Page images
PDF
EPUB

Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter.'

Æneis ipsa erat quasi templum splendidum in Augusti honorem conditum. Idem ipse bene intellexit quid Virgilio deberet, majora debiturus; adeo ut, si (ut fama est) Virgilii consilio regnaret et imperaret,' multo magis poëmatis ejus gravitate et divina dulcedine in imperio esset confirmandus. Hæc autem in transitu.

Sed quædam ad Romanos magis pertinentia, Romanis tutius relinquamus. Britannorum est, hortos hosce Virgilianos (si poëticis uti liceat) peragrare, et flores fructusque, quibus, ut omnes sciunt, abundant, decerpere, auras suavissimas captare, atque cantilenis dulcisonis semet delectare. Hinc enim colligere liceat poëticas delectationes, ornatos et probos mores, patriæ dulcem amorem, humani generis decus ac tutamen.

Sed de his satis, ne a scopo longius aberremus.-De Virgilii editionibus jam dicendum manet.

I Æn. VII. 321.

NOTE.

2 Donati P. Virgilii Maronis Vita, s. 19.

RECENSUS EDITIONUM

P. VIRGILII MARONIS,

FABRICIANO ADHIBITIS HEYNII, HARLESII, NOVISQUE CURIS AUCTIOR ET IN QUINQUE ETATES DIGESTUS.

ETAS I. 1467. 1. 1469-1500. NATALIS.

QUAM Harlesius mythicam dici vult. Ex omni enim,' judicante Ill. Heynio, editionum sec. xv. vulgatarum numero paucæ a viris doctis critica cum cura et subtilitate excussæ sunt; unde fit, ut nec satis exploratum sit, sitne aliquid ex nonnullis earum utilitatis et fructus ad Virgilium expectandum; utque nec accurate definiri possit, quænam ex iis inter principes et ex membranis descriptas habendæ sint, aut quæ aliarum familias duxerint. Etsi, si quidem ex iis licet judicare, quas ipse inspexi, justa ominandi causa subest, ut nunc habemus Virgilium ad Codd. constitutum, parum aut nihil bonæ frugis inde ad nos rediturum esse: quæ ipsa res revocavit me, quo minus in iis, quæ ad manum erant, excutiendis essem nimis sedulus. Quantum tamen adhuc curatiore opera ac studio perspicere potui, a Venetis cum Servii commentario exaratis primo Virgiliana lectio fuit constituta, ut per plures editiones continuaretur. Nam conveniunt fere inter se ad eandem lectionem propagandam Venetæ cum Servii, tum cum Landini aliorumque commentariis vulgatæ. Cum iisdem consentire visæ sunt Kobergiana 1492. Argentina 1502. utraque inter meliores referenda. Daventrienses et

[ocr errors]

.

Parisienses in scholarum usum paratæ esse videntur.' Hactenus Heynius. Princeps curator Virgilii est Jo. Andreas Episc. Aleriensis, qui Romanæ 1. et seq. præfuit; Mediolanensis 1. Boninus Mombritius, quem secutus est Ant. Zarottus, et Parisinarum Paulus Malleolus: ceteri diserte non memorantur. Æneidi Virgilianæ de suo addidit Librum XIII. Maphæus Vegius, jam in Veneta 11. illi junctum. Servius, auno 1471. primum editus, emendatores invenit Ludovicum Carbonem, Baptistam Guarinum, Petrum Cenninum, Joannem Calphurnium, et Phil. Beroaldum. Veteribus Commentatoribus Servio et Donato junxere se recentiores Christophorus Landinus, Domit. Calderinus, Julius Pomponius Sabinus (alias Lætus,) Antonius Mancinelli, et Herman. Torrentinus.

Editio princeps s. Romana 1. ex recognitione et cum præfatione Jo. Andr. Episcopi Aleriensis. Romæ, per Conradum Sweynheim et Arnoldum Pannartz, in domo Petri et Francisci de Maximis. fol. sine anni nota.-Hanc editionem, ex Codice parum emendato profectam, ante exitum a. 1469. publicatam esse docent Lairius in Specim. typogr. Rom. pag. 147. et Guil. Burius in Catal. bibl. Ducis de la Valliere. P. I. T. II. n. 2432. Insunt post præfationem Culex, Diræ, Copa, Est et non, Vir bonus et sapiens, de Rosis, Moretum, Versiculi poëtæ 'Nocte,' Versus in Balistam latronem, Versus Ovidii Qualis,' etc. Summa Virgilianæ narrationis in Bucolicis, Georgicis et Æneide, Bucolica s. Eclogæ x. Georgicorum libri IV. Æneidos libri XII. Versus Sulpitii Carthaginiensis 'Jusserat,' etc. Carmina Cæsaris Augusti Ergone,' etc. et alia pauca. In fine versus seqq. leguntur referente Burio:

etc.

Adspicis illustris lector quicunque libellos

Si cupis artificum nomina nosse : lege.
Aspera ridebis cognomina teutona: forsan
Mitiget ars musis inscia uerba uirum.

[ocr errors]

Conradus suueynheym: Arnoldus pannartzque magistri
Rome impresserunt talia multa simul.

Petrus cum fratre Francisco maximus ambo

Huic operi aptatam contribuere domum.

Conf. Ill. Heynium de ed. princ. in præf. ad Virg. de Editt. p. CLXI. seq. ed. an. 1803. ab eoque laudatos, Clar. Harlesium in

notitia lit. Rom. et Scriptt. Lat. P. 11. pag. 297. et Panzerum in Annal. typogr. T. 11. pag. 411. seq.

1470 Veneta 1. fol. Opera. (scil. Bucolica, Georgica, Æneis.) Venetiis, per Vindelinum de Spira. In fine subscriptos habet versus : Progenitus spira formis monumenta maronis

Haec uindelinus scripsit apud uenetos.
Laudent ergo alii polycletos parrhasiosue
Et quosuis alios id genus artifices.
Ingenuas quisquis musarum diligit artes
In primis ipsum laudibus afficiet.

Nec uero tantum quia multa uolumina: quantum
Q. perpulchra simul optimaque exhibeat.

M. CCCC. LXX.

Conf. Burius in Bibliogr. instructiva n. 2659. et Crevenna in Catal. raisonné Vol. 111. pag. 189. seqq. qui eam principem esse putarunt.

• Romana 11. ex recognitione Jo. Andreæ Episcopi Aleriensis, per Conradum Sweynheim et Arnoldum Pannartz, et cum duplici præfatione Jo. Aleriensis, altera ad Paulum II. et altera ad Pomponium Lætum. s. Infortunatum, ex cujus Codice antiquissimo, majusculis characteribus scripto, poëmata tum Virgilii, tum alia, quæ adhærent, jam exhibuit castigatiora. In fine iidem leguntur versus, qui in Romana prima:

[ocr errors][merged small]

fol. sine nota anni, sed circa an. 1471. impressa. Panzer Tom. 11. pag. 425 seq.

1471 Veneta 11. Bucolica, Georgica, Eneis, cum x111. libro Maphæi Vegii. s. 1. Venetiis, per Adamum Rot. fol. In fine:

Minciadae quicunque cupit cognoscere vatis
Carmina, seu quisquis Vegi simul optat habere
Me legat: aut fratris parvo numerosa iuventus
Uno eodemque sumus pressi sesquisque locoque
Non Solomon neque Hyram non Daedalus atq. Sibylla
Graecia non omnibus sapientibus inclyta q. q.
Non armis Roma potens aequandaque Divis
Gloria iactavit tali sese arte decoram.

Nos igitur peperit patrem qui nomine primum
Retulit alter ADAM: formis quos pressit ahenis.

MCCCCLXXI.

Conf. Lairium in Spec. typogr. Rom. p. 169. Audiffred. pag. 91. et Panzer Tom. 111. pag. 83.

Bucolica, Georgica, Eneis, cum libro XIII. Maph. Vegii, Culex, Diræ, Copa, Est et Non, de Rosis, Moretum et Priapeia. fol. s. 1. et typographo. In fine: Finis. M. CCCC. LXXI.

Cur haec sculpantur, quamvis obscena, requiris

Da veniam, sunt haec scripta Marone tamen.

Editionem præstantem et nitidam appellat Burius, qui de ea agit sub n. 2661. eamque superiori Adami Rot simillimam ab eodem artifice, sed, ob diversam orthographiæ rationem, ex alio exemplari descriptam esse existimat.

Eodem auno 1471. Servius primo in lucem prodiit; et quidem plus simplici vice. Prima editio est Veneta Valdarferi Ratisbonensis : -Servii Mauri Honorati Commentarii in Virgilium, a Bapt. Guarino olim emendati, a filio autem in lucem editi. Venetiis, per Christophorum Valdarfer Ratisponensem. fol. In fine :

Si quis in Italia bene pressa volumina quaerit,
Nulla quibus toto corpore menda sedet,
Hoc opus inspiciat: sunt exemplaria quippe
Emendata tua, mague Guarine, manu.
Edidit ille mei genitus Baptista Guarini
In lucem nullo tempore visa prius.
Quae pretio ingenti summisque laboribus empta
Christophorus potuit solus habere celer,
Sanguine Valdarfer, quem Ratispona creavit.
Inventoris opus lingua Latina probat.

M. CCCC. LXXI.

Panzer Tom. III. pag. 79. Heyne pag. CLXV.-Secunda:

Servii Mauri Honorati Commentarii in Virgilium, a Lud. Carbone emendati. Venetiis, impensis ejusdem Valdarferi. fol. In fine :

In commune bonum mandasti plurima formis

Ratisponensis gloria Christophore:

Nunc etiam docti das commentaria Servi
In quibus exponit carmina Virgilii.
Divulgasque librum qui rarior esse solebat
Ut parvo pretio quisque parare queat.

« PreviousContinue »