Page images
PDF
EPUB

Hunc cape consiliis socium, et conjunge volentem.
Huic trade amissis superant qui navibus, et quos
Pertæsum magni incepti rerumqué tuarum est;
Longævosque senes, ac fessas æquore matres,

Et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
Delige; et his habeant terris, sine, monia fessi.
Urbem appellabunt permisso nomine Acestam.
Talibus incensus dictis senioris amici:
Tum verò in curas animum diducitur omnes.
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat :
Visa dehinc cœlo facies delapsa parentis
Anchise subitò tales effundere voces:
Nate, mihi vitâ quondam, dum vita manebat,
Care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
Imperio Jovis huc venio, qui classibus ignem
Depulit, et cœlo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare, quæ nunc pulcherrima Nautes
Dat senior lectos juvenes, fortissima corda,
Defer in Italiam. Gens dura atque aspera cultu
Debellanda tibi Latio est. Ditis tamen antè
Infernas accede domos, et Averna per alta
Congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbræ ; sed amona piorum
Concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
Nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.

Tum genus omne tuum, et quæ dentur mœnia, disces.
Jamque vale torquet medios nox humida cursus ;
Et me sævus equis Oriens afflavit anhelis.
Dixerat, et tenues fugit, ceu fumus, in auras.
Eneas, Quò deinde ruis? quò proripis? inquit ;
Quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet ?
Hæc memorans, cinerem et sopitos suscitat ignes ;
Pergameumque Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Farre pio et plenâ supplex veneratur acerrâ.

Extemplo socios primùmque arcessit Acesten;
Et Jovis imperium et cari præcepta parentis
Edocet, et quæ nunc animo sententia constet.
Haud mora consiliis, nec jussa recusat Acestes.
Transcribunt urbi matres, populumque volentem
Deponunt, animos nil magnæ laudis egentes.

715

720.

725

730

735

740

745

750

Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
Robora navigiis, aptant remosque rudentesque ;
Exigui numero, sed bello vivida virtus.
Interea Æneas urbem designat aratro,
Sortitusque domos, hoc Ilium, et hæc loca Trojam
Esse jubet. Gaudet regno Trojanus Acestes,
Indicitque forum, et patribus dat jura vocatis.
Tum vicina astris Erycino in vertice sedes
Fundatur Veneri Idaliæ, tumuloque sacerdos
Ac lucus latè sacer additur Anchiseo.

Jamque dies epulata novem gens omnis, et aris
Factus honos: placidi straverunt æquora venti,
Creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
Exoritur procurva ingens per littora fletus;
Complexi inter se noctemque diemque morantur.
Ipsæ jam matres, ipsi, quibus aspera quondam
Visa maris facies, et non tolerabile nomen,
Ire volunt, omnemque fugæ perferre laborem.
Quos bonus Æneas dictis solatur amicis,
Et consanguineo lacrymans commendat Acestæ.

755

760

765

770

Tres Eryci vitulos, et Tempestatibus agnam,

Cædere deinde jubet, solvique ex ordine funem.
Ipse, caput tonsæ foliis evinctus olivæ,

Stans procul in prorâ, pateram tenet, extaque salsos

775

Porricit in fluctus, ac vina liquentia fundit.

Prosequitur surgens a puppi ventus euntes :

Certatim socii feriunt mare, et æquora verrunt.
At Venus interea Neptunum, exercita curis,
Alloquitur, talesque effundit pectore questus:
Junonis gravis ira, nec exsaturabile pectus,

780

Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes :
Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla ;

Nec Jovis imperio fatisve infracta quiescit.

Non mediâ de gente Phrygum exedisse nefandis

785

Urbem odiis satis est, nec pœnam traxe per omnem
Reliquias; Troja cineres atque ossa peremptæ
Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris.
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
Quam molem subitò excierit: maria omnia cœlo
Miscuit, Æoliis nequidquam freta procellis,

790

In regnis hoc ausa tuis.

Per scelus ecce etiam Trojanis matribus actis
Exussit fœdè puppes, et classe subegit

Amissâ socios ignotæ linquere terræ.

Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi; liceat Laurentem attingere Tybrim ;
Si concessa peto, si dant ea monia Parcæ.

Tum Saturnius hæc domitor maris edidit alti :
Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
Unde genus ducis: merui quoque; sæpè furores
Compressi et rabiem tantam cœlique marisque.
Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor,
Æneæ mihi cura tui. Quum Troïa Achilles
Exanimata sequens impingeret agmina muris,
Millia multa daret leto, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
In mare se Xanthus ; Pelidæ tunc ego forti
Congressum Enean, nec dîs nec viribus æquis,
Nube cavâ rapui, cuperem quum vertere ab imo
Structa meis manibus perjuræ monia Troja.

795

800

805

810

Nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timorem.
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
Unus erit tantùm, amissum quem gurgite quæret ;
Unum pro multis dabitur caput.

815

His ubi læta deæ permulsit pectora dictis, Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit Fræna feris, manibusque omnes effundit habenas. Cæruleo per summa levis volat æquora curru.

Subsidunt undæ, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur æquor aquis; fugiunt vasto æthere nimbi.
Tum variæ comitum facies; immania cete,
Et senior Glauci chorus, Inoüsque Palæmon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis.
Læva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
Nesæe, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

820

825

Hic patris Æneæ suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem: jubet ociùs omnes
Attolli malos, intendi brachia velis.
Unâ omnes fecêre pedem; pariterque sinistros,
Nunc dextros, solvêre sinus; unâ ardua torquent

830

Cornua, detorquentque ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen; ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque ferè mediam cœli nox humida metam
Contigerat; placidâ laxârant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautæ :
Quum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
Insonti; puppique deus consedit in altâ,
Phorbanti similis; funditque has ore loquelas :
Iaside Palinure, ferunt ipsa æquora classem ;
Equatæ spirant auræ ; datur hora quieti :
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur :
Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Enean credam quid enim fallacibus Austris,
Et cœli toties deceptus fraude sereni ?
Talia dicta dabat; clavumque affixus et hærens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethæo rore madentem,
Vique soporatum Stygiâ, super utraque quassat
Tempora; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus ;
Et supèr incumbens, cum puppis parte revulsâ,
Cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas
Præcipitem, ac socios nequidquam sæpè vocantem.
Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non seciùs æquore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeò scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficiles quondam, multorumque ossibus albos:
Tum rauca assiduo longè sale saxa sonabant:
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,

835

840

845

850

855

860

865

Multa gemens, casuque animum concussus amici :
O nimiùm cœlo et pelago confise sereno,
Nudus in ignotâ, Palinure, jacebis arenâ!

870

ENEIDOS

LIBER VI.

SIC fatur lacrymans, classique immittit habenas,
Et tandem Euboïcis Cumarum allabitur oris.
Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci
Anchora fundabat naves, et littora curvæ
Prætexunt puppes: juvenum manus emicat ardens
Littus in Hesperium ; quærit pars semina flammæ
Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum
Tecta rapit, silvas; inventaque flumina monstrat.
At pius Æneas arces, quibus altus Apollo

5

Præsidet, horrendæ que procul secreta Sibyllæ,

10

Antrum immane, petit; magnam cui mentem animumque

Delius inspirat vates, aperitque futura.

Jam subeunt Triviæ lucos atque aurea tecta.

Dædalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna,

15

Præpetibus pennis ausus se credere cœlo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicâque levis tandem super adstitit arce.
Redditus his primùm terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgei: tum pendere pœnas
Cecropidæ jussi, (miserum !) septena quotannis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contrà elata mari respondet. Gnosia tellus.
Hic crudelis amor tauri, suppôstaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandæ ;
Hîc labor ille domûs, et inextricabilis error.
Magnum reginæ sed enim miseratus amorem
Dædalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Сӕса regens filo vestigia. Tu quoque magnam

20

25

30

Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.

« PreviousContinue »