Page images
PDF
EPUB

mulus et Remus lactentes, raptus Sabinarum, mox bellum et tandem foedus ictum. Meti Fuffetii supplicium, etsi ad sensum nostrum nimis fœdum et aversandum, ut jam diximus, duris Romanorum ingeniis forte minus displicuit. Urbs a Porsenna obsessa, revulsus ab Horatio Coclite pons, Capitolium a Gallis obsessum, et a Manlio propugnatum; Saliorum saltatio, Lupercorum discursus, matronarum invectio: sunt hæc talia, quæ opere exsculpto expressa placere potuerunt.

Enimvero, dices, sunt alia, quæ ab artifice reddi nequierunt in his illa: Incedunt victæ longo ordine gentes, Quam variæ linguis, habitu tam vestis et auro'-et paulo ante: 'Omnibus in templis matrum chorus, omnibus aræ' etc. 'arcum intendebat Apollo Desuper, omnis eo terrore Ægyptus et Indi, Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabæi.' Talis vero reprehensio hominem, artis forte notitia imbutum, poëtices utique imperitum argueret. Est enim hoc in poëta nostro magno ingenio et arte factum, quod ornatum injecit tanquam vestem narrationis nuditati, nec satis esse putavit, describere opus toreuticum, in cujus veritate servanda nullam sibi videbat religionem esse impositam. Nec hoc ad artem pertinet, aut excusatione adjuvandum, aut inter poëticas licentias referendum, quod viri docti faciunt (Misc. Obss. Tom. 1, p. 20. iv, p. 198, et Burmann. h. 1. ad vIII, 634, et ad Æn. 1, 487); verum poëtices lex et natura facere jubet, ut res ab arte expressas iis auxiliis et modis, quibus illa valet, poëta exprimat suis coloribus et ornamentis. Hinc tuenda illa v. 634 Mulcere alternos,' et v. 697 Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.' Nam poëtæ hæc sunt, nec ab artifice duæ aspides expressæ erant. Sicque tot alia ad ornatum faciunt, aut poëtica phantasmata objiciunt, quibus inflammata mens multa videt, quæ sensibus subjecta non sunt: Illum indignanti similem similemque minanti Aspiceres' etc. Sed in his, in quibus pro se quisque facile disertus esse potest, disertum esse nihil at

tinet.

Difficillima operis declarandi et commendandi pars est

[ocr errors]

pugna navalis una cum mari: qua in clypei parte illa locanda sit in operis descriptione: inprimis cum poëta id tam parum diserte exposuerit: 671 Hæc inter,' ait, 'tumidi late maris ibat imago.' Potest adeo esse inter cetera, quæ clypeus exhibebat, argumenta, aut inter cetera, quæ poëta recensu facto memoraverat; quo sensu constituto pugna erat argumentum areæ ceteris similis. Probabilius tamen, totum mare cum pugna in umbonem ac mediam partem fuisse rejectum. Ita tamen superest alia difficultas, qua in parte triumphus Augusti 714 sqq. expressus esse videri debeat. Saltem in medio clypeo locum vix habere potuit. Secundum hæc, si æqui esse volumus, suum cuique æstimandi relictum esto arbitrium.

An clypei superficies tot rerum diversarum argumenta capere potuerit, nunc nemo facile quærat: post virorum ingeniosorum operam in clypei adumbratione stilo æreo facta collocatam. Alterum exemplum in Anglica interpretatione supra commemorata vidimus ad Whitehead judicium, L. P. Boitardi arte, sed, quod factum nollemus, ad picturæ naturam propius expressum; alterum, quod anaglyphum melius refert, arte tamen et judicio alteri posthabendum, opera Le Lorrain ad Comitis de Caylus præcepta (Tom. XXVII Hist. de l'Acad. des Inscript. t. III). Consentit uterque artifex in hoc, ut exterior clypei ora, in plures regiones distincta, comprehendat ea, quæ a v. 630 ad v. 670 commemorata sunt; reliqua autem in interiorem aream rejiciunt. Exterioris illius oræ regiones constituunt uterque duodecim. Sunt tamen alia, in quibus in diversa abeunt; in aliis uterque veritatem argumenti et moris Romani deserunt. Sed singula persequi velle, inprimis nulla clypei delineatione adjecta, fastidium faceret. Interiorem aream ab exteriore separat circumductus in orbem, sed tenui limbo, Oceanus, innatant, quod rideas, delphines. Apud Homerum et Hesiodum, Oceanus extremam clypei oram ambit. At Virgilius Oceanum omnino non memorat, sed 671 tumidum mare,' scil. Ionium: quod nostri artifices in area interiore ponunt; hanc enim, seu umbonem clypei (ut adeo 'In medio' v. 675 sit,

in medio clypeo), artifex Gallus in tres areas, quæ pugnam in mari Actiaco, fugam, triumphum exhibent, Britannus autem, rejectis locis inferis in novissimam inter XII areas, in quatuor regiones divisit: ut prima sit inita pugna v. 676 -688, tum pugna commissa vss. 689-703, tertio fuga 704 -713, tandemque triumphus 714. Spectant ex his tres ad mare ad Actium. Equidem bene perspecta non habeo, nisi forte hæc inesse clypeo argumenta, quæ ab artifice non infeliciter tractari possint, et artis quoque operibus passim reddita sint, qua tamen arte, quo ordine, in clypeo exhibita ea poëta cogitaverit, non apparere; nec vero quæri debere, quandoquidem poëta non graphice, sed poëtice hæc adumbraverit, et adumbrare debuerit. Sunt argumenta illa, meo quidem judicio, non nisi undecim: 1. Lupa cum Romulo et Remo. 11. Sabinæ raptæ. 111. Foedus ad aram. iv. Meti Fuffetii supplicium. v. Tiberis et Porsenna minabundus. VI. Capitolium, Manlius, Anser. VII. Supplicatio. VIII. Tartarus cum Catilina. IX. Elysium cum Catone. x. Pugna ad Actium. Apollo Actius. Nilus. Cleopatræ fuga. XI. Triumphus Augusti.

Elegantiam in disponendo argumento clypei frustra, puto, laudibus extollunt viri docti. Interior ambitus nullo modo delectare potest aspectu, in quatuor aut, quod multo molestius est ad oculos, in tres partes discretus: inprimis tot rerum et hominum signis in tam angustum spatium coarctatis.

Ut igitur paucis complectar, quæ mihi de artis judicio, quod poëtæ tribuere solent, pronuntianda videantur: habuit ille forte in animo singulorum signorum singularumque rerum formas et exempla, quæ in urbe et Capitolio passim occurrere ipsi debebant: ea tamen, quæ in clypeo hoc efficta dedit, non sculptoris, sed poëtæ ingenio delegit et in unum locum congessit diversi argumenti res, quæ narratæ, si altera post alteram auditione accipiatur, admiratione animum movere possunt; ut eædem arte expressæ oculos tenerent, nec voluit nec curavit aut operam dare debuit. Poëtica itaque habenda sunt ornamenta, quæ tanquam in clypeo expressa, narravit, poëtico quoque more tractata, non anagly

4346

EXCURSUS IV. AD ÆN. LIB. VIII.

[ocr errors]

pha ad artis elegantiam seu inventa seu expolita. Inde splendidissimæ carminis partes vix a sculptore bene, etsi Comitem de Caylus ea de re nil dubitare video (Tableaux tirés de l'Eneide de Virgile pag. 369 seqq.), reddi possunt; inprimis prælium Deorum v. 698 sqq. Omnigenumque Deum monstra' etc. Actius hæc cernens arcum intendebat Apollo Desuper-omnes vertebant terga Sabæi. Ipsa videbatur ventis regina vocatis Vela dare et laxos jamjamque immittere funes-Contra autem Nilum-Pandentemque sinus et tota veste vocantem' etc. Vides hæc locis ac temporibus esse tam diversa, ut uno argumento, seu una tabula nullo modo comprehendi possint. In triumpho autem Cæsaris plura admixta sunt, quæ poëtica phantasmata sunt præclara, sed nulla arte uno temporis momento unoque et eodem locorum spatio exhiberi queunt.

Artis notionem poëtæ non esse obversatam ultimo loco declarat materia clypei, mira mixtura auro, argento, ferro in idem opus conflato. Per porticus Capitolii (v. 655) aùratas anser argenteus volitat: ipsi Galli aurea cæsarie, aureis virgatis vestibus et torquibus aureis. Non igitur ectypo modo opere hæc expressa, verum ad priscum et Homerici ævi morem etiam coloribus variata, auro saltem et argento, in ærea clypei area. Porro v. 671 mare auro effictum: (Melius apud Propert. 1. c. iv, 6, 26 armorum radiis picta tremebat aqua') 'sed fluctu spumabant coerula cano.' In cærula non etymon vocis cogitandum videtur: sed simpliciter mare: idque argenteos fluctus habere debuit: innatant tamen delphines, iidem quoque argentei: 'Et circum argento clari delphines in orbem Æquora verrebant caudis æstumque secabant.' Mox Mavors 'colatus ferro' v. 700 h. e. ferro vel chalybe exsculptus. Alia super hoc clypeo in notis passim sunt observata.

EXCURSUS I.*

AD ENEIDOS LIB. IX.

NARRATA DE ENEA ET ANCHISE ANTE BELLI TROJANI TEMPORA.

[ocr errors]

LIB. IX, 263. 264 Bina dabo argento perfecta atque aspera signis Pocula, devicta genitor quæ cepit Arisba.' Ad res ante bellum Trojanum gestas, adeoque ad τà πрooμnpixà hoc pertinere in Notis professus sum; nam, quod in Servio ex obscuro homine Abante v rois Tgwixoïs allatum est e fabulis inde ab excidio memoratis, poëta respicere non potuit: quippe qui Æneam statim a capta urbe discedere jussit, nec in Troade novas res moliri.

Verum rerum ante bellum Trojanum gestarum omnino obscurior est memoria, quam earum quæ urbem captam exceperunt. Nihil forte desideraremus, si Carmen Cyprium superesset: de quo vid. ad lib. 11 Exc. 1, p. 368 sq. Neque igitur indigne feremus, si de capta ab Anchise Arisba nihil aliunde innotuit; adeo ut dubitari quoque possit, sitne Troadis an Lesbi urbs hoc loco intelligenda. Misso tamen hoc, quandoquidem semel in hanc quæstionem incidimus, age videamus alia, quæ de Ænea et Anchise ante belli Trojani tempora, quæ Homerus attigit, narrata forte reperiri possunt: absolvemus sic omnem rerum Æneæ memoriam in his Excursibus passim expositam.

Ut igitur omittam illa, quæ de Anchise stirpe a Dardano per Troëm, Assaracum, Capyn ducta (vid. Exc. vI ad lib. 1) tum de Æneæ natalibus ex Veneris et Anchisæ congressu satis nota sunt: vid. Iliad. r, 214 sq., ibique Schol. ex Acusilao, Hymn. in Venerem, et conf. Apollod. III, 12, 2 cum Notis, et Meziriac. ad Ovid. Heroid. P. 11, p. 142; commemorabo reliqua, partim minus obvia, partim ad Virgilianum carmen propius spectantia.

Æneam Trojanum appellatum, Trojæ quoque domum An

« PreviousContinue »