Page images
PDF
EPUB

Et summis spoliat coriis, contemtaque passim 95 Spargit humi atque abicit. Servatum gramine

bulbum
Tingit aqua, lapidisque cayum demittit in orbem.
Hinc salis inspergit micas; sale durus adeso
Caseus adiicitur;

dictas super ingerit herbas;
Et laeva vestem setosa sub inguina fulcit.
100 Dextera pistillo primum fragrantia mollit

Allia; tum pariter mixto terit omnia succo,
It manus in gyrum; paullatim singula vires
Deperdunt proprias;

color est e pluribus unus; Nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant, 105 Nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.

Saepe viri nares acer iaculatur apertas
Spiritus, et simo damnat sua prandia vultu.
Saepe manu summa lacrimantia lumina tergit;

Immeritoque furens dicit convicia fumo. 110 Procedebat opus. Non iam salebroşus, ut ante,

Sed gravior lentos ibat pistillus in orbes..
Ergo Palladii guttas instillat olivi,
Exiguique super vires infundit aceti,
Atque iterum commiscet opus, mixtumque re.

tractat.
115 Tum demum digitis mortaria tota duobus

Circuit, inque globum distantia contrahit unum;
Constet at effecti species nomenque moreti.

Eruit interea Cybale quoque sedula panem; Quem laetus recipit manibus, pulso que timore. 120 lam famis, inque diem securus Simulus illam,

Ambit crura ocreis paribus, tectusque galero.
Sub iuga parentes cogit lorata iuvencos,
Atque agit in segetes, et terrae condit aratrum.

[graphic]
[graphic]
[graphic]
« PreviousContinue »