Page images
PDF
EPUB

Defessi Aeneadae, quae proxima, litora cursu
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
In coelum scopuli; quorum sub vertice late
Aequora tuta silent: tum silvis scena coruscis
Desuper, horrentique atrum nemus imminet
umbra.

Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;
Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo;
Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Vlla tenent; unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Aeneas collectis navibus omni
Ex numero subit: ac, magno telluris amore
Egressi, optata potiuntur Troes arena,
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma,
Expediunt fessi rerum; frugesque receptas
Et torrere parant flammis et frangere saxo.

160

165

170

175

185

Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 180 Prospectum late pelago petit; Anthea si quem lactatem vento videat, Phrygiasque biremes, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam: tres litore cervos Prospicit errantes: hos tota armenta sequuntur A tergo, et longum per valles pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas Corripuit; fidus quae tela gerebat Achates; Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes Cornibus arboreis, sternit; tum vulgus; et omnem 190 Miscet agens telis nemora inter frondea turbam

Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.

Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. 195 Vina, bonus quae deinde cadis onerarat Acestes Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, Dividit, et dictis moerentia pectora mulcet;

O socii, (neque enim ignari sumus ante malorum} O passi graviora; dabit deus his quoque finem. 200 Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes Accestis scopulos; vos et Cyclopia saxa

Experti. Revocate animos, moestumque timorem Mittite. Forsan et haec olim meminisse iuvabit. Per varios casus, per tot discrimina rerum, 205 Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas Ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et vosmet rebus servate secundis.

Talia voce refert: curisque ingentibus aeger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. 210 Illi se praedae accingunt dapibusque futuris: Tergora deripiunt costis, et viscera nudant; Pars in frusta secant, veribusque trementia figunt; Litore aëna locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exemta fames epulis, mensaeque re

motae:

Amissos longo socios sermone requirunt; Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrema pati, nec iam exaudire vocatos. 220 Praecipue pius Aeneas, nunc acris Oronti, Nunc Amyci casum gemit, et crudelia secum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, quum Iupiter aethere summo Despiciens mare velivolum, terrasque iacentes, 225 Litoraque, et latos populos, sic vertice coeli

230

Constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
Atque illum tales iactantem pectore curas
Tristior, et lacrimis oculos suffusa nitentes,
Alloquitur Venus: O quires hominumque deumque
Aeternis regis imperiis, et fulmine terres,
Quid meus Aeneas in te committere tantum,
Quid Troes potuere? quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 235
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus. Quae te, Genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens.
Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
Insequitur. Quem das finem, Rex magne, laborum?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi:
Vnde per ora novem vasto cum murmure montis 245
It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troia; nunc placida compostus pace quiescit.
Nos, tua progenies, coeli quibus adnuis arcem,
Navibus (infandum) amissis, unius ob iram
Prodimur, atque Italis longe disiungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?

Olli subridens hominum sator atque deorum
Vultu, quo coelum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natae; dehinc talia fatur:
Parce metu, Cytherea; manent immota tuorum
Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque feres ad sidera coeli

240

250

255

Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. 260 Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

Longius et volvens fatorum arcana movebo) Bellum ingens geret Italia, populosque feroces Contundet; moresque viris et moenia ponet: 265 Tertia dum Latio regnantem viderit aestas, Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur, (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno) Triginta magnos volvendis mensibus orbes 270 Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini Transferet, et longam multa vi muniet Albam. Hic iam ter centum totos regnabitur annos Gente sub Hectorea; donec regina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. 275 Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet Moenia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono: Imperium sine fine dedi. Quin aspera luno, 280 Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas 285 Servitio premet, ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, Imperium Oceano, famam qui terminet astris; Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipies secura; vocabitur hic quoque votis. Aspera tum positis mitescent secula bellis.

Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, lura dabunt; dirae ferro et compagibus arctis Claudentur Belli portae. Furor impius intus, 295 Saeva sedens super arma, et centum vinctus aënis Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,

Vt terrae, utque novae pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum
Remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
Et iam iussa facit; ponuntque ferocia Poeni
Corda, volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
Vt primum lux alma data est, exire, locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,
Qui teneant, nam inculta videt, hominesne, feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum, sub rupe cavata
Arboribus clausam circum atque horrentibus
umbris

Occulit: ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,
Virginis os habitumque gerens, et virginis arma
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Eurum.
Namque humeris de more habilem suspenderat

arcum

Venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.
Ac prior, Heus, inquit, iuvenes, monstrate, mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem.

Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
O, quam te memorem? virgo; namque haud tibi
vultus

300

305

310

315

320

325

Mortalis, nec vox hominem sonat. O dea certe;
An Phoebi soror? An Nympharum sanguinis una?
Sis felix, nostrumque leves, quaecunque, laborem, 330

« PreviousContinue »