Page images
PDF
EPUB

100

Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat. Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes 95 Vimineasque trahit crates, iuvat arva; neque illum Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo; Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, Rursus in obliquum verso perrumpit aratro, Exercetque frequens tellurem, atque imperatarvis. Humida solstitia atque hiemes orate serenas, Agricolae; hiberno laetissima pulvere farra, Laetus ager. Nullo tantum se Mysia cultu Iactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes. Quid dicam, iacto qui semine comminus arva 105 Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenae? Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes? Et, quum exustus ager morientibus aestuat herbis, Ecce supercilio clivosi tramitis undam

Elicit? illa cadens raucum per laevia murmur 110 Saxa ciet, scatebrisque arcntia temperat arva. Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, Luxuriem segetum tenera depascit in herba, Quum primum sulcos aequant sata? quique paludis Collectum humorem bibula deducit arena? 115 Praesertim incertis si mensibus amnis abundans Exit, et obducto late tenet omnia limo: Vnde cavae tepido sudant humore lacunae.

Nec tamen, haec quum sint hominumque boum. que labores

Versando terram experti, nihil improbus anser, 120 Strymoniaeque grues, et amaris intuba fibris, Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda; Nec torpere gravi passus sua regna veterno. 125 Ante lovem nulli subigebant arva coloni:

Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat; in medium quaerebant; ipsaque tellus

1

Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos iussit, pontumque moveri,
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit:
Vt varias usus meditando extunderet artes
Paullatim, et sulcis frumenti quaereret herbam;
Vt silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.
Tum laqueis captare feras, et fallere visco,

130

135

Inventum, et magnos canibus circumdare saltus. 140
Atque alius latum funda iam verberat amnem
Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae,
(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum)
Tum variae venere artes. Labor omnia vicit
Improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit: quum iam glandes atque arbuta sacrae
Deficerent silvae, et victum Dodona negaret.

145

Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos 150
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva,
Lappaeque tribulique; interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et assiduis terram insectabere rastris, 155
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem:
Heu, magnum alterius frustra spectabis acervum,
Concussaque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, 160
Quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
Vomis, et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,

Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri; 165 Virgea praeterea Celei vilisque supellex, Arbuteae crates et mystica vannus Iacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, Si te digna manet divini gloria ruris.

170

Continuo in silvis magna vi flexa domatur In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri: Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. Caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus Stivae, quae currus a tergo torqueat imos; 175 Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre, Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro, Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci: 180 Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat; Tum variae illudant pestes: saepe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit; Aut oculis capti fodere cubilia talpae;

Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae 185 Monstra ferunt; populatque ingentem farris

acervum

Curculio, atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, quum se nux plurima silvis Induet in florem et ramos curvabit olentes. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, 190 Magnaque cum magno veniet tritura calore. At si luxuria foliorum exuberat umbra,

Nequidquam pingues palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes, Et nitro prius et nigra perfundere amurca, 195 Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset; Et, quamvis igni exiguo properata maderent, Vidi lecta diu, et multo spectata labore, Degenerare tamen: ni vis humana quotannis

Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
In peius ruere, ac retro sublapsa referri:
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia forte remisit,

200

Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi, et lucidus Anguis, 205
Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris iam dividit orbem:
Exercete, viri, tauros; serite hordea campis,
Vsque sub extremum brumae intractabilis imbrem.
Nec non et lini segetem et Cereale papaver
Tempus humo tegere, et iamdudum incumbere
aratris:

210

220

Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres 215
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura:
Candidus auratis aperit quum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro!
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis:
Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur,
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
Exspectata seges vanis elusit avenis.
Si vero viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacae curam adspernabere lentis:
Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes;
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas. 230
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus astra.
Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco

225

Semper sole rubens et torrida semper ab igni: 235 Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur, Caerulea glacie concretae atque imbribus atris. Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divům. Via secta per ambas, Obliquus qua se signorum verteret ordo.

240 Mundus, utad Scythiam Rhipaeasque arduus arces Consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum

Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur anguis 245 Circum, perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentes aequore tingi.

Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, Semper et obtenta densantur nocte tenebrae: Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit; 250 Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio praediscere coelo Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi; Et quando infidum remis impellere marmor 255 Conveniat; quando armatas deducere classes, Aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quatuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
260 Multa, forent quae mox coelo properanda sereno,
Maturare datur; durum procudit arator
Vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres;
Aut pecori signum, aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,

265 Atque Amerina parant lentae retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga;
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
Fas et iura sinunt. Rivos deducere nulla

« PreviousContinue »