Page images
PDF
EPUB

loco dedimus. Reprehensus est a priscis Criticis apud Servium locus lib. XII, 83 de Turni equis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia.' Excusationem tamen poëtæ, qui Græcam nympham heroi Italo junxit, habemus in tota fabulæ, quam instituit, ratione.

Inter Trojanos, a quibus gentium Romanarum illustrium originem repetit poëta, est etiam Capys lib. x, 145 Et Capys; hinc nomen Campanæ ducitur urbi.' Capuam a Capy dictam credidit antiquitas: v. c. Liv. iv, 37. conf. Silius x1, 30. 299. Jam autem nomen erat illustre inter Æneæ majores Capyis, et inter reges Albanos alius: v. lib. vi, 868; et inter eos, quos adduxerat Æneas in Italiam, Capys non extremo erat loco: conf. lib. 1, 187. 11, 35. IX, 576.

Recensus populorum, qui Latinis tanquam auxiliares copiæ ascripti sunt, inter elaboratissimos poëtæ locos est. Suavitatis tamen, quam habet, maxima pars a fabulis Græcis ducta est. Verum nec ejus omnino ulla ratio reddi potest, nisi teneas hoc, omnes populos, qui cum Turno in Latini partibus sunt, Græca origine ortos ferri; Ænea contra socios addi prisca origine Italica. Qua de re seq. Excurs. VIII agetur.

Est scilicet ejus artificii, quod modo exposuimus, argumentum vix aliud illustrius quam de Turno narratio, quando quidem is inter primarios Æneidis heroës est, adeoque magnam carminis partem ad ejus nomen et personam accommodari necesse fuit. Fuisse de eo fabulas domesticas conjicere licet; et multo magis liceret ex pateræ, vulgo pro Etrusca habitæ, in Museo Venuti Cortonenti, argumento; Hercules enim clava virum prosternit, ascriptis vocibus: HERCLE. THVRN. modo litteræ non essent obscuræ et extritæ. Verum his relictis omne Turni nomen ad Græcas, quæ de eo ferebantur, fabulas revocavit Maro. Dumque adeo Græcæ fabulæ semel in Turnum essent translatæ, ad multas alias patefacta est hoc ipso via et aditus.

Turni itaque originem poëta a Danaë, Acrisii regis Argivorum filia, Persei matre, repetiit: fabulam vulgarem se

[ocr errors]

cutus, qua Ardea a Danaë, Persei matre, condita' credebatur: Plin. III s. 9. Danaë enim vitio a Jove accepto intra arcam a patre inclusa inque mare præcipitata, inde ad Seriphum, unam ex Cycladibus, delata, a piscatore reti extrahitur. Vide Pherecydis narrationem apud Schol. Apollonii IV, 1091. Alii a prædonibus repertam narrasse videntur. Inde Plinium XXXV, 40 s. 32 illustrandum arbitror: 'Artemon' pinxit ‘Danaën, mirantibus cam prædonibus.' Accessit hinc alia fabula: Danaën fuisse ad Italiam delatam, ibique eam Ardeam condidisse. Navi quidem cum sociis advectam poëta noster tradere maluit: nam lib. vII, 409 Audacis,' inquit, Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danaë fundasse colonis Præcipiti delata noto.' Inque eo adeo a vulgari narratione recedit Maro, quam Servius male ad loci hujus interpretationem admovet, ad v. 372, cujus nota apud Pompon. Sab. plenior extat. Qua Italiæ parte Danaës appulsus factus esset, non constante satis fide traditum videtur: aliis ad Apuliæ littus, aliis ad Ardeatem agrum, escensum factum prodentibus. Tota tamen fabula nugatorio, quantum quidem video, verborum lusui originem debet, ac si Daunia, quæ Apuliæ pars est, a Danaë Acrisii filia nomen et colonos acceperit. A Daunis autem cum Rutulos ortum traxisse vetus fides esset, Danaës fabula etiam ad Rutulos tracta et revocata est.

Itaque Turni quoque genus ab eadem Danaë repetitum a poëta in versibus supra ascriptis: Turno Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycenae.' Generis splendorem egregie ornavit poëta, etiam nominum vetustate, pro eo quod dicere poterat, ab Argivis regibus Turnum genus suum duxisse. Acrisius, Danaës pater, Argivorum rex, ab Inacho erat oriundus (hinc: Inachus Acrisiusque patres'), Perseus autem, Danaës f., Mycenas condiderat regnique sedem fecerat, relictis Argis Megapenthi Proti filio (hinc: mediæque Mycena' pro media Græcia).

[ocr errors]
[ocr errors]

Ex Servii ad lib. vII, 372 narratione Danaë ad Italiam delata, regi' (addunt alii Pilumni nomen, Rutulorum regem Pompon. Sab. edit) oblata fuit: qui eam sibi fecit uxorem;

[ocr errors]

cum qua etiam Ardeam condidit: a quibus Turnum vult (poëta) originem ducere.' Nihil de his diserte Virgilius: sed is Turni genus alia arte ad summam nobilitatem evexit, dum ei majores assignavit veteris Italia heroes ac Deos creditos; cumque in his a communibus fabulis aliquantum recedat, dispiciemus hæc paulo curiosius. Alia narratio apud Serv. ad VIII, 345 occurrit: alii Danaën cum duobus filiis Argo et Argeo, quos de Phineo habuit, venisse in Italiam, et locum, ubi nunc Roma est, tenuisse, ibiqué Argum Aboriginum insidiis interfectum loco' (Argileto) " nomen dedisse.'

[ocr errors]

Turni quidem patrem edidit Daunum, nomine antiqui illius Dauni, de quo modo memoratum est, a quo tamen diversum eum statuere necesse est. Ab hoc designantur Rutuli: 'Daunia gens,' Daunia plebes:' agitque de eo poëta sic, ac si ille ea loca ante Turnum tenuisset, senex tamen adhucdum viveret: lib. x, 615. 616' quin et pugnæ subducere Turnum Et Dauno possem incolumem servare parenti;' v. 688' Et patris antiquam Dauni defertur ad urbem,' h. Ardeam. Lib. XII, 22 Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu;' v. 43. 44 miserere parentis Longævi, quem nunc moestum patria Ardea longe Dividit;' et XII, 934 ipse Turnus ad Æneam: Dauni miserere senectæ.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Mater porro Turni Venilia est: lib. x, 76 cui Diva Venilia mater;' illustre nomen a Venilia Dea ductum, de qua sup. Exc. v egimus. Sed Turni mater soror erat Amatæ, Latino nuptæ : unde lib. vII, 366 ei consanguineus Turnus,' et XII, 29 cognatus sanguis,' qua cognatione victum se profitetur Latinus, ut Laviniam Turno desponderet. Apud Victorem O. G. R. c. 13 Piso quidem Turnum matruelem Amatæ fuisse tradit.' Paulo ante consobrinum Amatæ dixerat. Itaque et hæc poëta non invenit, sed in suam rem transtulit.

Porro inter Turni progenitores Pilumnus: ibid. 'Cui Pilumnus avus.' Non subtiliter cum poëta agendum, qui Pilumnum modo avum, modo parentem (lib. IX, 4), etiam Delph, et Var. Clas.

Virg.

12 R

[ocr errors]

abavum Turni facit (x, 619 Pilumnusque illi quartus pater'); utitur enim communibus vocabulis parentis, avi, latiore sensu. Valere autem et hoc nomen ad dignitatem generis augendam debet. Fuit enim Pilumnus nomen Dei Indigetis, quem varie interpretantur veteres, modo qui cum Picumno inter Deos conjugales sit, atque infantiæ mala propellat, modo qui e Diis agrestibus sit, pilo invento rusticis gratus, idem qui Stercutius: conf. Serv. ad lib. IX, 3. 4, lib. x, 76, et Non. Marc. XII, 36. Arguit hæc ipsa interpretationis diversitas vetustatem religionis. Per Pilumnum autem genus suum Turnus ad ipsos Deos Saturnios et ad ipsam Junonem referre debuit, etsi, qua ratione id factum, obscurum sit; nam Juno lib. x, 618 Ille tamen nostra deducit origine nomen, Pilumnusque ipsi quartus pater.'

[ocr errors]

De Juturna, Turni sorore, Nympha Latii, supra Excurs. 111 extr. disputatum est.

Etsi igitur Turnus Græcam originem referre videri potuit, ex altera tamen parte inter Latinos populares habitus est. Inde exclusus est conjugio Lavinia ab oraculo, quod advenam ei destinaverat, non aliquem e popularibus, lib. VII, 96. In his iisdem vertitur argumentatio Amatæ VII, 365 sqq. cf. Not. ad 599. 600.

Quod Turnum Herdonium appellavit Victor O. G. R. 13, gravis est lapsus ex permutatione Turni Herdonii Latinorum principis, quem Tarquinii Superbi fraus evertit. Ceterum de Turno et Ardea post Cluverium egit copiose Vulpius in Vet. Lat. Tom. v, sed doctrinæ subtilitatem in plerisque desideres, copiam facile concedas.

EXCURSUS VIII.

AD RECENSUM POPULORUM, QUI CUM LATINO ARMORUM SOCIETATEM INIERANT.

VII, 640 sqq. Cum Virgilii eruditio inprimis mirationem faciat in veteris Italiæ originibus, quas et accurate investigasse et commode atque ingeniose carminis sui indoli accommodasse videtur; non pigebit, in hanc carminis partem excurrere, et, quæ singulis locis veteres fabulæ ei ante oculos versatæ sint, sub unum obtutum exponere.

Primum quidem illud, quod jam diximus, observatione dignum inprimis est, quod in Turni partes, quem a Græca origine genus ducere memoraverat, adduxit eos populos, quibus Graca origines vulgo tribuebantur: quo ipso rationem aliquam invenit, qua excitos varios Italiæ populos Trojanis objiceret adversa acie pugnantes. Vetus Græcorum odium adversus Trojanos, nupera Troja clade nondum expletum, sed eo magis in eos, qui clade superstites profugerant, inflammatum, causas auxilii ferendi præbet idoneas. Quo illud idem, quod toties monuimus, firmatur, epici carminis Virgiliani fructum satis jucundum vix esse posse illi homini, qui non fabulis illis antiquis, inprimisque Homericis Italicisque, imbutum habeat ingenium. Hoc est, quo summa rerum redit.

Ii igitur, quos hic enumerat populos auxilia Latino et Turno adducentes, ex genere sunt eorum, qui urbium suarum conditores Græcos habuisse ferebantur, uti in singulis mox videbimus. Græca origo eosdem movet, ut Diomedis auxilia petant inf. VIII pr. Latinos populos ac civitates ordine certo seu situs seu vetustatis memoratas expectabat forte aliquis a poëta. Verum lubrico ille insistebat vestigio: ab Alba Longa, quæ hoc tempore erat nulla, ortum habere omne nomen Latinum, et ab ea deductas esse colonias XXX Latii civitates, vulgo tum constabat: v. Dionys. III, 31 ct 1,

« PreviousContinue »