Page images
PDF
EPUB

terea, puto, quoniam non longe abest Crimisus fluvius cum altero illo Siciliæ juxta Entellam, nec longe ab Ægesta, confusus. At alii simili lusu in nominis origine Caieta naves incensas tradiderant. Aurel. Vict. O. G. R. 10: At vero Cæsar et Sempronius aiunt, Caietæ cognomen fuisse (nutrici Encæ), non nomen, ex eo scilicet inditum, quod ejus consilio impulsuque matres Trojanæ tædio longi navigii (h. e. navigationis) classem ibidem incenderint; Græca scilicet appellatione, aлò тou xαle, quod est incendere.' Tandem fuere multi, qui in Tiberis ostiis naves Trojanas aliqua Roma auctore combustas narrarent, quæ ipsa urbi Romæ nomen dedisset. Ita tradiderat auctor rerum Argivarum secundum sacerdotum, quæ Argis erant, annos, Damastes Sigeensis aliique; et, quanquam in ceteris diversus, Aristoteles ap. Dionys. 1, 72. Hos scriptores secutus est Plutarchus in Romulo pr. et de Mulierum Virtut. non longe a pr., et inter eosdem fuit Heraclides Lembus. V. Solin. c. 1. Festus in Romam pag. 455, ubi conf. Dac. et, quem nunc video disertum in his fuisse, Rutgers. Var. Lect. 1, 20.

EXCURSUS VII.

EPISODIUM DE PALINURO.

v, 833 sqq. Si quæras, quid poëta episodio hoc de Palinuro, quod a rei summa alienum videri potest, spectaverit, a doctrina poëtæ tale consilium repetendum esse videtur, quod Palinuri memoria in Italiæ Trojanorumque ad eam accessis originibus et historiis non erat obscura; promontorio etiam, ab ejus nomine insignito, ad sinum Veliensem, celebris; rem itaque satis memorabilem omittere noluit; eamque lib. VI, 337 sqq. inseruit, nunc præstruxit. Sed eadem narratione nunc commode poëta usus est ad rerum

varietatem, ne extrema navigationis pars et trajectus e Sicilia in Italiam omni casu vacaret. Tandem novam rei suavitatem Homerica imitatione affudit; nam Odyss. г, 278 seqq. Phrontis Menelai gubernator in medio cursu occidit.

EXCURSUS VIII.

SOMNUS PALINURUM OPPRIMENS.

v, 838 sq. Cum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras, Te, Palinure, petens, tibi tristia somnia portans.' Operose satis pro, Somnus devolat aëre. Antiquior hæc est Somni advocandi ratio, quandoquidem apud Homerum Jupiter de Olympo Somnum mittit Iliad. B, 6. sq. Quanquam ab astris simpliciter accipi potest etiam de advolante; quo Burm. spectare videtur. Ornatior illa ratio apud Tibullum II, 1 extr., ut in Noctis comitatu ille incedat per cœlum: v. ib. Not. At alii poëtæ, variandæ rei et majoris delectationis causa, modo in Inferis, modo in specu ad littus Oceani occidentalis, modo in Cimmeriis, sedem Somno assignavere, ut ipse Homerus in Lemno eum collocaverat Iliad. E, 230 sq. Similiter mox v. 854-856 Somnus Lethaa aqua aspergit oculos Palinuri, ut eum sopiat, nova rei imagine, cujus lineæ in Apollon. iv, 156 sqq. extant. Apud alios poëtas afflatu alarum suarum consopit, quos vult, Somnus; ut jam Orph. Argon. 1009. Callim. in Del. 239, nec hoc insuave; ut nec ratio vulgaris, cum Somnus cornu suo soporem effundit. Potest tamen Somnus nimis opiparo apparatu h. 1. inductus videri in re satis tenui et ad summum nullius momenti. Graviores Somni partes sunt apud Homerum Iliad. E, cum Jupiter esset sopiendus. Igitur ornatum locum hunc esse dicemus, et suavem, sed poëtæ magis ingenio, quam epicæ payμareía debitum. Nam tota

navigatio versus Italiam eo carere poterat; sed poëtæ erat intexenda antiqua fama, de qua paulo ante dictum est Exc. VII.

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. VI.

NECYIE IN POETARUM CARMINIBUS FREQUENTATÆ.

CONSENTIUNT in hoc, quos vidimus, omnes, rerum argumentis ornamentisque nullum facile alium Æneidis librum tantopere tenere legentis animum, quam hunc sextum. Quanto magis ille delectare debuit aut omnino veterum, qui ex poëtarum lectione et puerili institutione his mythis innutriti erant, aut Romanorum animos, qui extrema libri parte annales quodammodo suæ gentis conditos, clarissimorumque virorum recensum factum, agnoscerent? Iidem porro loca circa Cumas frequentabant, et iisdem religionibus, quæ hic expositæ sunt, imbutos habebant animos. Sane quidem cum Homerus Necyomantiam suam in his ipsis locis Italiæ exponeret, quandoquidem illa tum Græciæ inter ignotas, saltem parum cognitas, terras erat, major utique rerum narratarum novitas et insolentia, majorque, ad Græcorum animos admiratione movendos vis esse debuit; habet etiam majorem auctoritatem narratio ex Ulyssis persona instituta; Virgilius tamen non minimum auxilii et præsidii ad suavitatem et delectationem hac ipsa recordatione, amplificatione et exornatione veterum fabularum, ex Homero aliisque notarum habuisse videri debet (Odyss. 4). Non enim uno loco seu superstitio illa scu fraus ludificata est hominum animos antiquioribus ætatibus, ut Manium evocationem fieri posse crederent; quod etiamnum inter feros et barbaros populos passim hominibus persuasum esse narrant qui eos adierunt. Proclivis enim esse solet rudium hominum animus, ut animas post mortem superstites esse casque iterum in vitam

redire opinetur, quia interdum mortuorum species sibi per somnum objectas viderat. Possunt etiam mentes fanaticorum aut morbo aut errore ita de statu dejici, ut videre et audire ea, quæ non sunt, sibi videantur; adeo ante subtiliorem doctrinam de animarum immortalitate dudum similis aliqua persuasio hominum indoctorum animos tenuit. Facile itaque existere potuit, qui inter alia divinationum genera etiam hoc uteretur, ut mortuos consuleret et ab iis responsa ferre videretur; contra, in hac, animæ nostræ natura quæ sit, ignoratione, difficile esse debuit, ista persuasione et fraude animum liberare. Obtinuit ea jam olim in Oriente, ut e sacris vatibus constat, tum in Græcia, Italia, aliis locis. Hinc poëtarum ingenia materiam et ornatum carminum inde petierunt. Nec Homeri modo mythica solertia in his se exercuerat; sed, Nexvías condere, res videtur fuisse veteribus poëtis pluribus frequentata; uti plura etiam per Græciam fuere Necromantia, antiquiore certe ævo; nam talem superstitionem melior vitæ cultura statim tollere debuit. In Minyade et in Nóσrois res inferas Orcique terrores fuisse tractatos, testatur Pausanias x, 28, et inter Hesiodea Thesei fuit cum Pirithoo ad Inferos descensus, ibid. IX, 31, alius Herculis in Heracliis: quo factum, ut hic ipse Herculis descensus variis modis narraretur: conf. Apollod. 11, 5, 12 et Notas pag. 428 sqq. Platonis de inferis mythi, quos e teletis repetunt nonnulli, non aliunde forte erant petiti, quam ex poëtis antiquioribus. Nec improbabile est, a Tragicis Græcis Romanisque in fabulis, quæ de Hercule Theseoque agerent, passim de rebus inferis intextas fuisse narrationes, cum descensum ad Inferos exponerent. Ita a veterum imitatore, Seneca, factum vides in Hercule furente. Plura ejus generis occurrisse videntur in Theseo Euripidis, si compares Schol. Aristoph. ad Ran. 476 et al., qua ipsa in fabula Bacchi ad Inferos descensus exhibetur. Rerum inferarum frequens quoque mentio in evocationibus umbrarum, uti Tiresiæ, et in Manium apparitionibus, ut in Euripidis Hecuba; unde latine conversum ab Ennio de Acheronte locum servavit Cicero Tusc. Qu. 1, 16 in Ennii fragm.

[ocr errors]

Column. p. 242 Adsum atque advenio Acherunte vix via alta atque ardua, Per speluncas saxeis structas aspereis pendentibus Maxumeis; ubi rigida constat crassa caligo inferum; Unde animæ excitantur obscura umbra, aperto ostio Alti Acheruntis, falso sanguine mortuorum imagines.' Quid? quod etiam pictura attigit illa: est descriptio tabulæ a Polygnoto factæ Delphis in leschæ pariete, in qua Necyia exhibita: Paus. x, 28, ubi verus Ulyssis ad inferos descensus fit. Alia Niciæ tabula apud Plinium Xxxv, 11 s. 28. Fertur tandem in teletis aliquando rerum inferarum adumbratio dramatica facta esse. Inter hæc observatione dignum illud, a quam parvis initiis commenta hæc et figmenta de conditione animarum post mortem profecta sint: condonanda utique illa cupiditati mentis humanæ, et mira aliqua jucunditate se commendantia, nec indigna, quibus immoretur ingenium erectius. Apud Homerum est Tartarus Titanum sedes et carcer; neque aliter apud Hesiodum res se habet, nisi quod Uranidæ in iisdem collocantur: conf. inf. Excurs. VIII. Alius apud Homerum locus est Elysium, heroibus destinatus; alius Hades, s. Orcus, h. e. omnino loca infera: in quibus promiscue habitant animæ cum piorum tum impiorum: conf. Not. ad v. 608 hujus libri. Exornavit Elysium Hesiodus, inde Pindarus Ol. 11, 123 seqq.: de quibus alio loco dictum (Opusc. Tom. 1, p. 397 seqq. 400). At in Orco novis fabulis exornando inprimis hominum ingenia se exercuere, cum in carminibus, tum in picturis, ut paulo ante dictum est.

Non igitur rem novam et mauditam commentus videri debet poëta, cum descensum Æneæ ad Inferos carmini intexeret. Enimvero ingenii sui divini felicitatem declaravit in hoc, quod, cum eo ævo viveret, quo Græciæ doctrina et sapientia satis jam vulgata erat, non in fabulis Homericæ ætatis acquievit, sed novum suæ Necyiæ ornatum, cumque eximium, paravit ex philosophiæ inprimis Platonicæ placitis; ex quibus, etsi omnino inter magnorum poëtarum inventa etiam hoc est, ut vulgares et indoctas opiniones ad philosophicam aliquam doctrinam accommodent: hoc ta

« PreviousContinue »