Page images
PDF
EPUB

IX. VER. 170.

Fronte sub adversâ scopulis pendentibus antrum, Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo.

Fronte sub adversâ populis prandentibus antrum. Sic malim, longe potius quam scopulis pendentibus. Nuga! nonne vides versu sequenti dulces aquas ad potandum et sedilia ad discumbendum dari? In quorum usum? quippe prandentium.

X. VER. 188.

Tres littore cervos

Prospicit errantes: hos tota armenta sequuntur A tergo

Tres littore corvos

Aspicit errantes: hos agmina tota sequuntur
A tergo-

Cervi, lectio vulgata, absurditas notissima: hæc animalia in Africa non inventa, quis nescit? At motus et ambulandi ritus Corvorum, quis non agnôrit hoc loco? Littore, locus ubi errant Corvi, uti Noster alibi,

Et sola in sicca secum spatiatur arenâ.

Omen præclarissimum, immo et agminibus militum frequenter observatum, ut patet ex historicis.

XI. VER. 748.

Arcturum, pluviasque Hyades, geminosque Tri

ones,

Error gravissimus. Corrigo,-septemque Triones.

XII. VER. 631.

Quare agite, o juvenes, tectis succedite nostris.

[blocks in formation]

Lectis potius dicebat Dido, politâ magis oratione, et quæ unicâ voce et torum et mensam exprimebat. Hanc lectionem probe confirmat appellatio o juvenes! Duplicem hunc sensum alibi etiam Maro lepide innuit, Æn. iv. ver. 19.

Huic uni forsan potui succumbere culpæ :
Anna! fatebor enim-

Sic corriges:

Huic uni [viro scil.] potui succumbere; culpas, Anna? fatebor enim, etc.

Vox succumbere quam eleganter ambigua!

LIBER SECUNDUS.

VER. 1.

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant; Inde toro Pater Æneas sic orsus ab alto: Concubuere omnes, intenteque ora tenebant; Inde toro satur Æneas sic orsus ab alto. Concubuere, quia toro Æneam vidimus accumbentem: quin et altera ratio, scil. conticuere et ora tenebant, tautologice dictum. In manuscripto perquam rarissimo in patris museo legitur, ore gemebant; sed magis ingeniose quam vere. Satur Æneas, quippe qui jamjam a prandio surrexit: pater nihil ad rem.

II. VER. 3.

Infandum, Regina, jubes renovare dolorem. Infantum, Regina, jubes renovare dolorem. Sic haud dubito veterrimis codicibus scriptum fuisse: quod satis constat ex perantiquâ illâ Britannorum cantilenâ vocatâ Chevy Chace, cujus autor hunc locum sibi ascivit in hæc verba:

The child may rue that is unborn.

III. VER. 4.

Trojanas ut opes, et lamentabile regnum
Eruerint Danaï.

Trojanas ut oves, et lamentabile regnum Dirue

rint-Mallem oves potius quam opes, quoniam in antiquissimis illis temporibus oves et armenta divitiæ regum fuere. Vel fortasse oves Paridis innuit, quas super Idam nuperrime pascebat, et jam in vindictam pro Helenæ raptu, a Menelao, Ajace, vid. Hor. Sat. ii. 3.] aliisque ducibus, merito occisas.

IV. VER. 5.

Quæque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui.

Quæque ipse miserrimus audi,

Et quorum pars magna fui

Omnia tam audita quam visa rectâ distinctione enarrare hic Æneas profitetur; multa, quorum nox ea fatalis sola conscia fuit, vir probus et pius tanquam visa referre non potuit.

V. VER. 7.

Quis talia fando
Temperet a lacrymis?
Quis talia flendo

Temperet in lacrymis

Major enim doloris indicatio, absque modo lacrymare, quam solummodo a lacrymis non temperare.

VI. VER. 9.

Et jam nox humida cœlo

Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos. Et jam nox lumina cœlo

Præcipitat, suadentque latentia sidera somnos.

Lectio, humida, vespertinum rorem solum innuere videtur. magis mi arridet lumina, quæ latentia postquam præcipitantur, Auroræ adventum annunciant.

Sed si tantus amor casus cognoscere nostros, Et breviter Trojæ supremum audire laborem. Sed si tantus amor curas cognoscere noctis, Et breve ter Troja superumque audire labores. Cura noctis (scilicet noctis excidii Trojanii) magis compendiose (vel, ut dixit ipse, breviter) totam belli catastrophen denotat, quam diffusa illa et indeterminata lectio, casus nostros. Ter audire gratum fuisse Didoni patet ex libro quarto, ubi dicitur: Iliacosque iterum demens audire labores Exposcit: Ter enim pro sæpe usurpatur. Troja, superúmque labores, recte, quia non tantum homines sed et Dii sese his laboribus immiscuerunt. Vide Æn. ii. ver. 610, etc.

Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit,

Incipiam.

Quanquam animus meminisse horret, luctusque resurgit.

Resurgit multo proprius dolorem, renascentem notat, quam, ut hactenus, refugit.

VII. VER. 19.

Fracti bello, fatisque repulsi,

Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,

Instar montis Equum, divinâ Palladis arte,
Edificant--etc.

« PreviousContinue »