Auguriis agimur Divum, classemque sub ipsa Contrahimusque viros. Vix prima inceperat æstas; camus naves prope ipsam Antandrum et prope montes Idæ Phrygiæ: dubii, quem in locum fata nos mittant, ubi permittatur manere: et colligimus socios. Vix prima astas inceperat: et jam pater Anchises imperabat nos dirigere vela, quo fata vellent. Tunc lugens desero littora patriæ, et portus, et arva, ubi Troja sita fuit. Abeo exul per mare, cum sociis, et nato cum Penatibus, et magnis Diis. Terra Martia spatiosis agris longe habitatur, quam Thraces colunt, subjecta olim bellicoso 5. classimque Sprot. classesque pr. Rottend. pro var. lect.-6. et abest nonnullis ap. Heins. et Pier.-7. ferent duo Heins.-8. Ut prima Hamb. pr. inceperit Medic. a pr. m.-9. At p. duo Burm. Et pro cum in Montalb. ex interpr. Ut p. conj. Heins., sed et exquisite apud poëtas pro ut cum; etsi nolim præstare, quod Servius ait, velocitatem inesse. dare ventis vela duo Hamb. pro var. leet. et ed. Ven., quæ sane communis poëtarum ratio, sed propter hoc ipsum suspecta; etsi non diffitendum, fatis, in quo optimi Codd. consentiunt, etiam fragm. Vatic., propter ambiguitatem, sitne tertius an sextas casus, minus commodum h. 1. videri. Est utique casus sextus, fatis, fatali necessitate: et hanc inprimis Anchises norat et monebat. v. Exc. xvII. sub fin. ad lib. II.-10. cum Heins. e Medic. aliisque; vulgo tum. Liberior sic erat orationis cursus.—jubebat. Littora tum p.—relinquo. duo dum.-12. gnatoque NOTE 5 Auguriis] Hectoris admonitu, En. 11. 295. flamma, quæ verticem Ascanii lambebat, 681. cursu stellæ cadentis, et lævo fulmine, 694. sermone ultimo Creusæ, 781. 6 Antandro] Antandros, urbs est Phrygiæ Minoris, nunc S. Dimitri: ad sinum Adramittenum, et littus Ægæi Maris: sub radices Idæ, ubi copia erat arborum ad navalem structuram, et latebrosi sinus procul a conspectu Græcorum. De Ida monte, ED. 11. 801. 7 Incerti quo fata ferant] Tamen Creusa monuerat, Æn. 11. 781. in Hesperia ad ripas Tybris sedes esse futuras. Ergo, vel non credidit inani Delph, et Var. Clas. Creusæ simulacro; vel illud Creusæ vaticinium ex iis est locis, quos Vir gilius emendare debuisset. 8 Estas] Nam Troja sub finem veris capta est, ut diximus Æn. II. 340. Et in ædificanda viginti navium classe aliquantum sane temporis abiit. 12 Penatibus et magnis Dis] Magni sunt, Jupiter, Juno, Mars, &c. communes Dii: Penates, domestici, nec nominati, Æn. 11. 717. 13 Procul] Thracia tamen a Troade non distinguitur nisi angustissimis faucibus Hellesponti, les Dardanelles. Igitur procul, non est longe dissita ; sed quæ longe lateque colitur, latissima Virg. 2 N Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo; 15 20 Lycurgo: vetus hospitium Trojanorum, et cujus Dii erant conjuncti nostris, dum felices fuimus. Illuc navigo, et in sinuoso littore statuo primos muros, appulsus fatis adversis: et nomen civibus facio, Æneadas, de meo nomine. Offerebam sacrificia matri Veneri, et Diis auctoribus operis inchoati: et immolabam in littore scribunt multi. cum magnisque P. et Dis Menag. pr.-14. erant sec. Moret, et Medic. a m. pr. Ligurco, Lygurgo, et Ligurgo passim in codd. scribitur.16. Cum Leid. un. et in littore Franc. corvo, curro, duo Burm.-18. Eneades Medic. a m. pr. gentes de n. Montalb. pro var. lect. v. ad III Ge. 122. Est énévvμos. cunctos tert. Rottend.-19. Ab h. v. nova narratio. Itaque interpunxi.-20. auspiciis Wittian. auspiciisque Vratisl. superumque Parrhas. in NOTE enim est Thracia. Mavortia dicta, quia Mars in ea natus est. Ecl. vi. 30. et Ix. 12. 14 Thraces arant] Relativum quam suppressit more suo: sic Æn. 1. 16. 'Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.' Thracia, ampla Enropæ regio olim duas in partes divisa, in Thraciam cis Rhodopen, et trans Rhodo pen montem. Romania dicta deinde est, cum in eam Constantinus Romanum imperium transtulit. Ejus caput Constantinopolis: termini, a sep, tentrione et occidente Bulgaria; a meridie, mare Ægæum; ab oriente, Hellespontus, Propontis, et Pontus Euxinus, Lycurgo] Thraciæ rex fuit, Dry, antis filius, qui Baccho infestus ipsum fugere compulit in insulam Naxum, et vites Thracia tota succidi jussit: quas cum ipse succideret, di, citur Dei ultione in furorem actus sibi crura amputasse. Regnata] Pas sive dixit; ut Æn. vi. 770. ' regnandam acceperit Albam :' et Horat. Od. 1. 11. 6. 11. regnata Laconi Rura Phalanto.' 15 Sociique Penates] Nam Polymnestor, Thraciæ rex conjugem habu, erat Ilionen, filiam Priami, De Penatibus, Æn. 11. 717. 18 Eneadas] Urbem vocat Mela 1. II. 2. Ænos: inter ostia Hebri et Chersonesum: confirmatque Plinius, cum ait ad eam urbem esse Polydori Nunc etiam tumulum: 1. iv. 11. dicitur Eno. Dionææ matri, Veneri, filiæ Jovis et Diones. Æn. 1. 260. 21 Taurum] Dicunt interpretes, ex Atteio, non licuisse immolare Jovi taurum, çervecem, arietem: adduntque ideo non acceptum fuisse sacrificium Jovi, secutumque statim esse Polydori prodigium. Malim tamen di. cere tunc temporis non ita distinctas fuisse religionum rationes: taurumque etiam Jovi placuisse, ut probat hic multis exemplis Cerdanus, Forte fuit juxta tumulus, quo cornea summo 25 Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror 30 Multa movens animo, Nymphas venerabar agrestes, 35 taurum pinguem summo regi cœlestium. Forte tumulus prope erat, quo in summo erant frutices cornei, et myrtus aspera multis hastilibus.ˆ Áccessi ad tumulum, et conatus abrumpere e terra ramos virides, ut tegerem altaria ramis illis foliosis; video prodigium tremendum et mirabile dictu. Nam quæ arbor primo eruitur e terra fractis radicibus, ex hac defluunt guttæ nigri sanguinis, et tingunt terram sanie. Frigidus tremor agitat meum corpus, et sanguis metu gelidus congregatur ad cor. Iterum pergo extirpare virgam flexilem alterius arboris, et explorare causas occultas: et niger sanguis fluit ex alterius cortice. Ego volvens mente plurima, orabam Nymphas sylvestres, et patrem Martem, qui præest campis Thraciæ, ut bene prospera margine.-22. tumulus juxta Montalb.-24. avellere Exc. Burm.-25. ut abest a sec. Hamb. aram tres Burm.-26. Vocibus transpositis Montalb. H. video et dictu m. m. quod placet. Pugetianus: H. dictu video m. m. Wallian. H. dictu et video m. m. Nonius in Horrendum: H. dictu video, m. m. Macrob, III, 10 H. dictu et visu m. m. Sed dictu mirabile monstrum jam vidimus lib. 11, 680. miserabile aliquot Pieriani et Ven. a m. pr. ut alibi.-27. cum quæ Sprot. Namque ut pr. ed. Mediol. namque ubi p. aliquot Pier. arbor Burmann, e codd. reposuit, ne sibilus in arbos aurem læderet.-28. hinc atro aliquot Pier. Franc. et ed. Mediol. linquuntur multi Pier. et Heins. ut et II Ge. 187.-33. Alter codd. plerique Pier. et Heins. etiam edd., solenni lapsu. Alterque alterius Zulich. Rursus et alterius Hamb. pr. a m. pr. alter et a. a m. s. --35. Gradivomque Gud. a m. pr. quod præferam. Mirum autem in hac voce primam produci. Brevis est ap. Silium xv, 15. grandævumque dao. NOTE 22 Tumulus] Et editiorem locum, et sepulcrum significat. Cornea, ex arbore corno, cornouiller: de qua Ge. 11. 34. De virgultis, Ibid. 21. De Myrto, Ecl. 11. 54. De sylva, pro qualibet multitudine, Ge. 1. 152. 34 Nymphas agrestes] Hamadryadas. Ecl. 11. 46. Cum enim hæ una cum arboribus vivant et occidant, dubitabat num esset earum sanguis. 35 Gradivum... Geticis] Gradivus Mars nominatur, a кpadalvш, vibro, Geta: populi Daciæ, Thraciæ tamen annumerati ob viciniam. Ge. 11. 115, De Marte, Ecl. IX. 12, Rite secundarent visus, omenque levarént. 40 45 redderent visa, et averterent malum augurium. Sed postquam majore conatu accessi ad tertios ramos, et genibus obnixus sum contra terram oppositam: dicam, an tacebo? flebilis gemitus auditur ab intimo tumulo, et vox emissa pervenit ad aures: Cur discerpis miserum, o Ænea? abstine a sepulto, cave polluere religiosas manus tuas: Troja non me produxit alienum tibi: sanguis hic non fluit e trunco. Heu fuge regionem crudelem, fuge littus avarum. Ego enim sum Polydorus: multitudo telorum ferreorum obruit hic me confixum, et crevit in acuta hastilia. Tunc autem armis Hamb. sec. oris Menag. pr.-36. secundaret et levaret Wittian. et Goth. sec.--37. Tertio Caris. v. Pier. et Heins. majori Leid. nisu Heins. ex eodd, et edd. vett. reposuit. Vulgo nixu. cf. Pier.-38. aversæ alter Rottend. -39. alloquar Ven.-40. auditus e vet. cod. laudatur in Servianis. et deest Menag. pr. ad auras quatuor Burm., ut sæpe alibi, sic inf. 93.-41. sepulchro codd. et Donatus ap. Pierium.-43. extremum Witt. cum codd. Pier., perpetuo lapsu. E. dedit Wall. aut restituit Heins. e libris (adde fragm. Vatic.) et Grammaticis, quem vide. Vulgo haud; in quo fere semper variant libri. aut vero pro nec etiam in prosa ponitur in simili sententia, sc. non de stipite sed de meo corpore.-44. amarum sec. Hamb., perperam. cf. Burm.-46. implevit aliquot Pier. cum pr. Rottend. et Sprot.—47. Nunc vero alter Hamb.→ NOTE 36 Secundarent visus] Visus, pro visa. Notatque Cerdanus, secundarent, proprie dictum: nam post adversum omen, cum repeteretur novum: si hoc prosperum erat, primum destruebat, vocabaturque secundum; si rursus adversum erat, vocabatur alterum. 42 Scelerare manus] Violatione sepulcri: quæ religio sancta semper fuit. 45 Hic confixum, &c.] Euripides tamen in Hecuba 700. ait a Polymne store cæsum, et in mare projectum, ad illud littus ejectum esse, quo Græci e Troja domum repetentes appulsi erant: ibique ab Hecuba matre fuisse agnitum: et in ultionem sceleris Polymnestora occæcatum a Trojanis mulieribus, eadem Hecuba duce, quæ remotum in locum eum adduxerat spe detegendi thesauri. Aliter etiam narrat Hyginus Nempe Polydorum admodum infantem in Thraciam missum ab Ilione sorore, Polymnestoris uxore, suppositum esse pro Dei Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit. Threicio regi; cum jam diffideret armis 50 55 obstupui, oppressus dubia formidine secundum animum, et capilli obriguerunt, et rox stetit in gutture. Olim miser Priamus clam miserat regi Thraciæ hunc Polydorum educandum cum ingenti copia auri: cum jam male speraret de armis Troja, et videret urbem premi obsidione. Ille Polymnestor, postquam potentia Trojanorum imminuta est, et fortuna abiit ab eis; conversus ad partes Agamemnonis et exercitum victorem, violut jura omnia, jugulat Polydorum, et per vim rapit aurum ejns. Quid non cogis corda hominum facere, o execranda cupiditas dicitiarum! Postquam timor abiit e membris meis, renarro prodigia 48. steterantque aliquot Pier. et Burm., ut sup. II, 774. stetereque Franc. et abest a Dorvill.-49. magno c. p. vasto Parrhas. magno c. p. quondam Cuning. ex Huls.-50. commisit alendum Exc. Burm. ex interpretatione.-51. Thraicio, Traicio scribitur.-52. insidione alter Hamb.-53. et deest Montalb. et aliquot Pierianis. Teucrum fr. fortunaque r. Dorvill.-55. abrupit quinque Burm. obrumpit tres alii. erupit Goth. sec.-56. corpora Wall.-57. cæca f. Wall. NOTE philo, Polymnestoris filio, sed ex alia uxore; ut tutius Græcos lateret: atque ita Deiphilum ab inscio patre occisum deinde fuisse, non Polydorum. 54 Agamemnonias] Agamemnon, Atrei Mycenarum regis filius, Menelai Spartani regis frater, rex ipse Mycenarum, ad expeditionem Trojanam dux electus totius Græciæ, unde rex regum a poëtis appellatur: capta Troja Cassandram filiam Priami captivam sibi habuit, amavitque; ac reversus in patriam, occisus est cum eadem Cassandra in convivio, insidiis Clytemnestræ uxoris, ab Ægystho adultero, Thyestis filio, qui Thyestes Atrei frater fuerat. At Orestes Agamemnonis filius, in ejus ultionem, et Egysthum et matrem Clytemnes tram interfecit. 57 Sacra] Execranda: vox frequens apud veteres ab iis ducta qui devovebantur, sacrabantur, et addicebantur morti pro publicis delictis; ita ut impune occidi possent. Sic devovebatur apud Massilienses pauper aliquis, pestilentia sæviente: sic aliquando Codrus apud Athenienses, Curtius et Decius apud Romanos se devoverunt: sic etiam omnis victima immolatur quasi onusta populi totius delictis. Rhodiginus tamen ait sacrum dici quicquid magnum est, et sie Homero Il. xvi. 407. ¡epòv ¡xovv, esse piscem magnum. Addo sic etiam apud Hebræos magna omnia dici Dei esse: sic montes Dei, sunt magni montes, et cedri Dei, sunt magnæ cedri. |