Page images
PDF
EPUB

Infelix virgo nequidquam a morte recepta
Incultum solis in rupibus exigit evum,
Rupibus, et scopulis, et litoribas desertis.

Nec tamen hoc iterum poena sine: namque Deûm 520 rex,

Omnia qui imperio terrarum millia versat,
Commotus talem ad superos volitare puellam,
Cum pater exstinctus caeca sub noete lateret,
flli pro pietate sua (nam saepe tepenti
Sanguine taurorum supplex resperserat aras;
Saepe Deûm largo decorarat munere sedes)
Reddidit optatam mutato corpore vitam,
Fecit et in terris Haliaeetus ales ut esset.

525

Quippe aquilis semper gaudet Deus ille coruscus.

Huic vero miserae, quoniam damnata Deorum

530

Iudicio gnatique et coniugis ante fuisset,

Infesti apposuitque odium crudele parentis.

Namque, utin aetherio signorum munere praestans,
Vnum quem duplici stellarum sidere vidi,
Scorpius alternis clarum fugat Oriona:
Sic inter sese tristes Haliaeetus iras,

Et Ciris, memori servant ad secula fato,

Quacunque illa levem fugiens secat aethera pennis,
Ecce inimicus atrox magno stridore per auras
Insequitur Nisus: qua se fert Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat aethera pennis,

535

540

[graphic][merged small][merged small][merged small]

Delia, Tucca, tibi venit; sed saepe videre

Non licet: occulitur limine clausa viri. Delia saepe tibi, non venit adhuc mihi: namque Si occulitur, longe est, tangere quod nequeas. 5 Venerit aut tibi; sed iam iam mihi nuntius iste Quid prodest? illi dicito, quae rediit.

5

II.

IN C. ANNIVM CIMBRVM RHETOREM.

Corinthiorum amator iste verborum,

Iste iste rhetor! Namque quatenus totus
Thucydides tyrannus Atticae febris,
Tau Gallicum spinae ipsemet male illisit,
Ista omnia, ista verba miscuit fratri.

III.

IN NOCTVINVM.

Socer, beate nec tibi nec alteri,
Generque Noctuine, putidum caput.
Tuone nunc puella talis, heu tuo

Stupore pressa rus abibit? Heu mihi!
Vt ille versus usquequaque pertinet:
Gener socerque, perdidistis omnia.

IV.

IN EVNDEM.

Superbe Noctuine, putidum caput,
Datur tibi puella, quam petis, datur;
Datur, superbe Noctuine, quam petis.
Sed, o superbe Noctuine, non vides
Duas habere filias Atilium,

Duas, et hanc, et alteram, tibi dari.
Adeste nunc, adeste, ducit, ut decet,
Superbus, ecce, Noctuinus herneam.
Thalassio! Thalassio! Thalassio!

Iacere

me,

V.

IN LVCIVM.

quod alta non possim, putas,

Vt ante, vectari freta;

Nec ferre durum frigus, aut aestum patí,
Neque arma victoris sequi.

Valent, valent mihi ira et antiquus furor,
Et lingua, qua adsim tibi.

Et prostitutae turpe contubernium

Sororis. O quid me incitas?

Quid, impudice, et improbande Caesari!
Sed furta dicantur tua,

Et heluato sera patrimonio

In fratre parsimonia;

Vel acta puero cum viris convivia,
Vdaeque per somnum nates;

Et inscio repente clamatum super,
Thalassio, Thalassio.

5

10

15

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quid palluisti, femina? an ioci dolent!
An facta cognoscis tua?

Non me vocabis pulchra per Cotyttia
Ad feriatos fascinos:

Nec dein movere lumbos in crocotulam
Prensis videbo altaribus;

Flavum prope Thybrim et olentes nauticum
Vocare: ubi appulsae rates

Stant in vadis coeno retentae sordido,
Macraque luctantes aqua.

Neque in culinam, et uncta compitalia,
Dapesque duces sordidas:
Quibus repletus ut salivosis aquis,
Obesam ad uxorem redis,

Et aestuantes docte solvis pantices,
Os usque lambis saviis.

Nunc laede, nunc lacesse, si quidquam vales!
Et nomen adscribo tuum.

Cinaede Luci, an te reliquerunt opes?
Fameque genuini crepant?

Videbo habentem praeter ignavos nihil

Fratres et iratum Jovem,

Scissumque ventrem, et herniosi patrui
Pedes inedia turgidos.

VI.

AD VENEREM.

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,

O Paphon, o sedes quae colis Idalias, Troïus Aeneas Romana per oppida digno

lam tandem ut tecum carmine vectus eat: 5 Non ego ture modo, aut picta tua templa tabella Ornabo, et puris serta feram manibus: Corniger hos aries humiles, et maxima taurus Victima sacratos tinget honore focos:

Marmoreusque tibi, Dea, versicoloribus alis,
In morem picta stabit Amor pharetra.
Adsis, o Cytherea! tuus te Caesar Olympo,
Et Surrentini litoris ora, vocat.

VII.

RELICTIS ALIIS STUDIIS PHILOSOPHIAM EPICVREAM AMPLECTITVR.

Ite hinc, inanes Rhetorum manipli,

Inflata rore non Achaico verba,

Et vos, Sile, Albuti, Arquitique, Varroque,
Scholasticorum natio madens pingui:
Ite hinc inanis cymbalon iuventutis;
Tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
Vale, Sabine; iam valete formosi.
Nos ad beatos vela mittimus portus,
Magni petentes docta dicta Syronis,
Vitamque ab omni vindicabimus cura.
Ite hinc, Camenae; vos quoque limite saevae,
Dulces Camenae; nam fatebimur verum,
Dulces fuistis. Et tamen meas chartas
Revisitote; sed pudenter, et raro.

VIII.

DE SABINO PARODIA CATVLLIANA.

Sabinus ille, quem videtis, hospites, `

Ait fuisse mulio celerrimus;
Neque ullius volantis impetum cisf
Nequisse praeterire: sive Mantuam
Opus foret volare, sive Brixiam.

Neque hoc negat Tryphonis aemuli domus
Negare nobilem, insulamve caeruli:

Vbi iste, post Sabinus, ante Quinctio
Bidente dicit attondisse forfice

10

10

« PreviousContinue »