Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Ascanii nomen et profnit poëtæ plurimum et obfuit. Palpavit sane Augusto et Romanis; et Julium sidus novum splendorem afferre carmini debuit. Verum sunt alia, quibus tanquam scopulis poëtæ ingenium parum cautum impegisse videri potest. In majore operis parte Ascanius est puer jam satis adultus, inprimis in ludo Trojæ lib. v, 545 sqq. (ubi tamen prudenter impubem Iulum dixit), tum in promissis Niso datis IX, 258 sqq. et in pugna castrensi IX, 622 sqq. x, 132. Etiam hujus anni initio, cum in Africa agerent Trojani, eductique essent in venationem, ' At puer Ascanius mediis in vallibus acri Gaudet equo' etc. lib. IV, 156 sq., et escensu in Latium facto: Insidiis cursuque feras agitabat Iulus VII, 479. Jam si annos computes, haud multum ejus ætas a pubertate tum abesse potuit: exierat ille ante septem annos urbe Troja patris manu ductus; fac eum sexennem vel septennem fingi jam tum natum, cum patri comes fieret: si quidem dextræ se parvus Iulus Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis :' II, 723. At primo illius in locum Cupido succedit, qui tamen Didonis gremio insidet: lib. 1, 722, tum comparatur ille ab Andromache cum Astyanacte 111, 489 sq. Videamus, an reprehensio illa justa sit. Prius illud defensionem habet paratam: nam Cupido veteribus puer est ad pubertatis annos vergente ætate, ut ex signis veterum constat; quod ille gremio Didonis insidere dicitur, e more accumbentium est dijudicandum poterat ille ejus pectori acclinis sedere: cf. Not. ad e. 1. Quod alterum attinet, quod diximus, Andromache Ascanii conspectu commota: O mihi sola mei,' inquit, super Astyanactis imago! Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; Et nunc æquali tecum pubesceret ævo. Si cui Astyanactis a matre ulnis gestati ex Iliad. Z, memoria insederit, is ad nimis teneros annos Ascanium revocari putabit. Hoc tamen lectoris, qui argute ea, quæ remota sunt, arcessita comparat, potius quam poëtæ culpa fieri dicam. Nam primum Astyanax a matre gestari potuit, tanquam puer triennis vel quadriennis; Hectoris cædes anno antevertit excidium Troja; anno hinc septimo

[ocr errors]

ad Epirum accessit Æneas; itaque haud multum abfuturus fuisset adhuc superstes Astyanax ab ea ætate, qua Ascanius tum erat. Absolvendus itaque in hoc Maro crimine neglecti temporum ordinis. Gravior dica oblivionis impingi poterat Virgilio in eodem loco de Andromache, quod illa Ascanium interrogat, num matris amissæ desiderium retineat III, 341, cum tamen de Creuse fato nihil illa comperire potuisset. Sed locum interpolatum videri declaravimus.

Si in his poëtæ causam egi, conclamatam aliam causam esse fatendum est, quando duplici narratione Helenæ recuperatio ab eo exposita est: lib. vi, 510 sqq., in quo, quantum intelligo, Arctinum in Ilii excidio ante oculos habuit, et lib. 11, 567 sq. Verum in hoc mihi moram facere non licet, quandoquidem ad ipsa loca satis hac de re est disputatum.

In excidio urbis Troja sunt haud pauca ad nostrum sensum parum probabiliter narrata, inprimis quæ de Equo Trojano exposita sunt; tum de simulato discessu et classe post Tenedum latente, quæ tamen insula in conspectu erat. Atqui harum rerum fidem nullam præstare debet poëta, quas ex antiquis mythis poëtarum ingeniis ornatis asciverat: in his prisca fides facto, sed fama perennis:' IX, 79; quo ipse poëta argumento narrationem de navibus in Nymphas mutatis tuetur.

Paratam Virgilium laudem ex eo habere dixi, quod fabulas Ulyssis et errorum (Tv NóσTwv) suo carmini intexuit, eoque varietatem ac copiam rerum narrandarum nactus est (vid. Disquis. I, s. VIII). Magnæ in his incidere debuere difficultates, cum multa a diversis narrata essent haud satis inter se congruentia; multo magis, si, quod docui, tragicos multis in locis expressit. Verum in his satis erat, si nihil in ipsam narrationem admitteret, quod dissidere a ceteris videri posset; ut vero nihil apponeret, quod forte rerum ab aliis narratarum ordini repugnaret, id nec cavendum ipsi erat, cum extra argumenti et consilii fines positum esset, nec in tanta narrationum diversitate caveri potuit.

Itaque vitio verti Maroni non potest, quod Achemenidem

ab Ulysse ante tres menses in Cyclopum littore relictum narravit, etsi ex Homerica narratione primo statim a Troja excidio ammo Ulysses ad Siciliam appulerat : conf. Not. ad III, 613. Est enim hoc extra causam, ut ita dicam, positum, quod alius aliter eandem fabulam exposuit. Eodem modo diluendam puto aliam accusationem, quam viri docti acumen in medium affert: In Odyssea sub extrema errorum Ulyssis tempora, adeoque nono fere decimove anno post Trojam captam, Telemachus ad Menelaum venit, qui anno superiore, octavus erat, domum redierat (Od. г, 306. 4, 82). Incidit Telemachus in apparatum nuptiarum Hermiones ad Pyrrhum mittendæ, Od. 4, pr. Jam Pyrrhum occidit' ereptæ magno inflammatus amore Conjugis, et scelerum Furiis agitatus, Orestes' Æn. III, 330 sq., quo facto ejus conjux, Andromache, cessit Heleno una cum regno partis Epiri v. 294 sq. Tempora in his a Virgilio perturbari, si Homerum compares, manifestum fit; appulsus enim Æneæ ad Epirum quarto a Troja capta anno factus erat: v. Exc. II ad lib. III, p. 4148. Enimvero ratio in hoc eadem est, quæ in superiore reprehensione. Tum omnino fabulæ Orestis, Pyrrhi, et Heleni tam diversis modis tractatæ fuere, inprimis a tragicis, ut fingendi liberum esset arbitrium. Dicta satis de hoc quoque, Exc. x ad lib. 11, p. 4165 Exc. XII, p. 4168.

De iis, quæ in sex posterioribus libris occurrunt simili difficultati implicita, suis passim locis aut expedita aut saltem annotata sunt.' Unum est, quod non habeo quomodo satis defendam, quod templum in urbe Laurentum a Pico conditum non modo tam splendide extructum et ornatum commemorat, signa majorum in vestibulo apponit, verum etiam spolia, exuvias, et tropæa, vII, 183 sqq., et in his adeo erepta rostra carinis: ac si illo tempore jam bella ma

NOTA.

IV. c. de armis cœlo demissis ad explorante die ante pugnam x11, VII, 520 et 608, de Turno arma

81.

4396

EXCURS. V. AD ÆN. LIB. XII.

I

ritima geri potuissent. Graviorem tamen aliam censuram subjicit vir doctus, quem supra honoris causa nominavi, quod cum his ipsis Latium perpetua pace floruisse aliis locis narravit. Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidas in pace regebat,' vII, 45. Itaque bello mox moto 'Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante:' VII, 631. Ante Latinum fuerant Faunus, Picus et Saturnus: Primus ab ætherio Saturnus venit Olympo-Aurea quæ perhibent, illo sub rege fuerunt Sæcula: sic placida populos in pace regebat:' VIII, 319 sq. Vix hi rerum annales promittere videntur tempora belli tempestatibus agitata, ut spolia ac tropæa ex victoriis parta reponi possent. Hic tamen poëta ipse suæ causæ prospexit; nam eodem loco, quo de Saturno egerat, versus subjicit: 326 sqq. 'Deterior donec paulatim ac decolor ætas Et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanæ, Tum reges, asperque immani corpore Tybris' etc. Et si quæras, quo rege geri bella potuerint, Picum designavit; Picus equum domitor,' VII, 189. Itaque Latini adeo inter populos bellicosos habiti. Apud Ovid. Fast. 111, 79' Et tamen ante omnes Martem coluere priores; Hoc dederat studiis bellica turba suis-Mars Latio venerandus erat' etc.

Apud Macrobium lib. III. IV. V et vi inter laudes poëtæ immodicas, sæpe in tenuioribus occupatas, reprehenduntur quoque haud pauca sine idonea ratione, et ex subtilitate grammatico digna. Sunt tamen in his nonnulla, quæ fundo suo destituta non sunt, etsi profecta pleraque ex eo, quod poëtæ haud contigit operi ultimam manum admovere. Ita verum est, quod lib. v, 15 monetur, nominari passim viros fortes et ornari, quorum mox inter prælia nullum insignius facinus commemoratur, ut Virbium Æn. vII, 752, et Cupavonem x, 186.

NOTA.

' Quod Latinorum res multo majores quam pro veritate finxit, hoc ipsi condonandum erat: carminis enim

dignitati ita prospicere debuit; ut passim a nobis observatum, v. c. ad VII, 275.

EXCURSUS

AD CIRIN.

DE CARME, BRITOMARTI, APHÆA ET DICTYNNA.

CIR. 220 Ogygii Phoenicis filia Carme.' 295o Britomarti, meæ spes una salutis' sqq. Non obscurum nomen in priscis Cretensium, et hinc Æginetarum et Megarensium, fabulis Romen Carmes: v. Pausan. 11, 30. Diodor. v, 76, ibique Wessel., Antonin. Lib. Met. c. 40. Phanicis filia h. 1. editur, uti quoque ab Antonino Lib. Metam. c. 40 Cassiepiæ, Arabii f, et Phoenicis, Agenoris f., nisi quod ibi in Phoenicia nata proditur; nunc, cum Ogygius Phoenix appelletur, ad Boeotiam vel Atticam illud nomen Phoenicem retrahit, qui cum Cadmo venire potuit. At Eubuli, ex Carmanore prognati, filiam Cretenses tradebant ap. Pausan. 1. c. Diodor. v, 76. Carme a Jove oppressa Britomartin partu edidit, quæ et ipsa a Minoë tentata narratur se in mare præcipitasse. Qua de re locus classicus Callimachi in Dian. 189 sqq., ubi v. Intpp. et Meurs. in Creta iv, 3. Hanc fabulam in seqq. poëta vs. 286 ad 309 exponit, ut Britomartin, venatricem et in Dianæ contubernio habitam, dum Minoëm fugit, narret in mare præcipitem datam, secundum alios Aphaam, secundum alios Dictynnam, esse appellatam. Numina enim Aphaæ virginis haud dubie vs. 303 legendum. Sub hoc nomine apud Æginetas Nympha habuit templum, et ad eam Pindarus (dua) hymnum scripscrat in Æginetarum gratiam: Pausan. 11, 30. cf. Antonin. 1. c. Hesych. in 'Açaía et ibi vV. DD., item ad vocem BiróHapris, de cujus nominis etymo v. Etymol. M. Videtur vetus Hecates adeoque Dianæ nomen fuisse Bpit. Dictynnæ nomen, vulgo, etsi invito Strabone x, p. 733. c., ad retia (díxruz) trahi solitum, quibus excepta Nympha servata est (v. Diodor. 1. c.), Cretensibus fuit domesticum, ut Pausan. 1. c. docet; acceptum tamen a Samiis, Herodoto auctore lib. III, 59. Fuit certe Dictynnæ fanum in terra Cydoniate Cretæ, ubi et Dictynnæus mons et promontorium.

« PreviousContinue »