Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Hic aliud majus miseris multoque tremendum
Objicitur magis, atque improvida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
Sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta —
Horresco referens — immensis orbibus angues
Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta jubaeque
Sanguineae superant undas; pars cetera pontum
Pone legit sinuatque immensa volumine terga.
Fit sonitus spumante salo; jamque arva tenebant,
Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt ; et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Implicat et miseros morsu depascitur artus ;
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno,
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Quales mugitus, fugit quum saucius aram
Taurus et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
Laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
Numina conclamant.

Dividimus muros et moenia pandimus urbis.

200

205

210

215

220

225

230

Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subjiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediaeque minans illabitur urbi.
O patria, o divum domus Ilium, et incluta bello
Moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere
Instamus tamen immemores caecique furore,
Et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei jussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festa velamus fronde per urbem.

Vertitur interea coelum et ruit oceano Nox,
Involvens umbra magna terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessos complectitur artus.
Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae
Litora nota petens, flammas quum regia puppis
Extulerat, fatisque deum defensus iniquis
Inclusos utero Danaos et pinea furtim

;

Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
Reddit equus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes,
Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeus.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam ;
Caeduntur vigiles, portisque patentibus omnes
Accipiunt socios atque agmina conscia jungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
Incipit et dono divum gratissima serpit.

In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector

235

240

245

250

255

260

265

270

Visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes.
Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignes !
Squalentem barbam et concretos sanguine crines
Vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros
Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum et maestas expromere voces:
O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defessi adspicimus! quae caussa indigna serenos
Foedavit vultus? aut cur haec vulnera cerno?
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja.
Sat patriae Priamoque datum : si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent:
Sacra suosque tibi commendat Troja Penates:
Hos cape fatorum comites, his moenia quaere
Magna, pererrato statues quae denique ponto.
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

[ocr errors]

Diverso interea miscentur moenia luctu,
Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto :
In segetem veluti quum flamma furentibus austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,

275

280

285

290

295

300

305

Praecipitesque trahit silvas, stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.

Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt Insidiae. Jam Deiphobi dedit ampla ruinam Vulcano superante domus, jam proximus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis ; Sed glomerare manum bello et concurrere in arcem Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, Sacra manu victosque deos parvumque nepotem Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem? Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit : Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens Gloria Teucrorum ; ferus omnia Juppiter Argos Transtulit: incensa Danai dominantur in urbe. Arduus armatos mediis in moenibus adstans

Fundit

equus, victorque Sinon incendia miscet
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Milia quot magnis umquam venere Mycenis;
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci; vix primi proelia tentant
Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.
Talibus Othryadae dictis et numine divum
In flammas et in arma feror, quo tristis Erinnys,
Quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque,
Et lateri agglomerant nostro, juvenisque Coroebus,
Mygdonides. Illis ad Trojam forte diebus

310

315

320

325

330

335

340

Venerat, insano Cassandrae incensus amore,
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
Infelix, qui non sponsae praecepta furentis
Audierit.

Quos ubi confertos audere in proelia vidi,
Incipio super his : Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:
Excessere omnes, adytis arisque relictis,
Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incensae; moriamur, et in media arma ruamus.
Una salus victis, nullam sperare salutem.

Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu
Raptores atra in nebula, quos improba ventris
Exegit caecos rabies, catulique relicti

355

Faucibus exspectant siccis, per tela, per hostes

Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus
Urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.

360

Quis cladem illius noctis, quis funera fando

Explicet, aut possit lacrimis aequare labores?

Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos ;
Plurima perque vias sternuntur inertia passim
Corpora perque domos et religiosa deorum
Limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
Quondam etiam victis redit in praecordia virtus
Victoresque cadunt Danai. Crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
Primus se, Danaum magna comitante caterva,
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
Inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
Festinate, viri. Nam quae tam sera moratur
Segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.
Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
Fida satis, sensit medios delapsus in hostes.
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »