Page images
PDF
EPUB

Illa Notos atque atra volans in nubila fugit.
Tum rapidus, jamdudum arcu contenta parato
Tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit,
Jam vacuo lætam cœlo speculatus, et alis
Plaudentem nigrâ figit sub nube columbam.
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
Etheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
Amissâ solus palmâ superabat Acestes;
Qui tamen aërias telum contendit in auras,
Ostentans artemque pater arcumque sonantem.
Hîc oculis subitum objicitur magnoque futurum
Augurio monstrum: docuit pòst exitus ingens ;
Seraque terrifici cecinerunt omina vates.
Namque volans liquidis in nubibus arsit arundo,
Signavitque viam flammis, tenuesque recessit
Consumpta in ventos: cœlo ceu sæpè refixa
Transcurrunt, crinemque volantia sidera ducunt.
Attonitis hæsêre animis, Superosque precati,
Trinacrii Teucrique viri: nec maximus omen
Abnuit Æneas; sed lætum amplexus Acesten
Muneribus cumulat magnis, ac talia fatur :
Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi
Talibus auspiciis exsortem ducere honores.
Ipsius Anchise longævi hoc munus habebis,
Cratera impressum signis, quem Thracius olim
Anchisæ genitori in magno munere Cisseus
Ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.
Sic fatus, cingit viridanti tempora lauro,
Et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
Nec bonus Eurytion prælato invidit honori,
Quamvis solus avem cœlo dejecit ab alto.
Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit ;
Extremus, volucri qui fixit arundine malum.

At pater Æneas, nondum certamine misso,
Custodem ad sese comitemque impubis Iuli
Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem :
Vade age, et Ascanio, si jam puerile paratum.
Agmen habet secum, cursusque instruxit equorum,
Ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,
Dic, ait. Ipse omnem longo decedere circo

515

520

525

530

535

540

545

550

Infusum populum, et campos jubet esse patentes.
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentûm
Frænatis lucent in equis: quos omnis euntes
Trinacriæ mirata fremit Trojæque juventus.
Omnibus in morem tonsâ coma pressa coronâ ;
Cornea bina ferunt præfixo hastilia ferro;
Pars leves humero pharetras; it pectore summo
Flexilis obtorti per collum circulus auri.
Tres equitum numero turmæ, ternique vagantur
Ductores; pueri bis seni quemque secuti
Agmine partito fulgent, paribusque magistris.
Una acies juvenum, ducit quam parvus ovantem
Nomen avi referens Priamus, tua clara, Polite,
Progenies, auctura Italos; quem Thracius albis
Portat equus bicolor maculis, vestigia primi
Alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
Alter Atys, genus unde Atii duxêre Latini ;
Parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
Extremus, formâque ante omnes pulcher, Iulus
Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
Esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
Cætera Trinacriis pubes senioris Acestæ
Fertur equis.

Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes
Dardanidæ, veterumque agnoscunt ora parentûm.
Postquam omnem læti consessum oculosque suorum
Lustravêre in equis, signum clamore paratis
Epytides longè dedit, insonuitque flagello.
Olli discurrêre pares, atque agmina terni
Diductis solvêre choris; rursusque vocati
Convertêre vias, infestaque tela tulêre.
Inde alios ineunt cursus aliosque recursus
Adversis spatiis; alternisque orbibus orbes
Impediunt, pugnæque cient simulacra sub armis.
Et nunc terga fugâ nudant; nunc spicula vertunt
Infensi; factâ pariter nunc pace feruntur.
Ut quondam Cretâ fertur Labyrinthus in altâ
Parietibus textum cæcis iter, ancipitemque
Mille viis habuisse dolum, quâ signa sequendi
Falleret indeprensus et irremeabilis error.

555

560

565

570

575

580

585

590

Haud alio Teucrûm nati vestigia cursu
Impediunt, texuntque fugas et prælia ludo;
Delphinum similes, qui per maria humida nando
Carpathium Libycumque secant, luduntque per undas. 595
Hunc morem, hos cursus, atque hæc certamina primus
Ascanius, Longam muris quum cingeret Albam,
Retulit, et priscos docuit celebrare Latinos,
Quo puer ipse modo, secum quo Troïa pubes.
Albani docuêre suos; hinc maxima porrò
Accepit Roma, et patrium servavit honorem ;
Trojaque nunc, pueri Trojanum dicitur agmen,
Hâc celebrata tenus sancto certamina patri.

Hîc primùm Fortuna fidem mutata novavit.
Dum variis tumulo referunt solemnia ludis,
Irim de cœlo misit Saturnia Juno
Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,
Multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.
Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,
Nulli visa, cito decurrit tramite virgo.
Conspicit ingentem concursum, et littora lustrat,
Desertosque videt portus classemque relictam.

At procul in solâ secretæ Troades actâ
Amissum Anchisen flebant, cunctæque profundum
Pontum adspectabant flentes: Heu! tot vada fessis 615
Et tantum superesse maris! vox omnibus una.
Urbem orant; tædet pelagi perferre laborem.
Ergo inter medias sese, haud ignara nocendi,
Conjicit, et faciemque deæ vestemque reponit.
Fit Beroë, Tmarii conjux longæva Dorycli,
Cui genus, et quondam nomen, natique fuissent;
Ac sic Dardanidûm mediam se matribus infert :
O miseræ, quas non manus, inquit, Achaïca bello
Traxerit ad letum patriæ sub manibus! o gens
Infelix, cui te exitio Fortuna reservat!
Septima post Troja excidium jam vertitur æstas,
Quum freta, quum terras omnes, tot inhospita saxa,
Sideraque emensæ ferimur; dum per mare magnum
Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:
Quid prohibet muros jacere, et dare civibus urbem ?

600

605

610

620

625

630

O patria, et rapti nequidquam ex hoste Penates!
Nullane jam Troja dicentur moenia? nusquam
Hectoreos amnes, Xanthum et Simoënta, videbo ?
Quin agite, et mecum infaustas exurite puppes.
Nam mihi Cassandræ per somnum vatis imago
Ardentes dare visa faces: Hîc quærite Trojam,
Hîc domus est, inquit, vobis. Jam tempus agi res ;
Nec tantis mora prodigiis. En quatuor aræ
Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.
Hæc memorans, prima infensum vi corripit ignem ;
Sublatâque procul dextrâ connixa coruscat,
Et jacit. Arrectæ mentes stupefactaque corda
Iliadum. Hic una e multis, quæ maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
Non Beroë vobis, non hæc Rhoteïa, matres,
Est Dorycli conjux divini signa decoris
Ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
Qui vultus, vocisve sonus, vel gressus eunti.
Ipsa egomet dudum Beroën digressa reliqui
Ægram, indignantem, tali quòd sola careret
Munere, nec meritos Anchise inferret honores.
Hæc effata.

635

640

645

650

:

At matres, primò ancipites, oculisque malignis
Ambiguæ, spectare rates, miserum inter amorem
Præsentis terræ, fatisque vocantia regna:
Quum dea se paribus per cœlum sustulit alis,
Ingentemque fugâ secuit sub nubibus arcum.
Tum verò attonitæ monstris, actæque furore,
Conclamant, rapiunt que focis penetralibus ignem :
Pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
Conjiciunt furit immissis Vulcanus habenis
Transtra per et remos, et pictas abiete puppes.
Nuntius Anchisæ ad tumulum cuneosque theatri
Incensas perfert naves Eumelus; et ipsi
Respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
Primus et Ascanius, cursus ut lætus equestres
Ducebat, sic acer equo turbata petivit
Castra; nec exanimes possunt retinere magistri.
Quis furor iste novus? quò nunc, quò tenditis, inquit, 670
Heu! miseræ cives? non hostem, inimicaque castra

655

660

665

Argivûm, vestras spes uritis. En ego vester
Ascanius. Galeam ante pedes projecit inanem,
Quâ ludo indutus belli simulacra ciebat.
Accelerat simul Æneas, simul agmina Teucrûm.
Ast illæ diversa metu per littora passim
Diffugiunt; silvasque, et sicubi concava furtim
Saxa, petunt. Piget incepti, lucisque; suosque
Mutatæ agnoscunt, excussaque pectore Juno est.
Sed non idcirco flammæ atque incendia vires
Indomitas posuêre: udo sub robore vivit
Stuppa, vomens tardum fumum; lentusque carinas
Est vapor, et toto descendit corpore pestis ;
Nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
Tum pius Æneas humeris abscindere vestem,
Auxilioque vocare deos, et tendere palmas :
Jupiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
Trojanos, si quid pietas antiqua labores
Respicit humanos; da flammam evadere classi
Nunc, Pater, et tenues Teucrûm res eripe leto.
Vel tu, quod superest, infesto fulmine morti,
Si mereor, demitte, tuâque hîc obrue dextrâ.
Vix hæc ediderat, quum effusis imbribus atra
Tempestas sine more furit, tonitruque tremiscunt
Ardua terrarum et campi; ruit æthere toto
Turbidus imber aquâ, densisque nigerrimus Austris ;
Implenturque supèr puppes; semiusta madescunt
Robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,
Quatuor amissis, servatæ a peste carinæ.

At pater Æneas, casu concussus acerbo,
Nunc huc ingentes nunc illuc pectore curas
Mutabat, versans, Siculisne resideret arvis,
Oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
Quem docuit, multâque insignem reddidit arte,
Hæc responsa dabat, vel quæ portenderct ira
Magna deûm, vel quæ fatorum posceret ordo.
Isque his Ænean solatus vocibus infit :

Nate deâ, quò fata trahunt retrahuntque, sequamur :
Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
Est tibi Dardanius divinæ stirpis Acestes:

675

680

685

690

695

700

705

710

« PreviousContinue »