Page images
PDF
EPUB

ECLOGA VI.

Post victoriam Perusinam, martio vel aprili mense anni 714-40 Asinius Pollio provincia Cisalpina exciderat, in ejusque locum successit L. Alfenus Varus. Quem, aliquamdiu certe, minimam curam habuisse Virgilii narrabitur in argumento Ecloga IX. Nihilominus poeta hoc carmen ad eum misit; quod quomodo factum sit, Spohnius probabiliter explicat in hunc fere modum : ⚫ Varo Virgilius in ecloga IX promiserat carmen, si servaret Mantuam. Ille Mantuanos quidem agros male vexavit; Virgilius tamen suos receperat. Jam quum id esset non per Varum quidem ipsum datum beneficium, attamen concessum, saltem non impeditum, neque recusatum ab eo, qui scilicet præesset negotio agrorum dividendorum; Virgilius ita eum laudavit, ut artem pariter atque urbanitatem et ingenuos mores admirari debeamus. Urgebat necessitas: promiserat; non poterat retractare. Scribendum erat carmen, sed tamen tale, quo non laudaret, quum neque de se neque de civibus hoc promeruisset Varus. Ergo sic exorditur:. Ego tenuia tantum ludere possum; alii te, Vare, dicant digno modo. Si cui tenuia nostra placeant, tuum videbit nomen inesse. Sed quid? Sileni carmen refert, quod se audiisse fingit. Ita Varum quodammodo frustratur; neque vero sic, ut ille irasci posset; detinet eum in doctrina, quæ ipsi placuit, Epicurea philosophia. Ejusdem enim magistri Epicurei disciplina usi erant Virgilius et Varus, Syronis. Cujus in villam secesserat poeta anno 714 medio, agris suis expulsus; ex ea villa in Urbem profectus, deinde rus suum redierat. Sic patent causæ, cur in hoc potissimum argumentum deflexerit..

Poeta fingit Satyros duos et Nympham sapientissimum Silenum dormientem arte aggressos coegisse ut sibi diu promissum carmen caneret. Canit ille cosmogoniam ex Epicuri placitis; deinde ad mythicam et heroicam ætatem descendit, fabulas multas narrans, quas poeta vel pluribus commemorat vel indicat verbo. Jam quare Promethei, Hylæ, Pasiphaes, Hesperidum, Scyllæ et Philomelæ fabulas delegerit potissimum, neglectis aliis, nos hodie fugit. Insigni autem figmento Cornelium Gallum poetam et patronum inter heroas suos ponit (v 64-73), in Helicone a Musis et antiquo vate Lino honorifice exceptum.

ECLOGA VII

Melibceus narrat se, dum aberrantem caprum quæreret, incidisse in Corydonem caprarium et Thyrsin ovium pastorem cantu inter se certaturos. Ibi Daphnidem, captum ab eis judicem, se invitavisse ad audiendum; nam in tuto esse caprum et gregem. Hinc refert Corydonis et Thyrsidis cantus amœbæos, quos quidem meminit, et illius victoriam famamque testatur. Neque immerito victum discessisse Thyrsin, in notulis quantum fieri poterat ostendisse videmur. Theocriti idyllium VI expressum est in hac ecloga, anno 715 vel ineunte anno 716-38 scripta.

ECLOGA VIII.

Pulcherrimum carmen auctumno anni 715-39 compositum et Asinio Pollioni missum, dum victis Parthinis ex Dalmatia in Italiam reditum parabat. Poeta patrono victoriam elegantissime gratulatus, caprarium producit Nisa amore deceptum (v. 17-61) et questus disertissimos animo effundentem; in altera autem parte carminis (v.64-109) amicam a Daphnide derelictam et magicum sacrum parantem, quo infidelem amicum ad se retraheret. In quibus celeberrimam Pharmaceutriam Theocriti prope ad verbum convertit; ex altera vero parte hujus

idyllii et tertio ex idyllio græc ipoetæ sive Comaste multa transtulit suum ira cantum caprarii.

ECLOGA IX.

Ne per semestre quidem tempus integrum Virgilio frui licuit illis otiis quæ deus ei fecerat, ut cecinit Ecl. I, 6. Post victoriam, famem et pacem Perusinam Asinio Pollioni in Cisalpina provincia successit L. Alfenus Varus præfectus, qui agris dividendis præesset cum limitatore Octavio Musa. Jam quum Cremonensis ager minime sufficeret avidis veteranis, Mantuani quindecim millia passuum addidit Octavius Musa, infensus quod greges ejus olim ab agri publici pascuis ejecerant Mantuani. Assentientem habuit Varum, qui præter palustria nihil illis reliquit. Neque ipsius Octaviani promissa tutum præstabant Virgilium, sed totum ejus prædium Arrio cuidam centurioni pertica Musæ est assignatum, et dominus vi ejectus. Qui Romam confugit, postquam villico commendaverat ut morem gereret militi, donec ager sibi esset restitutus. Tum in villa suburbana Syronis præceptoris delitescens hanc eclogam scripsit, mense junio vel ineunte julio anni 714-40, Octaviano recitandam. Eventum narravimus supra.

Finxit poeta Moridem senem (villicum suum) Mantuam iter ingressum, ut oblato munere Arrium placidiorem redderet Menalcæ domino (Virgilio). Occurrens Lycidas miratur, omnia carminibus servasse Menalcan opinatus. Re audita, indignam conditionem poetæ deplorant ambo, in via carminum ejus recitantes quæ memoria tenent, et musæ hujus silentium æægerrime ferentes. In his multa reperies urbanissime et delicatissime dicta ad patronorum favorem conciliandum.

ECLOGA X.

C. Cornelius Gallus, eques romanus, poeta elegantissimus (jam in Ecl. VI celebratus), ex patrono evasit amicus et familiaris Virgilii. Misere ille deperibat Volumniam, Eutrapeli libertam, quæ mimico nomine Cytheris vocabatur, in carminibus Galli erat Lycoris. Olim Marci Antonii et aliorum amica, militem cum exercitu Agrippa in Gallias abeuntem secuta, Gallum destituerat, en tempore litora Italiæ defendentem ab incursionibus classium Pompeianarum, vere anni 717-37. Summam ægritudinem amici Virgilius lenire studet eximio carmine, cujus tale est argumentum, partim ex idyllio I Theocriti ductum. Primum objurgantur Musæ, quod solæ non adfuerint Gallo curis amoris confecto, quum miserationem ei et affectum testatæ sint etiam arbores et saxa, tum greges cum pastoribus, accesserint denique consolandi causa dei ipsi, Apollo, Silvanus, Pan. Tum Gallus in questus erumpens sortem suam et infaustum amorem deplorat, querens quod sibi non fuerit conditio pastoris Arcadici, amore felici fruentis. Inde subit animus jam pastoris more vivendi, fistula canendi et venandi. Sed repente, neque hinc solatia fore ulla cernens in tanto æstu animi, cedendum amori statuit omnia vincenti.

GEORGICON

LIBER I.

Proposito argumento carminis, 1-5, et invocatis diis agrestibus cum Cæsare Augusto, 5-42, poeta exponit de aratione, prima operis rustici parte : quando sit incipienda, 43-49, exploratà quidem naturà cœli solique, 50-63, ex qua pendet ratio arationis, 64-99, et sationis, 100-117. Unde mortalibus ærumna magna, sapienter imposita ab Jove, 118-159. Jam describitur instrumentum rusticum, 160-175, et area exterendis granis paranda, 176-186. Unde judicium facere liceat de futuro anni proventu, 187-192. Semen quomodo medicandum et deligendum, 193-203. Tempora operum rusticorum : sationis, 204-230, cum digressione de solis cursu annuo et quatuor tempestatibus anni, 231-256. Quæ curanda sint tempore pluvio et diebus festis, 257-275; (obiter de lunarium dierum observatione faustorum sive infaustorum, 276-286;) quæ noctu, quæ per calorem, quæ hieme, 287-310. Sed præcipue observandæ sunt tempestates duæ, auctumni et veris ineuntis, utpote procellosæ, 311-337, et religionibus exorandi dii, 338350. Sunt autem certa tempestatum per vices succedentium prognostica, quæ multis et diligenter poeta docet 351-465. Hinc transit ad splendidum episodium de prodigiis in Julii Cæsaris nece bellum civile subsecutum portendentibus, 466-497, et vota facit pro Augusto, 498-514.

LIBER II.

Invocato Baccho, 1-8, poeta de arborum, inprimis vitium et olearum cultura acturus, primo loco varios proventus arborum exponit, aut a natura profectos, 9-21, aut ab arte: avulsione, infossione, propagine, surculo, concisione, incisione, 22-34. Jam edocturus, studium esse adhibendum et suam cuique arbori pro generis et soli indole culturam, Mæcenatis propitiam voluntatem implorat, 35-46. Arbores sponte provenientes cultu possunt emendari, 47-56; sativæ transplantatione, inoculatione, insitione et aliis artificiis, 57-82. Deligendæ autem ejusdem generis arborum species præstantiores, 83-108. Præterea cœlum naturæ cujusque arboris idoneum diligenter circumspiciatur, 109-135. Quo terrarum omnium felicissima est Italia, quæ splendide laudatur 136-176. Soli etiam natura exploranda, cui proventùs generi ea conveniat, 177-225; quod unde cognoscatur, 226-258. Hinc ipsius culturæ præcepta plurima exponuntur, de plantatione ejusque temporibus, 259-345; de cura post illam adhibenda, et avertendis iis quæ nocere possint novellis arboribus, 346-379; quarum insidiator caper mactatur in Bacchi ludis festis, 380-396. In vitibus tamen maxima et inprimis assidua per totum annum est cura ponenda, 397-419. Minus operosa est olearum cultura et pomorum, 420-428; exigua aut nulla arborum silvestrium, quarum utilitas tamen maxima, 429-457. In fine poeta canit laudes vitæ rusticæ et agricolarum felicitatem incomparabilem, 458-542.

LIBER III.

Intactum aliis argumentum tractans poeta auguratur se celebrem redditurum Mantuam patriam, ubi victor templum, diem festum et ludos instituet Cæsari Augusto, 1-39; et ad inceptum opus Mæcenatis favorem opemque expetit sibi, 40-48. Primum agit de fœtura armentorum : legendæ matres bonæ, 49-62, et cura adhibenda admissuræ boum, 63-71, et equorum generosorum, 72-122; etiam

[ocr errors]

præparanda sunt admissioni corpora armentorum, 123-137. Cura matrum gravidarum, 138-156; vitulorum, 157-178; pullorum equinorum, 179-208; qui arcendi a nimia venere, cujus stimuli et furores describuntur 209-285. Ab armentis poeta transit ad pecudum curam exponendam, præfatus difficultatem talis argumenti cum dignitate pertractandi, 286-293. Quomodo pecudes habendæ in stabulis, 294-321. Vere exorto quæ in pascua agendæ et quomodo tractandæ, 322-338; ubi ponitur narratio de Nomadibus Afris et Scythicis, 339-383. Sequuntur præcepta de lanicio et lacte, 384-403. Cura canum, 404-413. Monita de cavendis animantibus noxiis, 414-439, et de avertendis morbis, 440-473. Hinc orditur nobilissimam illam descriptionem fœdæ pestis, quæ in Norico greges, armenta, bestias omnes exitio dedit, 474-566.

LIBER IV.

De apibus et mellificio acturus, 1-7, primum de alvearii situ, fabrica et apparatu præcipit, 8-50; tum de examinum exeuntium cura, seu vere ineunte vagantur, seu pugnant super rege creando, 51-87. Notæ regum, et apum meliorum, 88-102. Qua ratione et quo pabulo apes a vagando cohibendæ, 103-115. Sie attingitur locus de horto colendo, quem poeta aliis pertractandum relinquit, 116-148. Enarrat autem ingenia, naturam et mores apum, tam sollertium, ut rationis participes esse videantur, 149-227. De favis eximendis et parte in hiemem relinquenda, 228-250. De morbis apum, eorumque cura, 251-280. Sequitur locus splendidus de exstincti examinis reparatione et de progeneratione apum ex juvenco perempto et putrefacto, 281-314. Quod quum Aristæi esse inventum perhibeatur, poeta narrat heroem exstinctis apibus suis moestum adiisse Cyrenen matrem, quæ eum ad Proteum vatem duxerit de causis calamitatis remediisque consulendum. Proteus vetus piaculum ex Eurydices, Orphei conjugis, raptu contractum ei aperit; inde mater Nymphas illius comites placari jubet mactatis bobus: quorum ex corporibus in luco relictis nono die nova se examina effundunt, 315-558. Ornatissimam narrationem sequitur epilogus brevis,

559-566.

ENEIDOS

LIBER 1.

Argumentum et invocatio Musæ, 1-11. Infesta Trojanis et Æneæ Juno Æolum rogat ut a Sicilia in Italiam navigantibus gravissimam tempestatem immittat, 12-123. Eam sedat Neptunus; Trojani appelluntur litori Libyco, 124-158. Egressus in terram Æneas septem maximos cervos venatus in septem naves ex naufragio collectas æqualiter distribuit; deinde socios, longis jam erroribus fatigatos, quietis futuræ spe studet erigere, 159-222. Interea Venus Æneæ sui Trojanorumque causam agit apud Jovem; qui, reserata fatorum serie, spe felicis posteritatis et potentiæ Romanorum dolorem filiæ consolatur, 223-296; et clam misso Mercurio, Pœnorum animos in advenas mitigat, 297-304. Inde Venus Æneæ, locorum ignaro et ad exploranda oberranti, obviam sese præbet, naves dispersas salvas esse nuntiat, ostenditque Carthaginem, quam haud procul condebat Dido, 305-489. Matris beneficio nube occultatus Æneas cum Achate Carthaginem ingreditur, opera admiratur, et socios benigne a Didone excipi videt, 490-585. Recessit nubes: Dido aspectu et casu Æneæ obstupescit, eum

in regiam ducit, Ascanium cum muneribus arcessit, sociis victum abunde mittit, 586-656. At Venus, neque Junonio hospitio neque Punico ingenio fidens, Ascanio, in Idaliæ lucos abducto, substituit Cupidinem, qui inter amplexus et oscula reginæ latenter inspiret amorem Æneæ, 657-722. Festum in aula. Dido invitat Eneam, ut Trojæ excidium suosque casus et errores narret, 723-756.

LIBER II.

Ægre narrat Æneas rem luctuosissimam, 1-13. Græci decennali bello attriti et virtuti diffidentes, ad dolum confugiunt : simulata fuga avecti circa Tenedum latitant, relicto equo ligneo tantæ magnitudinis, ut portis Trojæ recipi non posset, cujus utero lectissimum quemque procerum incluserant. Trojani partim fraude Sinonis impulsi, partim Laocoontis supplicio territi, diruta parte muri, introductum equum in arce statuunt, 14-249. Nocte intempesta Græci a Tenedo reversi, jam cæsis custodibus ab illis qui in equo latuerant, urbem invadunt, 250-267. Æneas interim ab Hectore in somnis admonetur ut fuga sibi consulat, deosque patrios eripiat incendio, 268-297. Ille tamen, honestam mortem præferens fugæ, in arma ruit; ac satis feliciter Trojanis succedit primus impetus, donec, Corcebi consilium secuti, sumptis hostium cæsorum armis, postea a Græcis agniti, utrorumque telis obruuntur, 298-437. Interea Priami regia oppugnatur; Priamus ipse a Pyrrho, Achillis filio, interficitur, 438-558. Frustra tentatis omnibus, Æneas, ipsos deos videns destruendæ urbi intentos, sacra Anchisa patri committit, eoque in humeros suos sublato, assumptis Ascanio filio et Creusa uxore, fugam arripit, 559-729. Græci insequuntur. In eo tumultu Creusam amittit; cujus quærendæ causa misere per totam urbem oberranti obvia fit umbra uxoris, Italiam ipsi vaticinans et commendans Ascanium, 730794. Tum ad socios revertitur, et virorum mulierumque magnum numerum confluxisse videt, ipsius auspicia sequi paratum, 795-804.

LIBER III.

Eversa Troja, Æneas, collectis suorum reliquiis et parata apud Antandrum viginti navium classe, primum in Thraciam defertur. Ubi quum urbis fundamenta poneret, territus Polydori a Polymestore occisi prodigiis, avehitur Delum, 1-77. Ibi Apollo consulenti respondet antiquam gentis suæ matrem repetendam. Qued oraculum perperam interpretato Anchise, in Cretam contendunt, 78-120. Ibi vero, positis jam mœnibus, gravissima peste exagitantur. Quare, in somnis monitus a diis Penatibus, relicta Creta, petit Italiam, 121-191. In hac navigatione subito exorta tempestate, primum ad Strophades insulas appulsus, ab Harpyiis infestatur, quarum Celæno ei fata canit, 192-269. Mox Actium delatus, in honorem Apollinis ludos celebrat, 270-290. Inde Corcyrain prætervectus, Epirum tenet, quæ tum Heleno vati, Priami filio, parebat. Qui benignissime excepto Æneæ imminentia terra marique pericula et fata oraculis aperit, 291-505. Relicta Epiro, Eneas Tarentum primamque Italiæ oram prætervectus, Siciliæ prope Ætnam montem appellitur: ubi Achemeuidem, ab Ulysse in Cyclopis antro desertum, supplicem recipit, edoctusque ab eo de Cyclopum feritate, ancoras solvit, 506-683; memorque præceptorum Heleni, vitatis Charybdi et Scylla, litora Siciliæ longo circuitu legit; tandem Drepanum advehitur, ubi Anchises senex mortem obit, 681-714. Hinc Italiam petens in Africam defertur tempestate in primo libro narrata.

« PreviousContinue »