Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

At pius Æneas ingenti mole sepulcrum
Imponit, suaque arma viro, remumque, tubamque,
Monte sub aërio ; qui nunc Misenus ab illo
Dicitur, æternumque tenet per sæcula nomen.

His actis, properè exsequitur præcepta Sibyllæ.
Spelunca alta fuit, vastoque immanis hiatu,
Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
Quam super haud ulla poterant impunè volantes
Tendere iter pennis ; talis sese halitus atris
Faucibus effundens supera ad convexa ferebat ;
[Unde locum Graii dixerunt nomine Aornon.]
Quatuor hîc primùm nigrantes terga juvencos
Constituit, frontique invergit vina sacerdos :
Et, summas carpens media inter cornua setas,
Ignibus imponit sacris, libamina prima,
Voce vocans Hecaten, coloque Ereboque potentem.
Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem
Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam
Æneas matri Eumenidum, magnæque sorori,
Ense ferit ; sterilemque tibi, Proserpina, vaccam.
Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras,
Et solida imponit taurorum viscera flammis,
Pingue supèr oleum infundens ardentibus extis.

Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus,
Sub pedibus mugire solum, et juga cæpta moveri
Silvarum, visæque canes ululare per umbram,
Adventante deâ. Procul, o, procul este, profani
Conclamat vates, totoque absistite luco.
Tuque invade viam, vaginâque eripe ferrum :
Nunc animis opus, Ænea, nunc pectore firmo.
Tantùm effata, furens antro se immisit aperto :
Ille ducem haud timidis vadentem passibus æqu

Di, quibus imperium est animarum, Umbræ
Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacential
Sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro
Pandere res altâ terrâ et caligine mersas.
Ibant obscuri solâ sub nocte per umbram,
Perque domos Ditis vacuas et inania regna.
Quale per incertam lunam sub luce maligni
Est iter in silvis, ubi cælum condidit umbrâ

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

Trans pontum fugat, et terris immittit apricis.
Stabant orantes primi transmittere cursum,
Tendebantque manus, ripæ ulterioris amore.
Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos ; 315
Ast alios longè submotos arcet arenâ.
Æneas, miratus enim, motusque tumultu,
Dic, ait, o virgo, quid vult concursus ad amnem ?
Quidve petunt animæ ? vel quo discrimine ripas
Hæ linquunt, illæ remis vada livida verrunt ?

320
Olli sic breviter fata est longæva sacerdos :
Anchisâ generate, deûm certissima proles,
Cocyti stagna alta vides, Stygiamque paludem,
Dî cujus jurare timent et fallere numen.
Hæc omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est: 325
Portitor ille, Charon : hi, quos vehit unda, sepulti.
Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
Transportare priùs, quàm sedibus ossa quiêrunt.
Centum errant annos, volitantque hæc littora circum ;
Tum demum admissi stagna exoptata revisunt.

330 Constitit Anchisâ satus, et vestigia pressit, Multa putans, sortemque animo miseratus iniquam. Cernit ibi mæstos, et mortis honore carentes, Leucaspim, et Lyciæ ductorem classis Orontem ; Quos simul, a Trojâ ventosa per æquora vectos,

335 Obruit Auster, aquâ involvens navemque virosque.

Ecce gubernator sese Palinurus agebat, Qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat, Exciderat puppi, mediis effusus in undis. Hunc ubi vix multâ mæstum cognovit in umbrâ, 340 Sic prior alloquitur : Quis te, Palinure, deorum Eripuit nobis, medioque sub æquore mersit? Dic age. Namque, mihi fallax haud antè repertus, Hoc uno responso animum delusit Apollo ; Qui fore te ponto incolumem, finesque canebat 345 Venturum Ausonios : en hæc promissa fides est ? Ille autem : Neque te Phæbi cortina fefellit, Dux Anchisiada, nec me deus æquore mersit. Namque gubernaclum multâ vi fortè revulsum, Cui datus hærebam custos, cursusque regebam, 350 Præcipitans traxi mecum. Maria

aspera juro,

Non ullum pro me tantum cepisse timorem,
Quàm tua ne, spoliata armis, excussa magistro,
Deficeret tantis navis surgentibus undis ,
Tres Notus hibernas immensa per æquora noctes 355
Vexit me violentus aquâ : vix lumine quarto
Prospexi Italiam, summâ sublimis ab unda.
Paulatim adnabam terræ : jam tuta tenebam ;
Ni gens crudelis madidâ cum veste gravatum,
Prensantemque uncis manibus capita aspera montis, 360
Ferro invasisset, prædamque ignara putâsset.
Nunc me fluctus habet, versantque in littore venti.
Quòd te per cæli jucundum lumen, et auras,
Per genitorem, oro, per spes surgentis Iuli,
Eripe me his, invicte, malis : aut tu mihi terram 365
Injice, namque potes, portusque require Velinos :
Aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix
Ostendit (neque enim, credo, sine numine divûm
Flumina tanta paras Stygiamque innare paludem),
Da dextram misero, et tecum me tolle per undas, 370
Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.

Talia fatus erat, cæpit quum talia vates :
Unde hæc, o Palinure, tibi tam dira cupido ?
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
Eumenidum adspicies, ripamve injussus adibis ? 375
Desine fata deûm flecti sperare precando.
Sed

cape dicta memor, duri solatia casûs : Nam tua finitimi, longè latèque per urbes Prodigiis acti cælestibus, ossa piabunt ; Et statuent tumulum, et tumulo solemnia mittent ; 380 Æternumque locus Palinuri nomen habebit. His dictis curæ emotæ, pulsusque parumper Corde dolor tristi; gaudet cognomine terrâ.

Ergo iter inceptum peragunt, fluvioque propinquant. Navita quos jam inde ut Stygiâ prospexit ab unda 385 Per tacitum nemus ire, pedemque advertere ripæ, Sic prior aggreditur dictis, atque increpat ultro: Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, Fare age, quid venias ; jam istinc et comprime gressum. Umbrarum hic locus est, Somni Noctisque soporæ :

390 Corpora viva nefas Stygiâ vectare carinâ.

Nec verò Alciden me sum lætatus euntem
Accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
Dîs quanquam geniti atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit 395
Ipsius a solio regis, traxitque trementem :
Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
Quæ contra breviter fata est Amphrysia vates :
Nullæ hîc insidiæ tales ; absiste moveri ;
Nec vim tela ferunt : licet ingens janitor antro

400
Æternùm latrans exsangues terreat umbras ;
Casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troïus Æneas, pietate insignis et armis,
Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
Si te nulla movet tantæ pietatis imago,

405 At ramum hunc (aperit ramum qui veste latebat) Agnoscas. Tumida ex irâ tum corda residunt. Nec plura his. Ille, admirans venerabile donum Fatalis virgæ, longo pòst tempore visum, Cæruleam advertit puppim, ripæque propinquat. 410 Inde alias animas, quæ per juga longa sedebant, Deturbat, laxatque foros ; simul accipit alveo Ingentem Ænean. Gemuit sub pondere cymba Sutilis, et multam accepit rimosa paludem. Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque - 415 Informi limo glaucâque exponit in ulvâ. Cerberus hæc ingens latratu regna trifauci Personat, adverso recubans immanis in antro. Cui vates, horrere videns jam colla colubris, Melle soporatam et medicatis frugibus offam

420 Objicit : ille, fame rabidâ tria guttura pandens, Corripit objectam, atque immania terga resolvit Fusus humi, totoque ingens extenditur antro. Occupat Æneas aditum, custode sepulto, Evaditque celer ripam irremeabilis undæ.

425 Continuò auditæ voces, vagitus et ingens, Infantûmque animæ flentes in limine primo; Quos dulcis vitæ exsortes et ab ubere raptos Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo. Hos juxta falso damnati crimine mortis.

430 Nec verò hæ sine sorte datæ, sine judice, sedes.

« PreviousContinue »