Page images
PDF
EPUB

Ille, meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagique minas cælique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.
Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem, 115
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere : potes namque omnia ; nec te
Nequidquam lucis Hecate præfecit Avernis.
Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,
Threïciâ fretus citharâ fidibusque canoris ;

120
Si fratrem Pollux alternâ morte redemit,
Itque reditque viam toties. Quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mî genus ab Jove summo.
Talibus orabat dictis, arasque

tenebat ; Quum sic orsa loqui vates : Sate sanguine divům, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis : Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus,

hic labor est. Pauci, quos æquus amavit Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,

130 Dîs geniti, potuêre. Tenent media omnia silvæ, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quòd si tantus amor menti, si tanta cupido est Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano juvat indulgere labori,

135 Accipe, quæ peragenda priùs. Latet arbore opaca Aureus et foliis et lento vimine ramus, Junoni infernæ dictus sacer : hunc tegit omnis Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ. Sed non antè datur telluris operta subire,

140 Auricomos quàm quis decerpserit arbore fætus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit. Primo avulso, non deficit alter Aureus ; et simili frondescit virga metallo. Ergo altè vestiga oculis, et ritè repertum

145 Carpe manu : namque ipse volens facilisque sequetur, Si te fata vocant ; aliter, non viribus ullis Vincere, nec duro poteris convellere ferro. Præterea jacet exanimum tibi corpus amici, (Heu nescis!) totamque incestat funere classem, 150 Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.

Sedibus hunc refer antè suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes ; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Adspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.

155
Æneas mæsto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum, cæcosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates
It comes, et paribus curis vestigia figit.
Multa inter sese vario sermone serebant :

160 Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum, Diceret. Atque illi Misenum in littore sicco, Ut venêre, vident indignâ morte peremptum ; Misenum Æoliden, quo non præstantior alter Ære ciere viros, Martemque accendere cantu. 165 Hectoris hic magni fuerat comes : Hectora circum Et lituo pugnas insignis obibat et hastâ. Postquam illum vitâ victor spoliavit Achilles, Dardanio Æneæ sese fortissimus heros Addiderat socium, non inferiora secutus.

170 Sed tum, fortè cavâ dum personat æquora concha, Demens, et cantu vocat in certamina divos, Æmulus exceptum Triton (si credere dignum est) Inter saxa virum spumosâ immerserat undâ. Ergo omnes magno circùm clamore fremebant ; 175 Præcipuè pius Æneas. Tum jussa Sibyllæ, Haud mora, festinant flentes ; aramque sepulcri Congerere arboribus, cæloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum : Procumbunt piceæ ; sonat icta securibus ilex ; 180 Fraxineæque trabes cuneis et fissile robur Scinditur ; advolvunt ingentes montibus ornos. Nec non Æneas opera inter talia primus Hortatur socios, paribusque accingitur armis : Atque hæc ipse suo tristi cum corde volutat,

185 Adspectans silvam immensam, et sic voce precatur : Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat nemore in tanto ! quando omnia verè, Heu ! nimiùm de te vates, Misene, locuta est. Vix ea fatus erat, geminæ quum fortè columbæ, 190 Ipsa sub ora viri, cælo venêre volantes,

195

200

205

210

Et viridi sedêre solo. Tum maximus heros
Maternas agnoscit aves, lætusque precatur :
Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus,
Diva parens. Sic effatus, vestigia pressit,
Observans quæ signa ferant, quò tendere pergant.
Pascentes illæ tantùm prodire volando,
Quantùm acie possent oculi servare sequentûm.
Inde, ubi venêre ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres ; liquidumque per aëra lapsæ,
Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere novâ, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fætu teretes circumdare truncos :
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice ; sic leni crepitabat bractea vento.
Corripit Æneas extemplo, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllæ.

Nec minùs interea Misenum in littore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem tædis et robore secto
Ingentem struxêre pyram ; cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales antè cupressos
Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt.
Fit gemitus : tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque supèr vestes, velamina nota,
Conjiciunt. Pars ingenti subiêre feretro,
Triste ministerium, et subjectam more parentûm
Aversi tenuêre facem. Congesta cremantur
Thurea dona, dapes, fuso crateres olivo.
Postquam collapsi cineres, et flamma quievit,
Reliquias vino et bibulam lavere favillam,
Ossa que lecta cado texit Corynæus aheno.
Idem ter socios purâ circumtulit undâ,
Spargens rore levi et ramo felicis olivæ,
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.

215

220

225

230

9

At pius Æneas ingenti mole sepulcrum
Imponit, suaque arma viro, remumque, tubamque,
Monte sub aërio ; qui nunc Misenus ab illo
Dicitur,
æternumque tenet per
sæcula nomen.

235
His actis, properè exsequitur præcepta Sibyllæ.
Spelunca alta fuit, vastoque immanis hiatu,
Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
Quam super haud ullæ poterant impunè volantes
Tendere iter pennis ; talis sese halitus atris

240 Faucibus effundens supera ad convexa ferebat ; [Unde locum Graii dixerunt nomine Aornon.] Quatuor hîc primùm nigrantes terga juvencos Constituit, frontique invergit vina sacerdos : Et, summas carpens media inter cornua setas, 245 Ignibus imponit sacris, libamina prima, Voçe vocans Hecaten, cæloque Ereboque potentem. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam Æneas matri Eumenidum, magnæque sorori,

250 Ense ferit ; sterilemque tibi, Proserpina, vaccam. Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras, Et solida imponit taurorum viscera flammis, Pingue supèr oleum infundens ardentibus extis.

Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, 255 Sub pedibus mugire solum, et juga cæpta moveri Silvarum, visæque canes ululare per umbram, Adventante deâ. Procul, o, procul este, profani, Conclamat vates, totoque absistite luco. Tuque invade viam, vaginâque eripe ferrum :

260 Nunc animis opus, Ænea, nunc pectore firmo. Tantùm effata, furens antro se immisit aperto : Ille ducem haud timidis vadentem passibus æquat.

Dî, quibus imperium est animarum, Umbræque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia latè, 265 Sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro Pandere res altâ terrâ et caligine mersas. Ibant obscuri solâ sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna. Quale per incertam lunam sub luce malignâ

270 Est iter in silvis, ubi cælum condidit umbrâ

Jupiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus orci,
Luctus et ultrices posuere cubilia Curæ ;
Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, 275
Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas,
Terribiles visu formæ ; Letumque, Labosque ;
Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis
Gaudia ; mortiferumque adverso in limine Bellum,
Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280
Vipereum crinem vittis innexa cruentis.

In medio ramos annosaque brachia pandit
Ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgò
Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus hærent.
Multaque præterea variarum monstra ferarum, 285
Centauri in foribus stabulant, Scyllæque biformes,
Et centumgeminus Briareus, ac bellua Lernæ
Horrendùm stridens, flammisque armata Chimæra,
Gorgones, Harpyiæque, et forma tricorporis umbræ.
Corripit hîc subitâ trepidus formidine ferrum

290 Æneas, strictamque aciem venientibus offert ; Et, ni docta comes tenues sine corpore vitas Admoneat volitare cavâ sub imagine formæ, Irruat, et frustra ferro diverberet umbras.

Hinc via, Tartarei quæ fert Acherontis ad undas : 295 Turbidus hic cæno vastâque voragine gurges Æstuat, atque omnem Cocyto eructat arenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat Terribili squalore Charon, cui plurima mento Canities inculta jacet ; stant lumina flammâ ; 300 Sordidus ex humeris nodo dependet amictus. Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, Et ferruginea subvectat corpora cymba; Jam senior, sed cruda deo viridisque senectus. Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat :

305 Matres atque viri, defunctaque corpora vitâ Magnanimûm heroum, pueri, innuptæque puellæ, Impositique rogis juvenes ante ora parentûm : Quàm multa in silvis autumni frigore primo Lapsa cadunt folia ; aut ad terram gurgite ab alto 310 Quàm multæ glomerantur aves, ubi frigidus annus

:

« PreviousContinue »