Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

(Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]

Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. 20 Ti. Vrbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe so

lemus Pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos

Noram; sic parvis componere magna solebam.
25 Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes.

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
ME. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi!
Ti. Libertas: quae sera, tamen respexit inertem;

Candidior postquam tondenti barba cadebat; 30 Respexit tamen, et longo post tempore venit,

Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.

Quamvis multa meis exiret victima septis,
35 Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
Non unquam gravis aere domum mihi dextra red.

ibat. ME. Mirabar, quid moesta deos, Amarylli, vocares; Cui pendere sua patereris in arbore poma.

Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, 40 Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

Ti. Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboee, quotannis

Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti:

Pascite ut ante boves, pueri; submittite tauros.
ME. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus

Liniosoque palus obducat pascua iunco.
30 Non insueta graves tentabunt pabula fetas;

Nec mala vicini pecoris contagia laedent.

Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper vicino ab limite sepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,

55
Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet.frondator ad auras;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
Tr. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, 60
Et freta destituent nudos in litore pisces;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim;
Quam nostro illius labatur pectore vultus.
ME. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros; 65
Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ! 70
Impius haec tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en, quo discordia cives
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.

felix quondam pecus, ite capellae. 75
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.
Ti. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere 80

noctem
Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis;
Et iam summa procul villarum culmina fumant,
Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

Ite meae,

ALEXIS. ECLOGA II.

Formosum

ormosum pastor Corydon ardebat Alexin, Delicias domini; nec, quid speraret, habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos Assidue veniebat. Ibi haec incondita solus 5 Montibus et silvis studio iactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? Nil nostri miserere? mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;

Nunc virides etiam occultant spineta lacertos; 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu

Allia serpyllumque herbas contundit olentes.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
15 Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan?

Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori!
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi: 20 Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans.

Mille meae Siculis errant in montibus agnae. Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,

Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. 25 Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, Quum placidum ventis staret mare. Non ego

Daphnin
Iudice te metuam, si nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura

Atque humiles habitare casas, et figere cervos, 30 Haedorumque gregem viridi compellere hibisco!

Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere plures

Instituit; Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:
Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti, 40
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis 45
Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

50
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic positae quoniam suaves miscetis odores. 55
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis;
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.
Heu, heu, quid volui misero mihi ? floribus Austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.
Quem fugis, ah demens ? habitarunt di quoque 60

silvas, Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvaė. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam; Florentem cytisum sequitur lasciva capella; Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65 Adspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, Et sol crescentes decedens duplicat umbras:

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Me tamen uritamor; quis enim modus adsit amori!

Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! 70 Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere iunco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

PALAEMON. ECLOGA III.
MENALCAS. DAMOETAS. PALAEMON.

Me. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meli.

boei?
Da. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit

Aegon.
Me. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
5 Hic alienus oves custos bis mulget in hora;
Et succus pecori et lac subducitur agnis.
Da. Parcius ista viris tamen obiicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,

Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.
10 ME. Tum, credo, quum me arbustum videre Mi.

conis Atque mala vites incidere falce novellas. Da. Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis

arcum

[ocr errors][ocr errors]

Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,

Et, qaum vidisti puero donata, dolebas;
15 Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

ME. Quid domini faciant, audent quum talia fures?
Non ego te vidi Damonis, pessim , caprun
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
Et quum clamarem: Quo nunc se proripit ille?

[ocr errors]
« PreviousContinue »