Page images
PDF
EPUB

nempe ut ab iis ipse corrigatur reus; deindè qua potissimum ratione aliorum mentibus terror injiciatur, considerandum

est.

Nam si pœnas maxime efficaces instituere velimus, eas nimirum, quæ in spectatorum animos terrorem et metum incutiant, eligamus. Hac præcipue de causa evenit, ut improbissima pars hominum a prave factis arceatur; cum suorum scelerum participes et socios gravibus suppliciis puniri sentiant. Verum, si eas solas res attentissime reputare cupiamus, quæ civitati fructuosæ sint, plane, ut opinor, constat alicujus mortem nullam societati commoditatem afferre posse; attendendum est enim, ad eas rationes, quibus a natura imbuti sumus, quibus tutissimis ad recta consilia ducibus utamur; nam, ut a poeta recte dicitur

Nunquam aliud Natura, aliud Sapientia dicit.'

Sed ut ad propositum revertar.

[ocr errors]

Ille quidem modus considerandus est, quo præcipue ipsius nocentis in posterum emendentur mores, et ne denuo idem facinus admittat, illum prohibeamus; ad quam rem perficiendam, mortem parum idoneam esse, neminem non mecum consensurum esse arbitror; nec mortem quidem ipsam, ad aliorum commovendas ac flectendas mentes tantum valere censeo, quantum aliæ mulctarum species, quæ ex justis consiliis ac rationibus ducta sint. Quid enim boni, quæso, ex his tormentis, toties ante ipsos spectatorum oculos expositis, exoriri solet? Nemini profecto in scelere versato mentem his quidem terroribus meliorem fieri videmus; illas etiam miserias neque diuturnas, nec, nisi in brevissimum tempus, dolore sese affecturas fore considerant. Veruntamen haud quenquam inveniemus, delicta maxime flagitiosa atque atrocia aggredi, qui non

1 Cf. Juv. Sat. xiv. 321.

C

sibi quibusdam modis capitis damnationem effugere posse polliceatur; de qua etiam re1 Thucydidem audiamusἘν οὖν ταῖς πόλεσι πολλῶν θανάτου ζημία πρόκειται.

ὅμως δὲ τῇ ἑλπίδι ἐπαιρόμενοι κινδυνεύουσι, καὶ οὐδείς πω κατα γνοὺς ἑαυτοῦ μὴ περιέσεσθαι τῷ ἐπιβουλεύματι, ἦλθεν ἐς τὸ δεινόν. -Is terror, profecto, qui ex his spectaculis, alicujus mentem primo conspectu invadere solet, quando hæc exempla repetita sint, leviori motu spectantes afficit, quorum animi indies ad dolores et cruciatus obdurescunt, donec hominis vitam parvi æstimare, ejusque mortem immotis oculis spectare incipiunt. Civesque etiam, si non ab his emendati sint spectaculis, maxime corrumpantur necesse est; quo enim populi vitiantur mores, eo adaugeri crimina videntur.

Quam bene autem de his rebus apud Romanos constitutum est! quanto eorum civilis disciplina aliis gentibus præstabat! apud quos non solum contra leges erat, aliquem civem, nisi ab eo aliquid civitas ipsa detrimenti cepisset, necari, sed etiam indecorum, liberæque indignum civitatis putabatur, ut aut conspectus aut etiam mentio aliqua pœnarum et mortis facta foret! 2 Quid autem de Romanorum in cives reverentia dicam? Quid de legibus C. Gracchi? Quid Porcii? Denique, sub iis institutionibus quantum gloriæ reipublicæ redundasse commemorem? Quæ bella feliciter gesta? Quas seditiones repressas? In quibus sane tem

1 Cf. Thucyd. lib. iii. cap. 45.

3

2 Cf. Cic. pro Rabirio iii. Carnifex, et obductio capitis, et nomen ipsum crucis, absit non modo a corpore civium Romanorum, sed etiam cogitatione, oculis,' auribus. Harum enim omnium rerum non solum eventus atque perpessio; sed etiam conditio, expectatio, mentio ipsa denique, indigna cive Romano atque homine libero est.

3 C. Sempronius Gracchus et Portius Lecca pro libertate civium leges in tribunali tulerunt: quorum alter cavebat ne de capite civis Romani injussu populi judicaretur: alter ne quis magistratus civem Romanum virgis cæderet, aut necaret. Cf. Cic. pro Rabirio, ii. 60. In Verr. v. 63. Liv. x. 9.

Catilinæ vis, neque ulla alia portenta rem

poribus neque
publicam evertere potuerunt.

Neque tamen, in hac quæstione pertractanda, nonnullos esse ignoro, qui flagitia nullis nisi severissimis legibus cöerceri posse existiment; nec deesse, qui exemplum maxime efficax, ex illa expectatione, quæ animos invadere solet, quando certum est gravissimas irrogari pœnas, deduci contendant; adeo ut ne minime quidem castigationem mitigari aut levari sinant. Fac autem, si placet, has probatas esse sententias, mortemque solam ad vitia evellenda valere. Anne ideo cuiquam æquum est, dicam enim quod sentio, tales ferre leges? Quamvis enim in legibus est, ut homines a delictis absterreantur, an tamen, ad hanc rem efficiendam, omnibus immanibus ac severissimis modis uti, an justum aut bene constituta civitate dignum esse arbitremur?1 Præterea quis tam cæcus est, qui non videat, judices, si hæc præcepta sequerentur, sæpenumero homines innocentissimos optimeque de civitate meritos capitis condemnaturos esse? Ne quis autem mihi vitio vertere conetur, quod pœnas parum constantes parumque certas instituendas esse cennon omnino alienum fore arbitror a proposito nostro, si paucula quædam de his rebus, earumque rationibus commentari incipiamus. Cuique enim juris civilisque disciplinæ perito, res proculdubio maxime optanda, plurimisque commodis amplificata videtur, ut leges quæ et validæ et reverentia dignæ habendæ sint, non solum fixis rationibus institui, verum etiam certis quibusdam regulis, omni inconstantia remota, administrari possint; multo autem magis necessarium est, ut hæ ipsæ leges e justis sapientibusque consiliis exoriantur; quibus si careant, pluri3 Hoc argumento usus est præclarissimus Gul. Blackstone. Commentaries, iv. 10.

seam,

mum in se civium odium trahere intelligimus. Quod si hoe effectum esset, ut leges adeo validæ adeoque certæ ferri possent, ut nemo eas infringere auderet, in cædibus solis, meo quidèm animo, supplicium capitis nocentibus irrogare deberemus; tunc enim ad leviora flagitia cöercenda leviores quoque mulctæ sufficerent; quæ, si capitis pœna plecteremus, ipsi quidem crimini cædis obnoxii esse vide

remus.

Verendum autem est ne hancce argumenti partem fusius ac longius æquo evolverimus, remque prolixam parumque ad propositum pertinentem tractaverimus : hoc tamen solum observare velimus, ut legum stabilitatem, non ex earum severitate, sed ex sapientia et æquabilitate derivatam esse arbitremur; animadversionum enim efficientia maxime earum crudelitate debilitari videtur.1

Ne igitur diutius in hac quæstione commoremur, ad alteram propositi partem properemus, eaque pœnarum genera consideremus, quibus loco mortis uti possimus. Fuisse quidem apud antiquissimas gentes, in cædibus puniendis, mulctam quandam pecuniariam, testem habemus Homerum, accuratissimum et fere singularem auctorem in veterum institutionibus depingendis; duos enim inducit homines, qui, occiso alio, de mulcta reddenda disputant

δύο δ ̓ ἄνδρες ἐνείκεον εἵνεκα ποινῆς

ἀνδρὸς ἀποφθιμένου — ὁ μὲν εὔχετο, πάντ ̓ ἀποδοῦναι
δήμῳ πιφαύσκων – ὁ δ ̓ ἀναίνετο μηδὲν ἕλεσθαι. 2

ó

Nulla equidem illic mortis, nulla gravioris cujusdam supplicii mentio facta est. Talis etenim erat in Græcia

:

- 1 Cf. Montesquieu, "Esprit des Loix.” liv. vi. ch. 13. :—« L'atrocité des loix en empêche l'execution."

2 Cf. Hom. II. 498.

1

antiqua juris ratio: et in eo tempore, quo homines simplicitate insignes vivebant, in quo nondum crimina accreverant, ideoque rarius pœnis opus erat. Quando vero ad ea tempora pervenimus, quibus Athenæ, post Barbarorum incursiones, Persarum aliarumque gentium externarum moribus et licentia corruptæ fuerunt, inveniemus severiores latas esse poenas, quæ crimina indies crescentia, cohiberent. 1 Peccare enim omnibus Natura insitum est; nec ulla jura aut institutiones constare possunt, quibus a facinoribus admittendis cöerceamur: leges enim tantum ad delicta punienda, non præcavenda valent. Quando autem ii qui civitatibus præsunt omnes leviores castigationes nequicquam experti sunt, omnesque mitiores ad delicta coercenda rationes frustra adhibuerunt, si eas transgrediantur homines, ad capitis tandem supplicium perveniant necesse est. Mortem enim longe omnium rerum formidolosissimam existimamus, quo nihil majus malum ab humana quidem potentia prætendi aut effici potest: hujus igitur acerbissimi supplicii terrorem, qui civitatem legibus ordinandam in se suscipiunt, in ultimum delictorum remedium reservare debent. Ut enim in hominum corporibus sunt varii morbi ægritudinesque, sic apud civitates delicta exstare consideramus: ad quæ sananda, omnibus levioribus remediis uti debemus, priusquam ad severissimas curationes accedimus; sicuti videre est peritum medicum, qui nunquam membrum abscindere velit, donec omnia alia medicamenta frustra adhibuerit.

Cuncta prius tentata; sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.2

[ocr errors]

1 Cf. Thucyd. iii. 45. : Πεφύκασί τε ἅπαντες ἰδίᾳ καὶ δημοσίᾳ ἁμαρ τάνειν καὶ οὐκ ἐστι νόμου ὅστις ἀπείρξει τούτου, κ. τ. λ.

2 Cf. Ovid. Met. i. 190.

« PreviousContinue »