Page images
PDF
EPUB

L

poëtas, inprimis Homerum; cum in vulgari quoque priscorum hominum sermone, ut quisque in arte sua excelleret, ita modo artem a Diis accepisse, modo ea arte cum Diis contendere diceretur. Sic Thamyris cum Musis Iliad. B, 595 sqq., sic Pierides, sic Sirenes cum Musis, Marsyas cum Apolline, Eurytus arcu cum eodem Odyss. 0, 224 sqq. certarunt. Passim hoc monitum ad Apollodorum.

EXCURSUS VIII.

CHOROGRAPHIA LOCORUM INFERORUM EX POETÆ MENTE.

Non injucundum esse potest, uno loco propositam habere animo totam locorum inferorum descriptionem, qualis illa a Virgilio hoc libro est exposita. Quæ alii seu imitando seu nova fingendo variarint, ut Seneca Herc. fur. 658 sqq., Valer. Fl. lib. 1 sub f. 827 sq. nunc non curamus. Tentavit jam idem Spencius et Jortinus Diss. vi, p. 258 præter alios Intpp. Nonnulla iterum tractavit Wernsdorf. Poët. min. Tom. II Excurs. XVIII. Res cum per se non inutilis esse potest ad poëtæ interpretationem, tum vero etiam iis grata esse debet, qui Dantis Infernum, partim ex Marone, quo is duce utitur, expressum, tum etiam aliorum poëtarum loca comparare volunt. Ita Silius XIII, 526 sqq. totam Inferorum descriptionem variavit, decem portis, et septis, puto, in iis constitutis; ut Platonis circuli ante oculos fuisse videantur; unde etiam Servius ad v. 426 suos novem circulos duxisse videtur, etsi alieno a Virgilii mente commento. Certe novem Dantis anfractus ad Platonis Virgiliique ductum junctim adumbrati sunt. Nam Silium ab eo lectum esse dubito.

Via quidem prima per speluncam, mox immensas per sylvas, caliginoso cœlo, ducebat ad amnem.

In primo Orci aditu (poάσтelov dixeris, poëtæ vestibulum

est), citraque Acherontem, Luctus, Cura, Morbi, Senectus, Metus, Fames, Egestas, Letum, Labor, Sopor, mala Gaudia, Bellum, Eumenides, Discordia sedem habere dicuntur v. 273 -281 elegante mytho; quis enim non intelligat esse hæc mala, quibus Mors arcessitur, quæque illam vel antecedunt vel comitantur!

In medio Somnia in ulmo nidulantia, ad Homeri ductum. V. Not. ad 282—284. Quæ cum nocte conjuncta sunt, eadem cum locis inferis, uti cum ipsa morte, conjuncta sunt. Cum autem Hades 'Atons, proprie, qui cerni nequit, locum faciat iis, quæ mentis vana fingendi vi excogitari possunt: monstra antiquissimorum vatum hic collocantur. Itaque hinc inde hæc loca tenent Centauri, Scylla, Briareus, Hydra, Chimara, Gorgones, Harpyia, Geryon, v. 282-289, ubi v, Not. ad 285. Omnino hoc proclive fuit, poëtarum seu sapientum animos in hoc phantasma incurrere, ut in aditu ad Umbrarum loca phantasmata ista et monstra collocarent.

Perventum est ad amnem : quem 384 Stygem, 295 Acherontem vocat. De hoc mox sigillatim dispiciemus, Excurs. IX. Petitum est phantasma hoc a regnis ac provinciis, quarum fines per magna flumina reguntur. Ex priscorum poëtarum opinione Oceanus terrarum orbem more amnis ambiens in occidentali parte, Solis occidentis, Noctis, Somni, ædes, tum Elysium, tandem aditum ad loca infera continebat (cf. Opusc. T. 1, p. 397 sqq.): Flumine autem circa Orcum ducto, aditus non erat nisi navi trajiceres; ad hanc regendam inventus portitor. Prætermittimus de Charonte monere nondum ab Homero memorato, cf. sup. ad v. 417, et de insepultorum umbris ab amnis trajectu prohibitis. Conf. ad v. 325.

Trans amnem, adverso littore Cerberi antrum est 415 sqq., quod prætergressus Æneas ad prima loca devenit. Inhabitant hæc loca infantes v. 426-429 et qui insontes aut mortem illatum accepere aut sibi ipsi intulere 430-439. Quid in his secutus sit poëta, v. Not. ad v. 430.

Non procul hinc Campi Lugentes, seu lugentium sedes: quas tenent illi, qui luctuosa morte interiere: 430-476. Ex his inprimis memorantur heroina et fæmina clara veteris ævi,

interque eas etiam misere amantes. Vulgo quidem ab Intpp. misere amantium sedes esse traduntur Lugentes Campi. Enimvero sic magna difficultas oritur, quomodo Eriphyle et Cænis inter misere amantes referri possint. Sed iniqui in poëtam videntur esse viri docti: v. Notam ad v. 440 sqq. Ita scilicet dispescenda est oratio v. 439 sqq. Hic-Lugentes Campi:-Hic primum, quos durus amor etc. Tum his Phadram Procrinque locis etc.

Contigua illis et, si recte intelligo, in extrema Camporum, quos Lugentes tenent, parte sita est sedes virorum bello clarorum et inter pugnandum cæsorum: Arva ultima v. 477 -539. Ita excipiunt se loca eorum, qui morte haud matura interiere, infantum, heroinarum, heroum: commune omnibus hoc, quod debitum vitæ tempus non exegerunt.

Itaque trinå illa loca citeriora omnino eorum animas continent, qui immatura morte obierunt; etsi poëta non satis subtiliter hæc tractavit, nec adjecit, sintne illi aliquando, expletis fatalibus annis, quos anteverterunt, ad Elysium perventuri; sed in hoc tantum laboravit, ut, quæ passim apud Græcos poëtas de locis inferis memorata videbat, in hæc loca conferret, inprimisque Homeri exemplo heroum heroinarumque clara nomina intexeret. Hactenus igitur Haden vidimus mythicum ac poëticum. Ad statum aliquem medium inter poenas et præmia hæc redigere allaborat Trappius cum aliis; nec tamen rem ad Virgilii quidem mentem expediunt.

Hinc dua via (natæ forte ex Tgiódos Platonis in Gorgia pag. 357 A. Frf. Steph. p. 524 ^.), altera ad Plutonis regiam, eamque prætergressos ad Elysium, ducit, sinistra vero ad Tartarum 540-543.

Dum ad Plutonis regiam procedunt, a sinistra Tartarum ostentat et describit Deiphobe, 548-627. non autem intrat: v. ad vs. 573. In hunc transtulit omnia poëta, quæ veteres de Tartaro, in quem Titanes fuerant detrusi, fabulati erant; v. Hesiod. Theog. 720 sqq. cf. Iliad. 0, 14 sqq.: porro nonnulla ex Platonica Tartari descriptione, in Phæd. p. 83, atque etiam ex sulphurariis circa Cumas, quas latius orna

vit Petron. c. 67. v. 120. Fatendum tamen, multo inferiora esse hæc omnia terroribus Tartari, quem Miltonus descripsit lib. I et II, et Teutonum Miltonus, Messiadis conditor, lib. II, varietate autem rerum ac specie haud dubie Dantes admirabilis in Inferno suo, Cant. III sqq. In vestibulo Tartari Tisiphone sedet. V. ad 573-579. Subjecit hæc Miltoni ingenio præclarum phantasma de custodibus Orci, Peccato ac Morte, lib. 11, 650 sqq.

Ceterum quod Tartarum suppliciorum locum prodidit poëta, hoc philosophis, inprimis Platoni, debuit. Nam apud Hesiodum et Homerum Tartarus est carcer Titanum et Centimanorum cum Cyclopibus, qui Uranidis accensentur. cf. Apollod. pr. At loca infera, Hades, Erebus, continent animas piorum et impiorum promiscue: ut ex Necyia Homeri constat : in qua iisdem locis heroës habentur et simul Orion, Tityus, Tantalus, Sisyphus, et cum iis Hercules. Multo magis mirum in modum miscuit ea, quæ in Orco collocaverat, Polygnotus in tabula Delphica ap. Pausan. x, 28 sq. Idem v. c. Eurynomum Genium apposuerat, qui mortuorum carnes ad ossa usque arroderet: ut adeo ex ejus opinione non umbræ sed carne vestitæ animæ ad Inferos descenderent. Etiam Ocnum cum asino ille iisdem in locis pinxerat. Tam parum subtilioris judicii antiquiores in fingendis rebus hisce adhibuerunt, quibus satis erat, monstrorum terrores cumulare. Mireris ipsum Horatium, ubi loca infera omnino nominanda erant, ad quæ omnibus migrandum est, memorare Cocytum, Danaides, Sisyphum, et paulo ante Geryonem cum Tityo: Carm. 11, 14. in quorum consortium venire nemo optet. Nunc diversa loca videmus esse Elysium et Tartarum. Etiam in scelerum recensu disertior est poëta, quam antiquiores: qua de re vid. Not. ad v1, 608. Omnino, quo magis expoliti philosophia fuere animi, eo melius dispescuere narrata de rebus inferis. Accommodari enim hæc solent ac debent populorum, ætatum, et singulorum hominum ingeniis.

Jam ad Plutonis regiam perventum est. Sapienter hanc omnino prætermisit poëta, nec in illam sive ornatus sive

narrationis quicquam consumsit præter paucos versus v. 630 sq. Nam rem a consilio alienam tractasset et in summas angustias sese immisisset poëta, si Jovem inferum exhibere voluisset; nec majestatem Dei quomodo satis tueretur, in promtu habuisset. Integrum itaque reliquit hoc argumentum Claudiano, Tasso, Miltono, Messiadisque auctori. Intrat tamen Æneas vestibulum regia, lustrat se, et ramum aureum in foribus figit v. 634-636, ubi cf. Not.

Præter regiam Plutonis via ad Elysium ducit. Apud Aristophanem Ran. 162. 163 de initiatis: OTOI Yàρ ÉYYÚTATA παρ' αὐτὴν τὴν ὁδὸν ̓Επὶ ταῖσι τοῦ Πλούτωνος οἰκοῦσιν θύραις. Sunt autem initiatorum sedes nullæ aliæ quam Elysium. Hoc itaque non longe a Plutonis regia abesse traditum forte in Eleusiniis, ut colligere licet ex scurrili Aristophanis insectatione initiorum. Hesiodus Plutonis regiam in vicinia Tartari collocaverat. Nam ante Tartarum Atlas stat cœlum sustentans; ibidem Diei et Noctis ædes, circa quam Noctis liberi habitant, Somnus et Mors. "Eva, pergit, bo xtoviou πρόσθεν δόμοι ἠχήεντες Ιφθίμου τ' ̓Αΐδεω καὶ ἐπαινῆς Περσεφονείης 'EσTãow, ante has Plutonis et Proserpinæ ædes excubat Cerberus. Nec procul hinc antrum incolit Styx. Theogon. 767 sqq.

De Elysio satis dictum est ad ipsum poëtam v. 637 sqq. In ejus convalle Lethe est, ad quam convocantur animæ novum corpus ingressuræ v. 675. 679 sqq.

Secundum ea, quæ poëta v. 739 sqq. de purgatione animarum narrat, locum aliquem in Inferis requiras, quo illa purgatio instituatur. Sed de hoc nihil commemoravit Maro. Aditum ad Inferos supra vidimus. Exitum per Somni portas monstrat Æneæ Sibylla sub f. lib., ubi de eo vide.

« PreviousContinue »