Page images
PDF
EPUB

DAMETAS.

Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio tantùm, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PALEMON.

Dicite quandoquidem in molli consedimus herbâ ;
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota; tu deinde sequêre, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camœnæ.

DAMETAS.

Ab Jove principium, Musa; Jovis omnia plena:
Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

60

MENALCAS.

Et me Phoebus amat: Phœbo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suavè rubens hyacinthus.

DAMETAS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella ;

Et fugit ad salices, et se cupit antè videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultrò, meus ignis, Amyntas ;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMETAS.

Parta meæ Veneri sunt munera; namque notavi
Ipse locum, aëriæ quo congessêre palumbes.

MENALCAS.

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta,
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DAMETAS.

O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures.

[blocks in formation]

55

MENALCAS.

Quid prodest quòd me ipse animo non spernis, Amynta,
Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

DAMETAS.

Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iola:
Quum faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit, "Et longum, formose, vale, vale," inquit, "Iola."

DAMETAS.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, musam :
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DAMETAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat quò te quoque gaudet;
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi !
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DAMETAS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herbâ.

75

80

85

90

MENALCAS.

Parcite, oves, nimiùm procedere ; non bene ripæ
Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAMŒTAS.

Tityre, pascentes a flumine reice capellas;
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS.

Cogite oves, pueri: si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAMETAS.

[blocks in formation]

Heu! heu ! quàm pingui macer est mihi taurus in ervo! 100 Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

MENALCAS.

His certè neque amor causa est; vix ossibus hærent :
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMETAS.

Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat cœli spatium non amplius ulnas.

MENALCAS.

Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PALEMON.

Non nostrum inter vos tantas componere lites :
[Et vitulâ tu dignus, et hic, et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.]
Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

105

110

ECLOGA IV.

POLLIO.

SICELIDES Musæ, paulò majora canamus ;
Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ :
Si canimus silvas, silvæ sint consule dignæ.

Ultima Cumai venit jam carminis ætas ;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.

Tu modò nascenti puero, quo ferrea primùm
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.

Teque adeò decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses:
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetuâ solvent formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis ;
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Ubera; nec magnos metuent armenta leones:
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgò nascetur amomum.

At, simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus,
Molli paulatim flavescet campus aristâ,

Incultisque rubens pendebit sentibus uva;

Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo

[blocks in formation]

5

10

15

20

25

30

Delectos heroas: erunt etiam altera bella,

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces; omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
Nec varios discet mentiri lana colores;
Ipse sed in pratis aries jam suavè rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto ;
Sponte suâ sandyx pascentes vestiet agnos.

"Talia sæcla," suis dixerunt, "currite," fusis Concordes stabili fatorum numine Parcæ.

Aggredere o magnos, aderit jam tempus, honores, Cara deûm soboles, magnum Jovis incrementum ! Adspice convexo nutantem pondere mundum, Terrasque, tractusque maris, cœlumque profundum : Adspice, venturo lætentur ut omnia sæclo.

35

O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ, Spiritus et, quantùm sat erit tua dicere facta! Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,

Nec Linus; huic mater quamvis, atque huic pater adsit; Orphei, Calliopea, Lino, formosus Apollo.

Pan etiam Arcadiâ mecum si judice certet,

Pan etiam Arcadiâ dicat se judice victum.

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem ;

Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risêre parentes,
Nec deus hunc mensâ, dea nec dignata cubili est.

ECLOGA V.

DAPHNIS.

MENALCAS.

CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,

Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,
Hîc corylis mixtas inter considimus ulmos?

40

45

50

55

60

« PreviousContinue »