Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. V.

SUPER ÆNEÆ ACCESSU AD SICILIAM.

BIS Æneam ad Siciliam accessisse narrat poëta, primum cum littus Italiæ inferioris et Sicilia orientale prætervectus Drepani portum intrasset, lib. III, 707. add. Dionys. 1, 52; et iterum, cum Carthagine et ab Africæ littore evectus, ut Italiam peteret, ventis adversis ad Siciliæ littus occidentale esset rejectus. Tenebat tum illa loca Acestes, ut Virgilius scribit, vel Egestes, Egestus, a quo urbs Egesta, Ægesta, vel Segesta appellari cœpit (v. post alios et Burmannum ad Numism. Sic. p. 394 Eckhelium in Doctrina Numor. vet. Vol. 1, p. 234); Virgilio Acesta v, 718, quod tamen nomen et Stephanus Byz. habet in 'Axéory. Ab hoc Aceste Æneas benigne hospitio exceptus socios et naves refecit. Erat enim ille Trojano sanguine oriundus, quippe e Trojana fœmina, de qua varie traditur, in Siciliam delata et a Crimiso fluvio compressa, susceptus: v. v, 38. 39 Troia Crimiso conceptum flumine mater Quem genuit:' quæ antiquissima ignotæ stirpis deducendæ ratio est, ut parens edatur fluvius ejus terræ, in qua gens aliqua sedem habuit. Itaque divinæ stirpis Acestes' appellatur v, 711. Fabulas de Aceste plures, ad quas numi quoque apud Parutam, Dorvillium, Principem Torremuzza, et nunc apud Eckhelium alludunt, vide apud Serv. ad 1, 554 v, 30. Alia congessit Cluver. Sicil. ant. 11, 2. Sed in summa diversitate consensus fit in hoc, urbis Segesta conditorem creditum esse Trojanum, et Trojanos colonos veteribus Sicanis in his locis fuisse admixtos. Nota res vel ex Cicer. Verr. IV, 33. (Accessere mox Græci coloni: sed vel sic apud Thucyd. VI, 11 Nicias eos barbaros appellat περὶ Εγεσταίων ἀνδρῶν Bagßágwr et sic res se habuit in plerisque Siculis civitatibus; quæ res dissensionum civilium perpetua causa et fons erat, vid. ibid. c. 17). Recte Silius XIV, 45' Miscuerunt

Phrygiam prolem Trojanus Acestes Trojanusque Helymus' etc. Proxime ad poëtæ verba Strabo XIII, p. 608 в. oi dè (φασὶ τὸν Αἰνείαν) εἰς Αἰγέσταν κατᾶραι τῆς Σικελίας, σὺν ̓Ελύμῳ Τρωὶ, καὶ ̓́Ερυκα καὶ Λιλύβαιον κατασχεῖν, καὶ ποταμοὺς περὶ Αἰ γέσταν προσαγορεύσαι Σκάμανδρον καὶ Σιμόεντα. Dionysius vero, tanquam communiorem narrationem, his non dissimilia exponit lib. 1, 56, secundum quæ Elymus et Ægestus jam ante Troja excidium urbe profugerant et vento secundo usi in Siciliam pervenerant. Hi circa Crimisum fl., de quo non minus multa fabulose narrantur: v. apud Schol. Lycophr. 953. 471, in Sicanorum agro consederunt, parte agri ab his accepta, propter Egesti cognationem, qui, in Sicilia natus et educatus, cum adolevisset Trojam redierat. Quod quomodo factum sit, mox a Dionysio l. c. narratur. Tum porro hos suos populares cum in his locis offendisset Æneas, amanter cum iis aliquod tempus exegit, urbesque iis condidit, καὶ κατασκευάζεται αὐτοῖς πόλεις Αἰγέσταν καὶ "Exupa, partemque comitum ibi relinquit, De Elymis infra videbimus. Sed Segestam, apparet, quam ingeniose poëta arripuerit, ut ab Enca conditam eam nunc perhiberet, cum trajectus in Italiam fieret, ut adeo ejus comites longi erroris tædio capti, parte etiam navium incendio consumta, in novam coloniam transcriberentur. De his inf. 711 sqq. 749 sqq. Et v. 718 urbem appellabunt permisso nomine Acestam.' Quo intelligitur, v. 756 hoc Ilium, et hæc loca Trojam Esse jubet,' non ad urbis nomen, sed ad originis Trojanæ recordationem et repræsentationem esse referendum. Nescio, an ita Burmannus e. 1. acceperit, ubi Ruæum refellit. Potuit tamen poëta aut accepisse hoc aut fingere, fuisse in ipsa urbe loca ab Enea iis nominibus designata, ut Troja et Ilium essent; siquidem etiam fluvii fuerunt Simois et Scamander in agro urbis. V. Strabo XIII, p. 608 в, quo forte respexit poëta v, 634 Nullane jam Trojæ dicentur moenia? nusquam Hectoreos amnes Xanthum et Simoënta videbo?' Nec vero ipsos Segestanos alienos fuisse ab ca fama, deberi Æneæ origines suas, colligere licet ex

[ocr errors]
[ocr errors]

numis Segestanis, in quibus Æneas Anchisen cum Palladio urbe exportans exhibitus est.

[ocr errors]

Dicat tamen aliquis, et eandem difficultatem movit Cluver. p. 260 Sicil. ant., urbes Acesta poëta jam lib. 1, 553. 554 memoraverat: Sunt et Siculis regionibus urbes, Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes,' adeoque se vehementer obliviosum prodidit, dum hoc demum libro quinto urbem Acesta exstruendam narrat. Enimvero primum historia plures urbes, non unam, ab Ægesta conditas perhibet ; tres quidem Lycophron v. 964, quas Scholiastes Ægestam, Entellam, Erycem, recitat. Cf. Cluver. eod. cap. Dionysius Αἰγέσταν καὶ ̓Ελυμα memorat in Ægesti gratiam ab Enea conditas. Elyma quidem in Erycem, "Eguna, mutat Cluverius. Quidni tamen, si Elymi, populus, fuerunt, ut infra videbimus Exc. III ad v. 73, vicus vel oppidum esse vel tradi potuerit τὰ ̓́Ελυμα ? etiam si nulla ejus alia memoria occurrat. Mox c. 53 (p. 42) Veneris-Erycinæ templum conditum fertur ἐπὶ τῇ κεφαλῇ τοῦ ̓Ελύμου, ubi praestat forte cum viris doctis scribere, ἐπὶ τῇ κορυφῇ τοῦ "Ερυκος. Nam Bocharti argutiis equidem non multum tribuere soleo, qui et hic, ut Erycem ab hebraica origine ducere possit, in Elymum illud mutat, ut ad Elim tandem res deducatur. Ferrem tamen montem Elymum ab Elymis habitatoribus dictum. Si historica fide uti velis, et contendere, nunc demum ab Enea urbem Acesta paratam esse, quandoquidem Acestes venatu inter sylvas vitam egisse traditur v, 37' occurrit Acestes Horridus in jaculis et pelle Libystidos ursæ,' et 301 'Assueti sylvis, comites senioris Acestæ,' eoque ducunt alia loca, v, 617. 631. 717: tamen vel sic recte poëta urbes jam ante dicere potuit, quæ eodem loco, 1, 561 sedes, pro quocumque omnino habitationis genere: At freta Sicania saltem sedesque paratas Unde huc advecti, regemque petamus Acestem.' Atque hoc unum ad expediendas difficultates hujus generis sufficit.

[ocr errors]

EXCURSUS II.

DE ERYCE.

v, 23. 24' nec littora longe Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos.' Adde v. 391. 392. 403. 412 sq. et 759-761 Tum vicina astris Erycino in vertice sedes Fundatur Veneri Idaliæ, tumuloque sacerdos Ac lucus late sacer additur Anchiseo.'

[ocr errors]

Mela 11,7 Montium Eryx maxime memoratur, ob delubrum Veneris ab Ænea conditum.' Ex vulgari opinione nomen ab Eryce ductum, quem adeo poëta docte et ipsum in carmine memoravit, v. 391 sq. Eryr hic pugilatu nobilis, Veneris e Buta filius (v. Hygin. f. 260, alios ap. Cluver. Sicil. ant. p. 269 sqq.), etiam in numis Segestanorum obvius. V. Burmann. ad Numism. Sic. p. 396 sqq. In Erycinorum numis apud Parutam et Pelerinum ipse Hercules occurrere videtur. Quod in monte Eryce fuit templum Veneris antiquissimum, ut ad Phoenicum Astartes religionem, non tam male, ut multa alia, a Bocharto referatur (Canaan. 11, 1), vulgari tamen fama Trojanos conditores babere ferebatur. Hinc nihil suavius versibus 759 sqq., quibus Æneam suum poëta auctorem templi facit, etsi de hoc scriptorum fides omnium non convenit. Potest tamen teneri, quod et Diodorus lib. IV sub f., qui classicus de Eryce locus est, prodit, novis saltem decoribus templum ab Ænea fuisse ornatum; et inter manifestissima Æneæ in Siciliam adventus indicia a Dionys. 1, 53 memoratur ris Αἰνειάδος ̓Αφροδίτης ὁ βωμὸς, Veneris Æneadis ara in Eryce monte. Quod vero mireris, non defuere, qui Æneam Veneris Erycinæ signum secum asportasse comminiscerentur; si vera sunt, quæ Solinus habet c. 2, pag. 13 E. agro Laurenti-ubi, dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat Veneri matri, quæ Frutis dicitur.' Salmasius, quæ Erycis dicitur legit. Male. V. Jos. Scaliger ad

Festum in Frutinal. templum Veneris Frutis, scil. a Frus, unde fruor.

Bene etiam Acestæ, hoc est, Segestæ, primordiis hujus templi origo subjungitur; nam mansit in Segestânorum ditione etiam ad seriora tempora hoc templum, ut satis ex Cicer. Verrinis et Tac. Ann. iv, 43 constat.

Quod de Anchiseo in Eryce subjungitur, v. 760. 761, habet et ipsum historicam rationem. Hygin. f. 260 in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus;' etsi Ge. Fabricius non male suspicatur ad templum et Flaminem D. Cæsaris poëtam respicere.

Tandem, etsi ludi funebres poëtæ ingenio et Homeri exemplo debentur (cf. ad pr. lib. v), inferiæ tamen Anchisæ, in Sicilia factæ, et novemdiale sacrum antiquam habuere memoriam. Ovid. Fast. 11, 543, ubi de annuis inferiis : 'Hunc morem Æneas pietatis idoneus auctor Attulit in terras, juste Latine, tuas. Ille patris Genio solennia dona ferebat Hinc populi ritus edidicere pios.' Eo spectant hoc libro versus: 59. 60 atque hæc me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.' Fanum Enca Segesta memorat Dionys. 1, 53.

EXCURSUS III,

DE ELYMO, ENTELLO, ALIISQUE EX ANTIQUITATE SICILIÆ.

v, 73 Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes.' Magna poëtæ etiam in hoc libro laus est, quod historica fidei fabulas suas superstruendo eruditam aliquam voluptatem lectoribus apponit. Helymi enim vel Elymi clarum nomen in Siciliæ originibus Trojanis. Troja ille jam ante excidium urbis exierat cum Egesto. V. Dionys. 1, 52 et sup. Exc. 1 ad h. lib., etsi alii apud Strabon. XIII, p. 608 B. cum Æneæ comitibus ascripserunt. Verum etiam Lyco

« PreviousContinue »