100 Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat. Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes 95 Vimineasque trahit crates, iuvat arva; neque illum Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo; Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, Rursus in obliquum verso perrumpit aratro, Exercetque frequens tellurem, atque imperatarvis. Humida solstitia atque hiemes orate serenas, Agricolae; hiberno laetissima pulvere farra, Laetus ager. Nullo tantum se Mysia cultu Iactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes. Quid dicam, iacto qui semine comminus arva 105 Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenae? Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes? Et, quum exustus ager morientibus aestuat herbis, Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit? illa cadens raucum per laevia murmur 110 Saxa ciet, scatebrisque arcntia temperat arva. Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, Luxuriem segetum tenera depascit in herba, Quum primum sulcos aequant sata? quique paludis Collectum humorem bibula deducit arena? 115 Praesertim incertis si mensibus amnis abundans Exit, et obducto late tenet omnia limo: Vnde cavae tepido sudant humore lacunae. Nec tamen, haec quum sint hominumque boum. que labores Versando terram experti, nihil improbus anser, 120 Strymoniaeque grues, et amaris intuba fibris, Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda; Nec torpere gravi passus sua regna veterno. 125 Ante lovem nulli subigebant arva coloni: Ne signare quidem aut partiri limite campum 1 Omnia liberius, nullo poscente, ferebat. 130 135 Inventum, et magnos canibus circumdare saltus. 140 145 Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos 150 Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem: Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri; 165 Virgea praeterea Celei vilisque supellex, Arbuteae crates et mystica vannus Iacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, Si te digna manet divini gloria ruris. 170 Continuo in silvis magna vi flexa domatur In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri: Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. Caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus Stivae, quae currus a tergo torqueat imos; 175 Et suspensa focis explorat robora fumus. Possum multa tibi veterum praecepta referre, Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro, Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci: 180 Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat; Tum variae illudant pestes: saepe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit; Aut oculis capti fodere cubilia talpae; Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae 185 Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum Curculio, atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, quum se nux plurima silvis Induet in florem et ramos curvabit olentes. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, 190 Magnaque cum magno veniet tritura calore. At si luxuria foliorum exuberat umbra, Nequidquam pingues palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes, Et nitro prius et nigra perfundere amurca, 195 Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset; Et, quamvis igni exiguo properata maderent, Vidi lecta diu, et multo spectata labore, Degenerare tamen: ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis 200 Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. 210 220 Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. 225 Semper sole rubens et torrida semper ab igni: 235 Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur, Caerulea glacie concretae atque imbribus atris. Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divům. Via secta per ambas, Obliquus qua se signorum verteret ordo. 240 Mundus, utad Scythiam Rhipaeasque arduus arces Consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur anguis 245 Circum, perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentes aequore tingi. Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, Semper et obtenta densantur nocte tenebrae: Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit; 250 Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio praediscere coelo Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi; Et quando infidum remis impellere marmor 255 Conveniat; quando armatas deducere classes, Aut tempestivam silvis evertere pinum. Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, 265 Atque Amerina parant lentae retinacula viti. |