Page images
PDF
EPUB

phron v. 965 Anchise nothum eum perhibet, et ab Ægesto in Siciliam adductum. Cf. ib. Schol. et Serv. ad v, 73. Itaque Virgilius docte Elymum Acesta comitem adjunxit v. 73 et inf. 300. 301. Conf. Silium XIV, 45. 46.

Ab hoc Elymo populum Elymos in iisdem circa Erycem et Segestam locis Thucyd. vi, 2 et Dionys. 1, 53 ductum esse tradiderunt. Antiquioris tamen illi fuisse originis videntur; ut vel loca docent a Bocharto Can. 1, 30, p. 569 sqq. congesta.

Ceterum Virgilius etiam in hoc libro nomina virorum non indiligenter partim ex Homero transtulit, partim ex historiis. Ita v. 298 Salius et Patron cursu certant. Salius autem Arcas cum Enea in Italiam venisse Polemone auctore apud Festum in Salios traditur. Patron Thurius in Aluntinis agris consedit. V. Dionys. 1, 51. Euryali (v. 294 et al.) nomen ex Homero satis notum, inter pugiles in ludis funebribus Patrocli. Ut autem ei pulchritudinis laudem attribueret, suspicor Virgilio in mentem venisse ex eo, quod Ibyci carmine olim fuit celebratissimum nomen Euryali, pueri formosi, ut ex fragmentis intelligitur ap. Athen. XIII, p. 564 F.

Entellum autem v. 387 sqq. inter heroës Siciliæ habitum fuisse, vel ex urbis Entellæ nomine conjectes. Nam mos perpetuus antiquitatis est, ex urbium nominibus conditores fingere. Servius ad v, 389: Sane sciendum, hunc (Entellum) secundum Hyginum, qui de Familiis Trojanis scripsit, unum Trojanorum fuisse, de quo Virgilius mutat historiam.' A Schol. Lycophr. ad v. 953 urbs Entella inter urbes ab Ægesto conditas memoratur. Cf. Cluver. Sicil. ant. p. 377 sqq., qui in Silii versibus XIV, 204. 205 dilucidandis laborat: Entella Hectoreo dilectum nomen Acesta.' Sed sequitur Silius nostri poëtæ fidem, secundum quam Entellus inter ceteros Acesta comites ante Æneæ tempora in Siciliam venerat, eique amicitia junctus fuerat. Sæpius jam monuimus, diversitates has fabularum docere, a poëtis pluribus eandem fabulam fuisse tractatam, adeoque Virgilio, Delph. et Var. Clas. Virg.

[ocr errors]

12 K

doctissimo poëtæ, non defuisse, unde materiam carminis

sumeret.

EXCURSUS IV.

VESTIS CUM RAPTU GANYMEDIS INTEXTO.

v, 250–257. Talium vestium, arte inprimis Babyloniorum et Phrygum celebratarum, cum ζώοις ἐνυφασμένοις, intextis figuris ac signis, usus olim frequens esse debuit. Exemplum sit vestis Sybaritica in Mirabil. Auditionib. c. 99: poëtæ quidem in earum argumentis enarrandis operam ponere amant. Nostro poëtæ præivit Apollonius 1, 721 sqq. in Jasonis læna, et is, qui nimis copiosus in veste tori conjugalis Thetidis ejusque argumento est, Catull. Epithal. 50 sq. Ex Apollonio et hoc Virgilii loco sua adumbrarunt Valer. Fl. 11, 409 sqq. Silius xv, 421 sq. cf. XIV, 657 sqq. (Est quoque in Euripidis Ione locus, qui de veste picta accipitur, in templo Delphico v. 190 sqq. De veste quidem, quibus parietes inducti sint, vix licet accipere. Chorus spectantium stat ante ædem (vid. 223. 238). Saltem de velo obducto in atrio agi dicendum erit; etsi rem nondum satis expeditam esse sentio; alia enim ad picturam in pariete revocant. Docte emendavit et illustravit locum nuper Wakefield in Tragoediar. Dilectu.) Omnibus dux factus est Homerus, in Laodices tela Iliad. I, 125 sqq. Ad pateræ cœlaturam Virgilii locum transtulit Statius 1 Theb. 548 sqq. Virgilium in pictura æmulatus esse fertur Michael Angelus Bonarrota: cujus plura extant apographa ære expressa: quæ hic commemorare nihil attinet; ut nec gemmas ejusdem argumenti, quas nunc in Catalogo ectyporum Tassie memoratas videre licet. At in Virgilio argumentum picturæ quale tandem esse dicemus? Primo aspectu duplex esse videtur: primo Ganymedes venatu feras prosequens;

tum idem ab aquila raptus, dum sublimis in aërem fertur, allatrantibus infra canibus. Forte tamen dicere præstat: priora valere ad ornatum poëticum et verum argumentum esse habendum, quod e venatu, seu inter venantum turmas puer ab aquila raptus in sublime fertur. Firmat judicium Statius Theb. 1, 548 sq. Hinc Phrygius fulvis venator tollitur alis; Gargara desidunt, surgenti et Troja recessit. Stant moesti comites, frustraque sonantia laxant Ora canes, umbramque petunt, et nubila latrant.' Hac specie ex venatu rapti Ganymedis, allatrante infra cane, statua est apud Hispanos, in regia villa S. Ildephonsi (v. Caimo Vayo Italiano Tom. 11 p. 141) et Romæ aliud signum, refectum et sartum a sculptore Pacetti (v. Guattani Monimenti inediti 1786 p. 76). Extat quoque signum rapti ab aquila Ganymedis in Atrio Bibliothecæ S. Marci Venetiis (v. Zanetti delle antiche Statue etc. Tom. 11. 1. 7.) ductum forte a Leocharis signo apud Plinium XXXIV, 19, 11' Leochares (fecit) aquilam sentientem quid rapiat in Ganymede, et cui ferat, parcentem unguibus, etiam per vestem.' Adumbrata est eadem res simili modo in numis Dardaniorum, Geta imperante (cujus generis unum videbis expressum in Cabinet du Duc d'Orleans inter ornamenta Tom. I, p. 48) et in alio numo Iliensium: vid. Eckhel Doctrina numor. vet. P. I. Vol. 11. p. 486. Diversa rei specie est alius Iliensium numus in Museo Arigoni (ibid. laudatus p. 484) in quo aquila Ganymedem e capillis prehensum rostro sublimem fert. Sed prior illa, elegantior, ratio merito prælata etiam in mundo muliebri ex auro occurrit apud Com. de Caylus (Recueil d'Antiquités Vol. II. pl. XLVII). Alias solennis est Ganymedis exhibendi ratio, ut ille stet vel sedeat astante aquila. Ejusmodi signa extant plura; stantis quidem in Museo Pio Clementino Tom. 11. tab. 35 præclaro opere et excellenti inter cetera, tab. 36. ibid. in palatio Lancellotio, in palatio Farnesio, apud Cavacepp. Tom. 1. tab. 13. in Museo Florent. Tom. III. tab. 5. Est autem fabula ex iis, quæ tenuissima primordia habuere, nata ex antiqua formula declarandi pulchritudinem: amatum esse aliquem a Diis, a

Diis esse raptum. Conf. ad Apollod. pag. 532. 3. Creticæ omnino fabulam esse originis discimus e lib. I de Rep. Platonis pag. 636. Si tamen Homerum audias, Trojanæ originis habenda illa esse videtur Iliad. E, 265 sq. r, 231–235. Disertior est narratio in Hymno in Ven. 203 sq.

EXCURSUS V.

DE LUDO TROJÆ.

v, 545 sqq. Ex elaboratissimis poëtæ locis esse arbitror locum hunc de Ludo Trojæ, quo Romanis suis inprimis probare debuit hunc librum, cum ludicrum hoc, per nobiles pueros (eunaτgidas) celebrari solitum, summo haberetur honore, sæpiusque ab Augusto esset exhibitum. Conf. Suet. Aug. 43. Dion. XLVIII, 20. XLIX, 43 et viros doctos ad illa aliaque loca. Vidit quoque acute Eckhel memoriam talis ludi in numo Caii Cæsaris servari: Doctrina numor. vet. Vol. vi, p. 170. Ductum utique illud ab antiqua saltatione armata, pyrrhiche, ipxσe évoλ, cujus originem ex Creta petere solent scriptores; etsi illa omnino priscæ hominum vitæ in Græcia communis esse debuit. Quod si a Trojanis temporibus deductum illud est, debuit profecto ab initio curule esse. Equis enim aliter illa ætate uti nesciverunt, ut satis ex Homero liquet. Debuit etiam ex ejus temporis more cum auriga insistere currui naρaßáτns, ut per totum Homerum fieri solet; unde hoc aurigandi genus Towïxv Siglav appellasse putandus Xenophon Cyrop. vi, p. 322 ed. Lond. Quæcumque tandem rerum morisque vicissitudo fuerit, ad ludum equestrem nobilium puerorum res deflexit, quo primo decursus equester agebatur, tum prælium equestre adumbrabatur. Ut autem poëtæ in inveniendo artificium recte teneas, tenendum est, Virgilium non attigisse decursum armatorum circa tumulum, quem antiquus funeris

celebrandi mos et Homeri exemplum, Odyss. N, 68 sqq. cf. Iliad. 4, 13 sqq. postulabat: cf. inf. XI, 188 sq. Stat. Vi Theb. 213 sqq. adde quæ Vignolius ad Columnam Antonini Pii disputavit c. 9 super anaglypho stylobatæ, quo militaris decursatio equestris exhibita est, cujus partem in Edit. Justic. lib. III Æn. translatam video; ad quam v. Saxium. Hunc itaque cursum óñàíτη solerti animo melius ad Ludum Troja, novum et intactum ab aliis poëtis ludi genus, transtulit.

[ocr errors]

EXCURSUS VI.

CLASSIS TROJANA INCENSA.

v, 604 sqq. Hic primum Fortuna fidem mutata novavit.' Sequitur locus de incensa classis Trojanæ parte: quæ res et ipsa historica fide superstructa jucunditatem Romanis lectoribus afferre debuit; quo magis ita ψεύδεα ἐτύμοισιν ὁμοῖα sibi apponi videbant. Nam fuisse scriptores, qui traderent (ws λéyovoí tives), naves aliquot Trojanas a mulieribus combustas, etiam Dionysius meminit lib. 1, 52. Factum id esse in locis circa Menden et Scionen in Thessalia auctore Æthylla, Priami sorore, a Protesilai copiis captiva in Thessaliam abducta, (addiderat sorores Astyochen et Medesicasten Apollodorus) apud Cononem traditum legas Narrat. 13. add. Stephan. Byz. in Exam. Alii scriptores facinus hoc mulierum Trojanarum, dum captivæ ab Achivis ducerentur, in Italia ad Crathin, circa Sybarin, perpetratum tradiderant; Setæam foeminam facinoris auctorem edidit. Lycophron. 919 sq. add. Stephan. Byz. in Entïov quæ narrationis diversitas unde orta sit, facile doceri potest. Scilicet primum rem nonnulli (v. Strabo vi, p. 262 в. adde Schol. Lycophr. ad v. 921) ad Nexthum fl. supra Crotonem transtulerant, quasi ab initio Navadov dictum, etiam prop

« PreviousContinue »