Page images
PDF
EPUB

zentium fugam facere coëgerunt. Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetravit. Ita Victor O. G. R. 15 et similia apud Dionys. 1, 65. Etiam Plutarch. Qu. Rom. p. 275 D. ed. Fr. rei tanquam vulgo narratæ meminit, sed sic ut ad Æneam transferat, quæ alii de Ascanio narrarunt. Rustica vinalia a Romanis in hujus rei memoriam (X11 Kal. Maii) fuisse instituta Festus notavit, Anna Fabri ad e. 1. observante. Quæ res saltem hoc docet, antiquam satis et a majoribus acceptam ejus rei famam apud Romanos fuisse; veritate enim et historiæ fide hujusmodi narrationes non nituntur. Etiam de ejus festi origine varia fuit inter Romanos narratio: v. Varr. de L. L. v, p. 48 ed. Dordr. et ipsum Festum e. 1. Exornavit narrationem suo more Ovidius Fast. IV, 877 sqq., ut tamen Varronem potissimum ante oculos habuisse videatur.

Quæri nunc potest, quid Virgilium adduxerit, ut Mezentio tam atrocem personam indueret, eumque Deum contemtorem et sacrilegum exhiberet. Poëtæ ingenium quo tramite progressum sit, facile ex modo memorata narratione intelligi potest, et a Macrobio quoque explicatum satis est Sat. 11, 5 Sed veram hujus contumacissimi nominis' (quod contemtor Divum dictus est) causam in primo libro Origg. Catonis diligens lector inveniet. Ait enim Mezentium Rutulis imperasse, ut sibi offerrent, quas Diis primitias offerebant: et Latinos omnes, similis imperii metu, ita vocasse' (1. vovisse): 'Jupiter, si tibi magis cordi est, nos ea tibi dare potius, quam Mezentio: ut ei nos victores facias! Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemtor Deorum.' Cum impietatis nota, inussit deinde poëta sævitiæ omnisque crudelitatis infamiam, ut et viva corpora alligaret cadaveribus. V. lib. VIII, 483 sqq. Hoc postremum ex antiquis Tuscorum fabulis mutuare potuit. Nam Servius ibi ad 479. 485 ex Ciceronis Hortensio memorat Tyrrhenos diu piraticam exercuisse, cum captivos novis poenis affligerent, occisorum eos religantes cadaveribus.' Locus ex Hortensio, quod Cerda quoque notavit, servatus est ab Augustino contra

[ocr errors]

eos

Julian. Pelag. lib. IV, 78. Hinc ea immanitas tributa est Etruscis a nonnullis, ut a Valer. Max. IX, 2, exter. 10, ut vivorum corpora cadaveribus adversa adversis alligata atque astricta-tabescere simul' passos esse narrarent. Priscas fabulas non modo, verum etiam Catonis plerorumque Romanorum miros errores super originibus Italiæ a Græcis repetendis, poëtam in rem suam ingeniose vertere passim vidimus. Alius fuit communis Romanorum, a Græcis acceptus error, ut Etruscos, Græcis Tyrrhenos dictos, e Lydia repeterent. Errorem dixi, cujus causas alio loco exposui (Nov. Commentar. Soc. Gotting. Tom. III, Parte histor. pag. 36 sqq. in Comment. de fabb. relig. Græc. ab Etrusca arte frequentat.): inter quas præcipua fuisse videtur ipsa nominis antiqui Rasenarum vel Turasenarum, depravatio per Græcos in vocem Τυρσηνῶν, Τυῤῥηνῶν, quod modo a Túposσ turribus ducebant, modo a Tyrrheno aliquo, qui coloniæ auctor fuisset. Jam in priscis Lydorum fabulis occurrebat Tyrrhenus Atyos filius et Manis nepos; hunc itaque Tyrrhenis seu Etruscis nomen impertiisse deducta ex Lydia colonia mature traditum fuit a nonnullis, quos Herodotus sequitur lib. 1, 94, et ex eo Strabo v, p. 335. 336, et Dionys. 1, 27. Vellei. I, 1, 4. Tacit. Ann. IV, 55, inprimis Lycophr. 1351. 1359. Dionysius et illud addit, variasse alios et tempora et homines, et vero etiam sapienter monet: a Xantho Lydo, qui patriam historiam conscripserat, a quo adeo unice hac in re standum erat, nec Tyrrhenum usquam memorari, nec Mæonum coloniam in Italiam deductam: Atyos vero filios Lydum et Torrhebum, vel forte Tyrrhebum, depravata forte scriptura, quam aliquis in vetere Xanthi codice offenderat, Τύῤῥηβον vel Τόῤῥηβον pro Τύῤῥη vov. Ex prisca Pelasgorum stirpe populum fuisse Tyrrhenos, qui usque ad seriora tempora Lemnum, Imbrum aliaque vicina continentis quoque loca insederant, dubitari nequit. Etiam hos ad Tyrrhenos Italiæ retulerunt scriptores, nominis similitudine decepti, sed Dionys. 1, 25 eam rationem iniit, ut eos ex iis ipsis Pelasgis fuisse diceret, qui Italiam insederant antiquitus moxque in communi gentis clade inde

discesserant: accepisse nomen, quod in Tyrrhenorum finibus consederant. Verum hæc Dionysii conjectatio, non narratio antiqui scriptoris fide accepta, est, quæ adeo pro fundo historiæ a viris doctis haberi non debebat, uti multa alia, quæ in hoc primo libro Dionysius manifeste non ut narrata verum opinata apponit. Myrsilus Lesbius et ipse Tyrrhenos Italia relicta erroribus jactatos tradiderat (apud Dionys. 1, 28), sed ineptam narrationem de suo assuit, ab his ipsis erroribus eos tum Пeλagyoùs, ciconias, dici cœpisse. Contra Anticlides, non ignobilis scriptor, Pelasgos, Lemno et Imbro prius constituta, cum Tyrrheno, Atyis f., in Italiam contendisse tradiderat ap. Strab. lib. v, p. 339 A, quæ variæ sunt veterum scriptorum periclitationes in vetere fama cum rerum aliarum rationibus componenda. Hellanicus in Phoronide, antiquissimus scriptor, Pelasgos, postquam in sinum Adriaticum appulsi in interiora Italiæ immigrarant, narraverat Tyrrheniam condidisse (Dionys. 1, 28); qui ex parte verum tradidisse videri debet: item Scymnus Chius in Perieg. 218 Κοινὴν δὲ Τυῤῥηνοῖσι χώραν νεμόμενοι : sc. Pelasgi, qui tamen subjicit alia, quæ erronea sunt. Etsi enim, Etruscorum origines ultra Alpes quærendas esse, dubitari vix potest; quod alio quoque loco accurate disputatum est; Pelasgos tamen in has easdem ab occidente Tiberis sitas terras immigrasse, multa arguunt: quos communi gentis nomine fuisse comprehensos nemo mirabitur, ut tamen inde nec contendat quis, Etruscos fuisse Pelasgos. Poëta tamen hæc omnia, etsi subductis accuratius historiæ calculis recte explosa, erudite et sapienter inter ornamenta carminis ascivit. Itaque VIII, 479. 480 de Agylla seu Cære, ubi Lydia quondam Gens bello præclara jugis insedit Etruscis.' IX, 11. x, 155 Lydi pro Etruscis; et lib. 11, 781 Lydius Tybris a duce Tyrrheno e Lydorum gente. Et quoniam Mæones veteres Lydia coloni fuerunt, hinc Etrusci Mæonia juventus VIII, 499. cf. XI, 759: Nova nominis inflexione apud Rutilium Itiner. 1, 596 Tyrrhigenæ dicti sunt.

6

Tarcontis seu Tarchontis nomen, quo poëta inf. v. 603 Lucumonem Agyllæorum impertiit, non minus ex vetere

memoria repetitum est. Fuit enim Tarcon aliquis, qui Tarquinios in Etruria condidisse ferebatur. Eum statim cum Tyrrheno e Lydia in Italiam venisse, Strabo traditum acceperat lib. v, p. 336 A, vulgoque narratum, fuisse eum canum a puero: qua fabula viri sapientiam declarare voluere homines. Repetit eam Eustath. ad Dionys. Perieg. 347 et ad Iliad. B. p. 167, 1. 23. Discedit ab his Silius, lib. VIII, 474, a quo Cortona superbi Tarcontis domus' edita est: et secundum alios, quos Cato Origg. 1 sequebatur, apud Servium ad lib. x Æn. 179 Pisarum ille conditor habitus est, ab aliis Mantuæ ap. Serv. ad x, 198, quibus saltem hoc constat, fuisse Tarcontem inter auctores populi habitum, multasque ad eum urbes originem retulisse. Aliter ornavit fabulam Lycophron v. 1245. 1249, ubi, præter Ulyssem, Tarchon et Tyrrhenus, Telephi Mysorum regis filii, occurrunt Æneæ in Italia societatemque cum eo jungunt (qui ibi memoratur oixoupès éovos, Bacchus est: cf. Schol. ad 209, de quo non bene dubitaveram). Totus ille locus a v. 1239 memorabilis est ad declarandas veterum Græcorum de his locis notitias: dicitur Æneam erronem excepisse Tyrrhenia, quo nomine poëta bene Italiam omnino et inprimis loca ad Tiberim declarare potuit, sed, nomine Tyrrheniæ seu Etruriæ semel posito, alia loca ejus maritima recenset, Lynceum fluvium, Pisam et Agyllam. Cum Lynceum calidas aquas ebullire dicat, Cluverius Ital. ant. pag. 472 parvum amnem nunc Cornia dictum ad Vetulonios, ultra promontorium Populonium, probabiliter interpretatur Lynceum, quandoquidem ille calidas aquas paludosas transmeat: cf. sup. Exc. 1 ad lib. VII, p. 515.

[ocr errors]

EXCURSUS IV.

DE ÆNEE CLYPEO.

VIII, 625 clypei non enarrabile textum.' Inventi laudem in splendido hoc loco Virgilio non magis, quam in tot aliis, quæ in Æneide merito miramur, deberi, nota res est. Præiverat Homerus clypeo Achillis Iliad. Σ, et Hesiodus, aut quisquis ille fuit, clypeo Herculis. Sed ingenii vim tanto acriorem adhibuit poëta ornando et expoliendo eo, quod ab aliis jam occupatum fuerat. Atqui nec ea ingenii infima laus est. Quæ autem in hoc episodio inprimis probanda sunt, hæc esse arbitror: primum, quod argumentum elegit argumento et consilio carminis lectorumque Romanorum ingeniis inprimis accommodatum, cum Homerus tantum mirabilia vel aspectu aut varietate grata sectatus esset : fecit id porro summa cum majestate verborum, sententiarum et phantasmatum: consecutus etiam est novas mirationis causas per expositionem rerum futurarum, quarum cognoscendarum animus humanus avidissimus est: cumque adeo res Romanas tanquam vaticinii aliquo genere narraret, ad graviorem spiritum assurgere, res ad miraculum evehere, augere, et amplificare tuto potuit. Sane quidem Æneæ omnia ista, quæ in clypeo expressa videbat, prorsus obscura esse debuerunt; rerumque ignarus imagine gaudet ;' verum in his lectorum potius voluptati, quam herois personæ, consulere licuit.

Ex artificii veteris descriptione passim poëtæ carminum suorum ornamenta petierunt, quo veteres fabulas in eo expressas narrare liceret. Inter varia inventa nullum tamen aliud genus opportunius esse videtur clypeo, si priscum clypeos sculpto opere ornandi morem reputes. Multo minus commode v. c. Apollonius 1, 721 sqq. fabulas Jasonis pallæ intextas enarrat, Europa calatho Moschus Idyll. 11, 37 sqq., in veste stragula Catull. LXIV, 50 sqq., in cratere expressas Delph. et Var. Clas. Virg.

12 T

« PreviousContinue »