Page images
PDF
EPUB

fabulis repetendis laborarunt tantum non omnes, ut nec modum nec rationem servarent; nam levissima quaque rerum nominumve similitudine arrepta originem, causam, et conditorem in Græcia reperisse sibi videri solebant. Hoc idem tot virorum doctorum exemplum obfuerat Dionysio Halicarnassensi, viro acutissimo, ut urbem Romam jam inde ab initio ad Græcæ coloniæ morem descriptam, opibus inter Regem, Senatum, et Populum, sapienter ad trutinam exæquatis, reique publicæ partibus subtiliter constitutis egregie fundatam, tanquam in tabula picta exhiberet.

Pravo hoc Græcæ doctrinæ studio doctissimos ex Romanis si quis imbutos fuisse audierit, non amplius mirabitur Etruscos a Tyrrhenis, Sabinos a Lacedæmoniis, deductos ferri; Tibur esse Argivorum coloniam (v11, 672); Halesum, Agamemnonis filium, Auruncos e Campania ducere (ibid. 723 sq.); Ariciam Dianæ amasium Hippolytum excepisse (761 sq.). Comparet aliquis Fastos Ovidii v. c. lib. iv, 63 sq. et ad sacrorum rituum festorumque causas et origines ibi traditas attendat, aut ad Quæstiones Romanas Plutarchi. Innumera hujus generis sunt alia apud Servium, Plutarch. Romul., Justin. xx, 1 pr., Solinum c. 8 et apud Grammaticos. De instituto talia persecuti esse videntur Alexander Polyhistor et Avianus aliquis qui iambis totum Livium scripsit,' ut Servius ait ad lib. x, 388, item Hyginus de urbium Italicarum origine. Si forte mireris, quomodo his somniis tantum tribuere potuerit antiquitas, recordandum est similis vanitatis, qua viri docti superiore ætate omnem veterem Italiam ex Hebraicis Lexicis (Phoenicia verba se tenere putabant) repetiere.

Ita tandem factum est, ut pauci Latini mythi propriam suam naturam retinerent. Ita Saturno ea tribuerunt, quæ Græci de Kpóv suo narrabant, etiam auream ætatem (v. c. En. vi, 793-795) et Jovis impia consilia. Faunos, qui Latio et Etruriæ proprii sunt, cum Panibus, Satyris, et Silenis miscuerunt, adjuncto etiam Baccho; Camoenas Nymphas cum Musis: et sic porro. Leucotheam fecerunt ex Albunea, Portumnum ex Melicerta, qui Phoenicum

utique navigationibus ad Græcos pervenerat, forte is jam a. Cadmo illatus et Palæmonis nomine insignitus. Asciverunt quoque passim religiones et nomina Deorum græca, quæ obliterarunt antiqua; ita Venerem receperunt et Dioscuros. Res tandem co adducta, ut pessimi fabularum suarum interpretes essent Romani. Nec quicquam fuit Italis adeo domesticum ac proprium, quin a Græcis repeterent. Ipsum Janum ex Perrhæbia Thessaliæ qui adducerent, fuisse. video apud Plutarchum Qu. Rom. p. 269 A, alios, qui ex Creusa, Erechthei Athenarum regis filia, natum, apud Victor.. O. G. R. 2. Quid? quod Janiculum ab Ione, Creusæ filio, ex Euripidis fabula noto, fuere qui conditum traderent ap. Aurel. Vict. O. G. R. 2. Maia, quæ, ut supra vidimus, mater Terra erat, ad Maiam Mercurii matrem revocata est. Nerienes, Virtus vel Fortitudo inter Sabinos, in Nereidem est depravata. Gell. conf. XIII, 22. Corrupere quoque sacra sua Romani admixtis alienis opinionibus,, ut Lupercalium ritus arreptis fabulis de Pane Græcorum.

Tandem, quarto loco, ineptis et pravis etymologiis turbatæ sunt historiæ antiquæ Italiæ plus quam credi potest. Hoc quidem studium veteres res ac ritus ex nominum origine interpretandi, ipsamque adeo verborum originem investigandi, jam inter Græcos parum ad sermonis indolem et grammaticam rationem fuit tractatum, inter Romanos autem intra meros sonorum lusus substitit; quod e Varrone, Catone, Cicerone et aliis infinita exemplorum copia docet, ut Grammaticorum volumina taceam. Eadem res ipsis historiis et fabulis noxæ fuit, dum eas ex nominum originibus, interpretati variis modis interpolarunt veteres scriptores. Ut Umbros quasi Ombrios dictos, Thuscos a sacrifico ritu dictos, et similia omittam: de Aboriginibus quam multa illi commenti sunt ex vocis sono! Latium a latendo cum duxissent, quæ non excogitarunt in eam rem! Hinc fuga Saturni in Italiam et latebræ. Anna Perenna in Didonis sororem mutata et Nympha Numicii illa facta, cum Dea esset ex indigetum numero, et haud dubie anni initia fausta designaret: conf. Macrob. I Sat. 12 Januario- et publice Delph. et Var. Clas.

Virg.

12 Q

et privatim ad Annam Perennam sacrificatum itur; ut annare perennareque commode liceat.' Ardea, Rutulorum urbs, nomen habens cum ave ardea commune, fabulam absurdam peperit avis ex urbis incense cineribus enatæ : vid. Ovid. Met. XIV, 574. 580. Virbius heros in Hippolytum deflexus quasi bis vir et vitæ redditus ib. xv, 497 sqq.

Fuisse jam inter Græcos scriptores Dioclem Peparethium et alios, qui Italicarum urbium origines hunc in modum interpretarentur, docent exempla apud Dionys. lib. 1, 34 sq. 49 sqq. 72 sqq. In Parallelis Plutarcho tributis magnus eorum numerus laudatur, qui Italica scripsere, Aristides Milesius, Theotimus, Alexarchus, Cleonymus, Theophilus, Dorotheus, Aristocles, Meryllius, Chrysippus, Agesilaus, Aristobulus, Alexander Polyhistor; cum his Xenion apud Macrob. I Sat. 9. Adde his eos, qui Tyrrhenica scripserant, ut Sostratus. Omnes hos Græcas fabulas in Italiam transtulisse apparet, seu opinione falsa deceptos, seu pravo studio ductos. Omnino serius ad Græcos Italicarum rerum notitia paulo luculentior pervenit. Nam etiam illo tempore, quo Græci navibus Italiæ littora frequentabant aut Græcia Magna civitatibus Græcis potentibus florebat, interiores tamen terras pauci adiisse videntur. Itaque fragmenta, quæ ex priscis Græcis scriptoribus nova super Roma et vetere Italia affert primis in libris Dionysius, miram prodere videntur inscitiam doctisque hominibus prorsus indignam.

Fabulas autem super Italicis rebus procudendi facultatem et materiam Græcis ingeniis præbuit inprimis primo Herculis profectio cum Geryonis armentis per Italiam facta (conf. Apollod. 11, 5, 10), tum Homerica narratio multis mirisque fabulis de maris terrarumque facie variata, de Ulyssis erroribus et ad Italiæ littora accessu. De Hercule quidem fabulas innumeras, magnum inprimis urbium numerum Italiæ ab eo vel ab ejus filiis conditarum, narraverunt, Ulyssis autem progenie aut sociorum stirpibus omnem passim Italiam frequentarunt. Ipsi adeo Ausones ab Ausone, seu Circes filio ex Ulysse seu Calypsus, ortum habuisse

[ocr errors]
[ocr errors]

narrantur. Festus: Ausoniam appellavit Auson Ulyssis et Calypsus filius eam primam partem Italiæ, in qua sunt urbes Beneventum et Cales' (hoc quidem, ut supra vidimus, recte; nam ea Italiæ pars Ausoniæ nomine proprie insignis fuit); deinde paulatim tota quoque Italia, quæ Apennino finitur, dicta est Ausonia' (hactenus vere; sed reliqua fabulose) ab eodem duce, a quo etiam conditam fuisse Aruncam urbem ferunt' (Suessa Aurunca, ab Auruncis habitata). Ab Ulyssis et Circes tribus filiis, Romo, Antia, et Ardea, tres urbes conditas et nominatas Xenagoras tradiderat ap. Dionys. 1, 72 (p. 58): cf. viros doctos ad Stephan. in "Apdea et Cluver. pag. 976. Latinum Circes et Ulyssis filium jam Hesiodus prodidit Theog. 1011. 1013, Telemachi et Circes filium alii, forte ipse Telegoniæ auctor, carminis cyclici: v. Hygin. f. 127, ubi v. Intpp. add. Geopon. XI, 2, ubi v. Niclas. Corruperant Telemachi nomen et tradiderant Telephi filium alii, quos Cedrenus secutus est p. 135 d. Hujus generis multa in primo statim libro Dionysii et Solin. cap. 2 cognosci possunt. Traducta quoque res ad alios a Troja seu reduces seu profugos. Ita Capys Campaniam tenuit. Alia v. ap. Serv. ad n. 1, 246. Quæ omnia si semel animadversa et perspecta habueris, ducta illa ex prava opinione, sed cum ratione certa, multarum obscuritatum et difficultatum nubem ex vetere historia facile dispulsam esse intelliges.

Quid quod satis probabile mihi fit, etsi aliquid pro liquido et explorato in his, quorum nulla fides historica est, tradere velle ineptum sit, ipsam fabulam de Romulo et Remo a lupa lactatis a nominis interpretatione esse profectam : nam a ruma, seu rumi, quod vetus mammæ nomen est, Romæ nomen deduxisse nonnullos videmus; ut alios a virtute ac robore ad Græcam vocem puny. Ignoratio originis, a qua nomen urbis ductum esset, hominum animos ad conjecturas convertit, quæ postea in narrationes abierant. Quod si verum est et ex antiquioribus sumtum, quod Servius ad lib. VIII, 90 et alibi habet, ut Tiberis priscum nomen Rumon fuerit (neque illud adeo abhorrens ab antiquissimo aquarum

et amnium nomine per Celtas et Græcos vulgato: Rha, Rho, Rhu, Rhiu, Rhiw, Rhei [péw, póos],) non improbabile fit, urbis nomen a flumine esse ductum, et omnia alia, quæ narrantur, pro commentis seriorum ætatum esse habenda.

Sed de his nolim cum quoquam, cui aliter videatur, contendere. Mihi satis est dilucide satis exposuisse naturam et causas corruptarum fabularum veteris Italiæ, ut mihi via ac ratio expeditior sit ad ea, quæ in sequentibus erunt tradenda.

EXCURSUS V.

HISTORIÆ VETERIS MYTHICÆ ITALIE CAPITA POTIORA DE SATURNO, JANO, PICO, FAUNO, LATINO.

VII, 45 sqq. Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.' Cum hæc sint quasi potissima historiæ veteris mythicæ Italicæ capita, disquirendum de iis esse videtur paulo accuratius. Multo magis, quoniam vulgari opinione vera facta, homines, et res antiquæ tanquam vere gestæ, in his tradi credantur, ita ut tanquam fide historica accepta regum antiquorum res et facta exponi a scriptoribus putentur.

Ad Saturnum videmus Latini genus simulque fabulas veteris Italiæ tanquam ad caput et originem deductas subsistere, nec ulterius procedere. Est autem de Saturno mythus proprius Aboriginibus ac domesticus, nec quicquam aliud, si recte judico, quam symbolicum nomen melioris vitæ, cujus initia a frugibus inventis, satione et messe repeti solent: non quasi cum philosophica aliqua subtilitate hæc excogitaverint aut arte aliqua expresserint; sed quia animi

« PreviousContinue »