Page images
PDF
EPUB

Perilius Faustinus furta Virgilii collegerat. Donat. Vita Virg. $62.

[ocr errors]
[ocr errors]

Pollio. In Servianis ad Æn. vi. 554. ubi de aura ac vento in locis inferis agitur (conf. ad Ge. IV. 484.) De illo enim loco multi quærunt: quis tantus plangor ad auras?' Sed Pollio dicit Æneæ et Sibyllæ, quas illi secum traxerant; cum constet etiam illic esse auras.' Jul. Sabinus ad VI. 134. Bis Stygios.' 'Pollio admiraSolvitur hoc, tur, cum Æneas esset futurus Deus, cur dicat bis. quia apud Homerum Ulysses vidit umbram Herculis apud Inferos.' Similes itaque ineptias in Maronem contulerant, quales Porphyrii aliorumque fuere in Homerum.

Probus. Valerius Probus Grammaticus; qui sit inter varios Probos, disputantem vid. Burmann. Sec. præf. (p. 35.) et Tom. 1. -Anthol. pag. 739. Probum illum veterem ex Neronis temporibus bene novimus ex Suetonii Ill. Gr. cap. 24; alter fuit sæculi Adrianei. Laudatur a Gellio 1x. 9. ejus judicium de verss. Æn. I. 504. sq., aliud XIII. 20. ubi Georgicorum ms. autographum Virgilii habuisse narratur. Sæpe Servio in Eneidem, semel in Georgica, memoratur; etiam Donato in Comm. in Terent. et Macrob. v. 22. Commentarius ejus in Bucolica et Georgica circumfertur, sed nomine tantum; sunt enim, uno vel altero loco forte excepto, tenuia et jejuna excerpta, eaque interpolata, quæ primus in lucem protulit Jo. Bapt. Egnatius in edit. 1507. quemadmodum illa ex codice vetustissimo ms. Bobii quondam a Georgio Merula invento adnotaverat.' Repetitus inde est a multis, et Servii, Donati, aliorumque commentariis fere adjectus.

De eo vid.

Servius Maurus Honoratus sæc. v. grammaticus. Burmann. præf. (p. 20. sq.). Alios, de eo qui egerint, vid. apud Saxium Onomast. Tom. I. pag. 471. add. Masvic. præf. De interpolationibus cf. Justi Specim. Obss. crit. p. 35. Commentarium in Æneidem prius exaraverat, tum in Eclogas, ultimo loco in Georgica; conf. Burmann. præf. (p. 22.) et ad Ge. 1. 208. Ex trinis his Commentariis habemus farraginem, bonis malisque, seriis ac nugis, adeo commixtam, ut, quid ad Servii auctoritatem referre malis, interdum vix in promtu habeas. Usus saltem ejus ad interpretandum poëtam esse potest exiguus aut nullus, nisi accesseris ad poëtam ita jam literarum peritia et usu instructus, ut, quæ tollenda an relinquenda sint, perspectum habeas. Sane multa inesse Delph. et Var. Clas.

Virg.

13 M

ex antiquioribus Interpretibus servata, dubitare vix licet; nec minus tamen innumera a serioribus attexta. Habuit enim idem fatum Servius, quod Græci grammatici, ut essent, modo qui antiqua contraherent vel omitterent, modo qui excerptis alia, plerumque deteriora, admiscerent aut e margine insererent. Mirum hominis est studium revocandi pleraque ad veteres Romanas religiones, Pontificias et Flaminias; nec multum abest, quin Æneam Flaminis munere fungentem exhibeat. Nullus est codex, qui omnia, quæ sub ejus nomine habemus, complectatur. Quid? quod narrant adeo codices nondum inspectos extare ampliores iis, qui expressi sunt: v. Burmann. præf. (p. 27.); addede Brosses Salluste' Tom. III. p. 393. Primæ editiones Servii valde erant contaminatæ ; itaque per superiores ætates virorum doctorum incredibile fuit studium in congerendis undique et amplificandis laciniis Servianis. De editionibus quidem diligenter actum est in edd. Virgilii recensu. Primo statim impetu a. 1471. prodiere edd. quinque. Emendarunt Servium Phil. Beroaldus, Lud. Carbo, P. Cenninus, Jo. Calpurnius, Jo. Bapt. Egnatius, Rob. Stephanus, Ge. Fabricius, Fulv. Ursinus, P. Daniel, Masvicius, Burmannus.

Terentius Scaurus, clarissimus Grammaticus, quo jure inter Commentatores Virgilii referatur, non reperio.

Titianus. Et Titianus et Calvus, qui themata omnia de Virgilio elicuerunt et conformaverunt ad dicendi usum' rhetores: Serv. ad En. x. 18. Idem ad Æn. IV. 42. ejus Chorographiam laudat. Conf. de eo Cannegieter ad Avian. p. 278. et Wernsdorf P. L. M. To. v. p. 666. sq.

Trogus. Servius ad Æn. vI. 783. ' animos æquabit Olympo.'— * De hoc autem loco Trogus et Probus quærunt.' Vid. ibid. Var. Lect. Laudatur Reines. Epp. ad Hofmann. pag. 660.; nihil tamen ibi reperies præterquam libertum Trogum ex marmore.

[ocr errors]

Velius Longus, nobilis grammaticus. Macrob. Sat. III. 6. saxo vetusto Æn. 111. 84 Velius Longus: immutatio est, inquit, epitheti; vult enim dicere vetustatem templi: hunc multi alii commentatores secuti sunt.' Charis. lib. II. in Putsch. p. 153. 17. 'dixere pro dixerunt-quam figuram alii duplicem existimant, de qua etiam Velius Longus in secundum Æneidos satis commentatus est: Conticuere omnes intentique ora tenebant.'' In Servianis ad Æn. x. 245: Longus ait: deest venerit, unde et ipse spectabis legit.'

Victorinus. Unus Servii locus ad Æn. v. 373. In mare purpureum.'' Unde apparet Victorinum hoc loco errasse, qui ‘purpureum mare' rubrum esse dixit, quod est juxta Indiam.' Est is forte Fabius Marius Victorinus sæc. IV. rhetor, cujus libelli in Grammat. vet. habentur.

Virgiliomastix: apud Serv. ad Ecl. 11. 22. et Æn. v. 521.

Urbanus. Ad decem sunt loca in Ge. et Æn. ap. Servium; unde vix licet dubitare, eum in Virgilium commentarios scripsisse.

TESTIMONIA DE VIRGILIO

H. E.

LOCA VETERUM SCRIPTORUM IN QUIBUS DE VIRGILIO MEMORATIO FIT.

QUINTILIANUS Lib. X. cap. 1. §. 85.

IDEM nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Virgilius, auspicatissimum dederit exordium: omnium ejus generis poëtarum Græcorum nostrorumque illi had dubie proximus. Utar enim verbis iisdem, quæ ab Afro Domitio juvenis accepi, qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus, inquit, est Virgilius: propior tamen primo, quam tertio. Et hercle, ut illi naturæ cœlesti atque immortali cesserimus, ita curæ et diligentiæ vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum; et quantum eminentioribus vincimur, fortasse æqualitate pensamus. Ceteri omnes longe sequuntur.

ANTHOLOG. V. 74.

Καὶ φίλος Αυσονίοισι λιγύθροος ἔπρεπε κύκνος
Πνείων εὐεπίης Βιργίλλιος· ὅν ποτε 'Ρώμης
Θυμβριὰς ἄλλον "Ομηρον ἀνέτρεφε πατρίδος ἠχώ.

D. AUGUSTINUS de Civ. Dei Lib. I. c. 3. Virgilium pueri le nt, ut poëta magnus omniumque præclarissimus atque optimus, teneris imbibitus annis, non facile oblivione possit aboleri.

Sequuntur carmina Grammaticorum et argumenta operum

Virgilii.

POEMATA DE VIRGILIO.

I.

P. Virgilii Maronis vita, a Phoca Grammatico urbis Roma, versibus edita. Vid. Antholog. Lat. P. Burmanni Sec. T. I. Lib. II. Ep. 186.

PREFATIO.

O vetustatis memoranda custos,
Regios actus simul et fugaces
Temporum cursus docilis referre,
Aurea Clio.

Tu nihil magnum sinis interire ;
Nil mori clarum pateris; reservans
Posteris prisci monimenta sæcli
Condita libris.

Sola fucatis variare dictis

Paginas néscis: sed, aperta quicquid
Veritas prodit, recinis per ævum
Simplice lingua.

Tu senescentes titulos laborum
Flore durantis reparas juventæ.
Militat Virtus tibi; te notante
Crimina pallent.

Tu fori turbas, strepitusque litis,
Effugis dulci moderata cantu,
Nec retardari pateris loquelas
Compede metri.

His fave dictis: retegenda vita est
Vatis Etrusci, modo qui perenne
Romulæ voci decus arrogavit
Carmine sacro.

Mæonii specimen vatis veneranda Maronem
Mantua Romulea generavit flumina linguæ.
Quis facunda tuos toleraret Græcia fastus?
Quis tantum eloquii potuisset ferre tumorem :
Æmula Virgilium tellus nisi Tusca dedisset?

NOTA

5 vid. ad Vitam Virg. a. 684.

5

« PreviousContinue »