Page images
PDF
EPUB

Transq caput 86 jace; nec respexeris 87. His ego Daph-
Aggrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. [nim
Ducite ab urbe domu, mea carmina, ducite Daphnim.
Aspice corripuit 88 tremulis altaria flammis

dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit!
Sponte sua,
Nescio quid certe est 89; et Hylax in limine latrat.
Credimus? an, qui 90 amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, jā parcite, carmina, Daphnis.»

86 Utpote aversa. Sic abjiciebantur piacularia; et sic optat chorus Euripideus: Utinam qua peperit Purin, trans caput jecisset hoc malum ὑπέρ κεφα λὰν ἔβαλε κακόν Andromach. v. 294). -- 87 Hcdieque in superstitionibus sunt quæ irrita fieri credantur, si discedens respexeris. Quod sequitur his, non esse ad præcedentia referendum, apparet ex futuro aggrediar, Efficaciora alia et terribiliora mente agitat et aggressura est amens amore mulier, quum nec sacro nec incantamentis reduci videat Daphnidem. 88 Interea cinis, dum serva et ipsa domina in eo sunt ut ex ara colligant et auferant, sponte sua exardescit et aram trementibus flammulis implet. Quod faustum omen habebatur. Hoc Ciceronis uxori dicitur contigisse : quum post peractum sacrificium libare vellet in cinerem, ex ipso cinere flamma surrexit; quæ flamma eodem anno Consulem futurum ostendit ejus maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate (de Consulatu suo).» Serv.- 89 Nescio quid hoc sit, sed certe non temere et sine causa fit. Hylax, canis nomen græcum, quasi dicas Latrator. -90 Græco usu vocalis longa ante vocalem non elisa, sed correpta. Sibi, ad se ipsos fallendos. 91 Parcite Daphnidi, neu ulterius aggredimini. Jungenda venit Daphnis.

[ocr errors]
[graphic][subsumed][merged small][merged small]

1 Supple ducunt, quod in altero membrose

quitur alii sub

LYCIDAS, MOERIS.

LYCIDAS.

stantivo adjec- Quo te, Mori, pedes1? an, quo via ducit, in urbem ?

tum. 2 Din vivendo usque eo pervenimus, ut audiremus di

centem: Migrate hæc mea sunt. Servius.

Quod probabi

MOERIS.

O Lycida, vivi2 pervenimus, advena nostri
(Quod nunquam veriti sumus) ut possessor agelli
Diceret « Hæc mea sunt; veteres migrate coloni. »
Nunc victi3, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi (quod nec vertat bene!) mittimus hædos.

LYCIDAS.

lius est recen-
tiorum explica-
tione, qui vivi
de aliqua tamen
sortis benignita-
te interpretan-
tur, quum colo-"
ni multi a militibus agros occupantibus essent interfecti. Huic loco enim vix aptum
quod sane ad eam rem spectat infra dictum v. 16, non viveremus nec ego nec do-
minus. Construe: pervenimus (eo) ut advena, factus possessor agelli nostri, di-
ceret etc. 3 Oppressi a potentioribus, cedere coacti. - 4 Fors appellatur cæca
vis casus, temere et lege nulla grassans. - 5 Arrio centurioni, qui poetæ agros
possidebat. Formulam in rebus quas facere ingredimur usitatam: quod bene ver-
tat! (bonum in exitum vertatur!), indignatus Moeris mutat in contrarium. Quæ
res in ejus perniciem vertatur! Serv. Nec pro non ex usu antiquæ linguæ, quæ
in precum formulis perstare solet.6 Ut munus agimus in urbem ubi habitat.
Mitti dicuntur etiam quæ ipsi donamus, si ad eam rem via facienda est. 7 Ilas
querelas miratus Lycidas respondet: Ego quidem certe audieram Menalcam (id!
est Virgilium) per carmina et poeticam facultatem obtinuisse ut servaret prædium
suum (cujus situs describitur). Quod beneficium poeta in Ecloga I celebravit. —
8 Servasse omnia sive omnem locum, qua (ubi) colles incipiunt se subducere, se
ex alto in planum deducere, paulatim deprimi et jugum suum demittere ita, ut
efficiant clívum motlem sive leni admodum et facili ascensu.

Certe equidem audieram, qua8 se subducere colles
Incipiunt mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquã9 et veteres jā fracta 10 cacumina fagos,
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

MOERIS.

Audieras? et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias 12 dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi 13 me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra 14 cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moris, nec viveret 15 ipse Menalcas.

LYCIDAS.

Heu! cadit 16 in quemqua tantù scelus? Heu! tua nobis
Pæne simul tecum solatia 17 rapta, Menalca!
Quis caneret Nymphas 18? quis humu florentibus her-
Spargeret 19, aut viridi fontes induceret umbra? [bis
Vel 20
quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper,

[ocr errors]

Quum te 21 ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas; « Et potum 22 pastas age, Tityre; et inter agendum "Occursare capro (cornu ferit ille) caveto. »

MOERIS.

Imo 23 hæc quæ Varo, necdum perfecta, canebat:
Vare, tuum 24 nomen, superet modo Mantua nobis,

[ocr errors]

9 Mincii fluminis. Ut veteribus fagis limites agri Virgiliani indicabantur, ita apud Horatium populus adsita certis limitibus (Epist. 11, 2,170) dicitur vicinorum jurgia prohibere. Ceterum Virgilius tanta cura fines agri

sui descripsit,

ut ne accisum et deminutum sibi reddatur prædium. 10 Epitheton veteres per græcismum explicatur adjecto accusativo partis in qua vetustas illa præcipue cernitur, pro vulgari veteres jam fraetis cacuminibus fagos.. Eodem modo in Ecl. 11 dictum densas

umbrosa cacumina fugos (not. 3). 11 Et nonnunquam confirmandi vim habet. 12 Quantum valere dicunt, irruente aquila, columbas Chaonias, id est palumbes sacras in luco Dodonæo, celebres quod oracula edere credebantur. Dodona autem Epiri urbs est, antiquissimis temporibus a Chaonibus habitatæ. 13 Nisi augurio ante monitus fuissem, ut quovis modo jurgia cum veteranis in agros irrumpentibus præciderem, et ego et herus capitis periculum adiissemus. Vocula quod fere exprimit in qua re, sed tenuissime. Incidere dicimur rem quam vel abrumpimus inchoatam vel statim præcidimus et evitamus. -- 14 Cornix, veteribus avis fatidica, a sinistra volans facit ratum, inquit Cicero, id est eventurum significat quod cogitamus. Malum autem portendebat sedes unde evolabat cornix de qua hæc annotavit Servius ex augurali disciplina: Cornicem dicit in cava ilice consedisse: quæ res agrorum damnum significabat. Ilex enim glandifera arbor est; quæ quoniam vitiosa (cava) est, vitium possessionis ostendit fore. 15 Confer not. 2. 16 An hominum quisquam potest tantum scelus committere? Quod convenit ingenio alicujus, quod ab eo exspectari potest, latine dicitur in eum cadere. 17 Tua solatia, id est tua carmina, quibus nos solaris, curas, labores et molestias nostras lenis et mitigas. Nam, ut Quintilianus dicit de hoc carmine (VIII, c. 6, 47), « non pastor Menalcas, sed Virgilius est intelligendus. 18 In Ambarvalium solemnitate; vide not. 61 Eclogae V. 19 Spargeret... induceret, scilicet canendo, carminibus suis: ut poeta facere dicatur quod carmine a se ficto repræsentat; de quo usu expositum not. 45 Ecloga VI. Quis humum floribus sparsam, quis fontes arboribus umbrosis circumdatos caneret? Viridi, arborum virentium. 20 Vel quis caneret ea quæ sive qualia nuper tacitus, clam et latenter tibi surripui, quum caneres, et memoria servavi. - 21 Quum ad amicam tuam ires. Sed hoc loco res ipsa et poesis prorsus in unum confusa sunt: nam versus quos se sublegisse dicit Lycidas, Theocriti sunt et pastoris ad Amaryllidem amicam xwpάovtög (Idyll. 111) Tityroque gregis curam committentis: ut Moridem eos canentem recte dicat se ferre ad Amaryllidem, quocumque tandem ille se contulit, et Amaryllidem nostras, id est suas quoque delicias vocet, utpote puellam a poeta pulchre exornatam. — 22 Supinum verbi potare, 23 Imo (quod potius et præstantius est) quis nobis caneret hæc quæ etc. Sic Virgilius infert mentionem Alfeni Vari, tum ab Octaviano Galliæ Cisalpinæ præfecti, qui multum poterat ad injuriam a Mantuanis avertendam.24 Cycni

[blocks in formation]

Hæc urbs enim,
Cassii et Bruti

partes sequuta,
veteranis assi-
gnata fuerat; sed
illi vicinos quo-
que agros occu-
parunt, in qui-
bus Mantuanos,
licet ea urbs ab
Octaviani parti-
bus stetisset. Sic
Mantuæ malum
erat in nimia

vicinitate Cremon 26 Apposite dictum de Mantuanis poetis; namque urbis ejus campus Pascebat niveos herboso flumine

«Mantua væ miseræ nimium vicina Cremona 25! << Cantantes sublime ferent ad sidera cycni 26. »

LYCIDAS.

Sic 27 tua Cyrneas 28 fugiant examina taxos!
Sic cytiso pasta distendant 29 ubera vaccæ !
Incipe 30, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores : sed non ego credulus illis;

Nam neque adhuc Vario31 videor nec dicere Cinna
Digna, sed argutos 32 inter strepere anser olores.

MOERIS.

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecū ipse voluto 33,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
«Huc ades, o Galatea : quis est nam ludus 35 in undis ?
« Hic ver purpureum 36; varios hic flumina circum
« Fundit humus flores; hic candida populus 37 antro
<< Imminet, et lentæ 38 texunt umbracula vites.
«Huc ades insani 39 feriant sine litora fluctus. »

LYCIDAS.

Quid 40, quæ te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros 41 memini, si verba tenerem.

MOERIS.

« Daphni, quid antiquos signorum suspicis 42 ortus? «Ecce 43 Dionæi processit Cæsaris astrum,

cycnos (Georg, U, 199). — 27 Voculà sic inducuntur preces et obtestationes ita ut præmittantur bona vota, exitum habitura si preces exaudiantur. Lycidas ex apibus et vaccis optimum fructum optat Moridi, et per hoc votum obtestatur ut sibi canat si qua habet carmina. - 28 Kúpvos, græcum nomen Corsicæ insulæ taxos abunde ferentis, arbores amaras, mellificio tam adversas, ut in Georgicis apiario præcipiatur: Ne propius tectis taxum sine (IV, 47). 29 Conf. not. 22 Ecloga IV. 30 Incipe canere, si quid habes in promptu quod canas. - 31 Lucium Varium dicit, celebrem poetam tragicum et epicum, ab Horatio quoque impense laudatum; deinde Caium Helvium Cinnam, elegiaco carmine Smyrna inscripto olim illustratum. 32 Canoros. Hæc quo simplicius dicta videntur, eo magis delecta verint æquales Virgilii, qui Anserem nossent, Antonii triumviri poetam, qui ejus laudes scribebat. De hoc etiam Cicero in Philippicis (XIII, 5) dicit: De Falerno ANSERES depellentur Ipsum enim agrum Falernum ei donaverat Antonius. » Serv. Propertius quoque et Ovidius Anserem memorarunt. 33 Animo volvo, cogito.34 Neque enim etc. Sequitur carmen ex Theocriti Cyclope (XI) ductum, quo Polyphemus in litore sedens Galateam Nereidem, quam amat, ex mari ad se allicere studet. 35 Voluptas. - 36 Florum et herbarum coloribus nitidum. Etiam varios ad colorem referendum est. - 37 Species populi, græce λúxy dicta. 38 Flexiles, ut Ecl. V, n. 23. Umbracula dicuntur loca frondibus obumbrantibus circumtexta (nobis berceaux). 39 Relinque fluctus furentes maris agitati, et nihil curans eos sine ferire litora. 40 Hac voce ii qui interrogant, ad illud transire solent quod potissimum scire cupiunt. Pura, serena; nocte autem capiendum de cœlo nocturno, ut intelligitur ex præpositione. --41 Modos musicos horum versuum. Si desiderium indicat: opto autem me verba quoque memoria tenuisse. Sequuntur alii versus Menalcæ (Virgilii). 42 Oculis sursum conversis spectas antiqua et dudum nota sidera noctis adventu orientia. Antiquos ortus signorum poetice dictum pro signorum antiquorum ortus. 43 Ecce novum astrum exortum est Julii Cæsaris, Veneris filii, inter divos relati. Dione est mater Veneris, unde Julius gentis suæ originem ducebat per fulum, filium Æneæ Venere nati. Nimirum stella crinita, quæ inter ludos ab Augusto in honorem Cæsaris ce

« Astrum, quo' 44 segetes gauderent frugibus, et quo « Duceret 45 apricis in collibus uva colorem.

lebratos mense Julio anni U. 711 (43 a. C) in cœlo

apparuerat,

« Insere 46, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes. »
Omnia fert 47 ætas, animũ quoq. Sæpe 48 ego longos pro anima dicta-
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita 49 mihi tot carmina; vox quoque Morim
Jam fugit 50 ipsa lupi 51 Morim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi sæpe Menalcas 52.

LYCIDAS.

toris inter deos recepti habebatur :

.

Caussando 53 nostros in longum ducis amores.
Et nunc 54 omne tibi stratum silet æquor, et omnes
(Aspice) ventosi ceciderunt 55 murmuris auræ :
Hinc adeo 56 media est nobis via; namque sepulchrum niterent frugi-
Incipit apparere Bianoris 57. Hic ubi densas
Agricolæ stringunt 58 frondes, hic, Mori, canamus;
Hic hædos depone; tamen 59 veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat 60 ante veremur,
Cantantes licet 61 usque (minus via lædit) eamus :
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce 62 levabo.

MOERIS.

agamus:

qua de causa (ait Suetonius c. 88) simulacro ejus in vertice additur stella. 44 Astrum tam potens et beneficum, ut eo orto et segetes lætæ bus et vites adducerentur ad maturitatem. — 45 Colorem assumeret, sibi induceret quod maturescendi initium. - 46 Vide not. 78 Eclogæ I. Quod nunc faciendum monet, lucente sidere tam propitio, et auguratur seros nepotes fructum habituros ex arboribus hoc sidere insitis. 47 Aufert. Animum de una potissimum animi facultatum dicit, de memoria: se alia carmina multa Menalcæ non meminisse queritur ob senectam. 48 Memini me sæ. pe longos dies æstivos exegisse usque ad solis occasum cantando puerum amatum. Sol occidens dicitur se condere : hinc, qui aliquid agunt per totum diem donec sol occidat, poetice dicuntur in hac actione condere solem vel diem. 49 Passive oblivione deleta. 50 Deserit. 51 Populari superstitione credebantur vocem amittere, quos lupus occurrens vidisset prior: tum enim major est aufugiendi difficultas et terror injectus vehementior. Ad quam superstitionem respiciens Plato Socratem induxit elegantissima cum ironia dicentem: « Hæc ego audiens exterritus sum et ipsum (Thrasymachum) aspectans perhorrui, atque, ut arbitror, nisi prior eum aspexissem, quam ipse me, mutus penitus evasissem (Republ. 1, p. 336, e). 52 Ipse poeta ex itinere redux. 53 Excusationes afferendo differs desiderium meum.54 Nunc est tempus cantibus tuis audiendis idoneum : lacus omnis stratis undis æquatus et tranquillus silet. Æquor intelligendum de lacu in quem haud procul ab urbe Mantua Mincius amnis diffunditur. -55 Procubuerunt et conquiescunt auræ, ex quibus, vento flante, oritur murmur. Auræ tranquillitas ex undarum et foliorum quiete cognoscitur: unde dictum Aspice, ubi exspectes ▪ audi. -- 56 Ab hoc ipso loco, in quo stamus, est medium viæ nobis conficiendæ. 57 Bianorem scholiastæ annotant dici Ocnum sive Aucnum, natum ex Tiberi amne et Tiresiæ vatis filia Mantone, Mantuæ urbis conditorem. De qua re variam famam Servius indicat docta annotatione ad Eneid. X, 198. 58 Amputant, decerpunt, ubi nimis densæ sunt; vid. Georg. II, 368.59 Etiamsi paullulum moræ cantilenis dederimus. - 60 Pluviam ex collectis nubibus minetur aut demittat. Nor sæpe de vespera dictum. 61 Possumus facere viam omnem quæ restat. In verbis parenthetice positis repetendum cantantes. - 62 Fasce hædorum vinctorum quos Moeris portat. 63 Vide not. 16 Ecloga V. 64 Iter, non cantus. 65 Menalcas, id est Virgilius; vide not. 17.

Desine plura 63, puer; et quod nunc instat 64
Carmina tum melius, quum venerit ipse 65, canemus.

« PreviousContinue »