Page images
PDF
EPUB

telligas, Deum non simpliciter incedentem, sed festo die, ut sacris suis intersit, prodeuntem sistit; et sacris quidem celeberrimis, in insula Delo: inde ornamenta petiit cum ex his sacris et Dei accessu, tum ex loco unde decesserat. Lyciam memorat, eamque hybernam appellat, quoniam hycmem Apollo Pataris Lycia exigit: etsi vel durxsiμegov vel Exeiusgov explicant viri docti. Non videtur alienum a re esse, quod Servius narrat; gravior enim auctoritas non occurrit ; nam constat Apollinem sex mensibus hyemalibus apud Pataram, Lyciæ civitatem, dare responsa―et sex æstivis apud Delum. Certe et Herodot. 1, 182 de Pataræo oraculo : οὐ γὰρ ὧν αἰεὶ ἐστι χρηστήριον αὐτόθι. ̓Αποδημίαι et

duía Deorum res notissima inprimis post Spanhem. in Callim. Delum maternam matri Latonæ sacram, seu quod matris causa mari emerserat. Certe et aliis est Latonia Delos. Jam in sacris nihil est augustius choro, qui ducitur, nihil in poëtis memoratu jucundius. Instaurat, cum dilectu, quandoquidem est voc. sacrum; habet autem plus dignitatis, quod ipse Deus parat choros, quam choros in ejus honorem duci. Chori inter rem sacram instituuntur ab iis qui sacra curant, partim qui primitias frugum in insulam apportant; v. Callim. in Del. v. 279 sqq.; hos designat poëta per Cretes, Dryopes, et Agathyrsos. Simplicius Iones memoraverat Hymnus Homericus in Apoll. 147 sq. Facit etiam nominum antiquitas ad majorem carminis dignitatem. Cretes memorari videntur secundum Hymnum Homericum in Apoll. v. 388 sqq. 535 sqq., ubi Apollo apud Delphos sacrorum ministros sibi asciscit Cretenses navi Pylum petentes; quem locum etiam Tibullus respicit iv, 1. 8. et 9. Dryopes, Trojanis temporibus Thessaliæ circa Spercheum habitatores, inde Parnassi accolæ, qua ille versus tam procurrit, ea regione quæ Doris appellata est. Ab Hercule fuere victi, cum ille Trachine versaretur. Res copiosc ac diverse tractata esse videtur ab iis qui Heracleas condiderunt; diversa enim inter se narrantur apud Herodot. VIII, 31. 73. Apollodor. 11, 7. 7. Strab. vIII, p. 373 c. Apollon. 1, 1213 sqq. et Schol. et alios. Cf. ad Apollod. Not. p. 475

ἤχθησαν Δελφούς.

sq. Sed ex iis unum est, quod Virgilius ex parte sequitur, apud Pausan. IV, 34, Dryopas victos ab Hercule Delphos abductos et Apollini devotos fuisse, τῷ ̓Απόλλωνι ἀνάθημα xonov és expoús. Hoc et Servius habet: Hi populi, ab Hercule victi, Apollini donati esse dicuntur.' Ex Dei tamen responso ab Hercule in Peloponnesum deducti primum Asinen Argolidis, mox Asinen Messeniæ occuparunt, et Apollini ac Dryopi Apollinis f. templa dicarunt insigni religione. Videtur igitur ab aliquo poëta traditum forte et hoc, mansisse apud Delphos Dryopes nonnullos inter eos, qui sacra curarent, ut modo de Cretensibus vidimus. Traduxit autem et hos et illos ad Delum suam poëta paulo licentius. At Agathyrsi proprie Delum spectant. Nam uti Callimachus Arimaspos, ita Maro Agathyrsos pro Hyperboreis posuit, quorum dewpía seu legatio sacra ad Delios res est satis nota. Vide vel Gesneri Prælect. It de navigat. extra column. Herc. et loc. class. Callimach. in Del. 281 sqq. Ad Scythicum nomen retulit adeo Hyperboreos Virgilius cum Callimacho et aliis, etsi a Græcorum ad Borysthenem et Tanaim coloniis Osuplas istas venisse probabile sit. Altaria circum sunt chori xúxλ, de quibus v. Inttp. ad Callim. 1. c. v. 313. Tegì Buuòv etiam Apollon. 1. c. lib. 1, 538. Quos Servius ex Melisso Grammatico Achabas memorat, 'Aßious emenda. Versus 147. 148. 149 inprimis ornati de corona laurea, vitta aurea, et pharetra. Argutatur et in h. 1. Spencius Dial. vIII et poëtam modo ad Apollinis Vaticanum signum modo ad Augustum respicere vult. Quod Quintil. VIII, 3, 73 circa hanc comparationem monet, a poëticæ visionis genio alienum est. Debet enim, quod illustrandæ alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo, quod illuminat. Quare sane poëtis quidem permittamus hujusmodi exempla: Qualis ubi hybernam L.' Non idem decebit oratorem, ut occultis aperta demonstret.' Enimvero, ad poëticam rationem, phantasma illud Apollinis Delum adeuntis est inter notiora, et sæpe in hymnis aliisque carminibus frequentata. Tela sonant humeris' vim adjunctam non habent, quæ erat in Iliad. A, 46, pertinere tamen ad con

[ocr errors]

citatum et celerem ingressum videntur propter v. 149 haud illo segnior ibat Æneas.' Sic de pyrrhicha Amazonum Callim. in Dian. 247 ἐπεψόφεον δὲ φάρετραι.

EXCURSUS III.

DE FAME SPECIE.

IV, 173 sqq. Fama malum, quo non aliud velocius ullum' etc. Etiam episodium hoc de Fama, nec, si absit, desiderari, et aliis locis æque bene interponi posse statuebat Ill. Homius. Videtur tamen Famæ h. 1. memorabile esse momentum ad rerum eventum luctuosiorem. Excitatus enim ca Iarbas Jovem precibus movet, ut Æneam ille Carthagine evocet. Paulo longius, quam par erat, poëtam huic loco esse immoratum, judicabat Addisonus cum aliis. In his tamen tædium vix suboritur, nisi talibus descriptionibus nimis sæpe, et alieno loco, inculcatis. Poëta vero non in specie Famæ declaranda ad fastidium usque substitit, sed et facta ejus et mores et originem adeo narrando descriptionis tædium temperavit. Fatendum tamen, esse alia, quæ subtiliori judicio vix satis se probent, a viris doctis non animadversa. Primo v. 176 male interpositum est metu, quod a Fama in Deam mutata nos revocat ad abstractum, quod dicimus, ad ipsum rumorem; debebat esse parva primo motu, cursu, volatu. Nec verborum positus admittit, ut metu sit ad metum, ut metum injiciat. In v. 180 'pedibus celerem et pernicibus alis' otiose apposita sunt, illo quidem loco, et resecari debebant. Tandem ad speciem, quam mente animoque tibi reddere et exhibere possis, illa quidem sunt præclara, esse monstrum plumis oculisque consitum; at linguis, oribus, auribusque, toto corpore inductum quomodo illud esse possit: tot linguæ, totidem ora sonant, tot subrigit aures: hoc vix assequaris. Quæ in extremis posita sunt: Tam ficti pravique tenax, quam

nuntia veri;' excusari possunt; est enim monstrum vocale et loquax, ut Harpyia, Sirenes et alia. Ceterum in Famæ specie monstrosa exemplum habemus satis manifestum diversæ poëseos et picturæ indolis; picta enim illa haud placere possit. In comparatione Homerica Eridos cum Virgiliana Fama admodum argutari videtur Macrobius v, 13. Incrementa rumoris ex ipso progressu melius exprimi vix poterant; et v. 177 præstantissimus secundum illud jam a Longino s. 9 laudatum : Οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη, καὶ ἐπὶ Xlovi Baiver. Deam fecerat Famam jam Hesiod. "Epy. sub f. Φήμη-θεός νύ τις ἐστὶ καὶ αὐτή. Alia loca dabit Cerda inf. ad 195. Athenis ara fuit Fame, non signum: Pausan. 1, 17. Buμòs Tñs Phuns, et Æschines in loco, in quo plura de Fama e poëtis afferuntur, in Timarchum p. 18 (p. 140 R.) wol' ɛúρýσετε καὶ τὴν πόλιν ὑμῶν καὶ τοὺς προγόνους Φήμης, ὡς θεοῦ μεγίστης, Baμòv idguμévous. De signo Deæ nec ipse memorat. Est tamen numus Demetrii regis apud Eckhel Num. anecd. T. 1, p. 84. tab. vi, 9. de quo iterum egit in Doctrina Numor. T. 1, p. 120. In eo Deam alatam tuba canentem, ingeniose Famam interpretatus est.

EXCURSUS IV.

TEMPLUM HESPERIDUM.

IV, 483-485. Hinc mihi Massylæ gentis monstrata Sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi Quæ dabat, et sacros servabat in arbore ramos.' Jure suo ab interprete Virgilii expectet lector, ut clariorem hujus loci. notionem animo suo informet. Potest itaque poëta videri fingere, hortos Hesperidum, quos per templum Hesperidum designet, quosque ab Hercule spoliatos communis ratio ferebat, adhuc Didonis tempore superesse. Non facile tamen poëta, nisi forte tragicos excipias, mythicam fidem

ita deserunt, nec veteres notasque fabulas ultra mythicum ævum in veræ historiæ tempora demittunt. Malim itaque statuere id, quod cum multorum populorum multarumque Græciæ urbium religionibus consentaneum est, ut Virgilius ponat, templum Hesperidibus sacrum in his terris fuisse, in quo, id quod in multis sacris ac religionibus usu receptum fuit, antiqua fabula repræsentabatur, arbore aurea et dracone in ea constituto, cujus æditua vel sacerdos anus erat ex indigenis loci. Serpens ille, quem poëta memorat, pascebatur offa mellita; mazam, μeλTтouтav eam appellant; quemadmodum in templis Esculapii mos fuit serpentes ali et pasci e patera; unde tot signa Esculapii et Hygeia serpentem pascentium e patella extant. Proclive esset, e sequentibus conjicere, usum nunc aliquem magicum draconis fuisse anui; quemadmodum in nonnullis templis divinationis genus fuit e serpente sacro captum; variis quidem modis, interdum casu et eventu, ut in eo, quod ab Herodoto commemoratur, VIII, 41. cum Athenas deserendas esse pronuntiaret Themistocles ex eo, quod draco evanuerat ἐκ τοῦ σηκοῦ, cum tamen ille alioqui nihil commune haberet cum divinatione, et haberetur in Parthenone tanquam custos et oixovpós: ut omnino causæ hujus religionis servandorum in locis sacris draconum fuere variæ, cum ipsi dracones tam multarum rerum symbola essent. In hortis Hesperidum, non minus quam in Martis luco apud Colchos pro custodia tantum fuisse traduntur; in istis quidem servabat draco aurea mala Junonis; quod ex Pherecydis fragmento et ex Apollodoro satis constat. Servatos legimus passim in templis dracones, v. c. Lanuvii, quibus dapes apponebantur; augurium ex iis cibo vescentibus captum esse, conjiciebat nuper ingeniosus vir, Böttiger, in eandem sententiam augurium Salutis interpretando. De Hesperidibus post ea, quæ ad Apollodorum disputata sunt, plura commemorare nihil attinet.

[ocr errors]
« PreviousContinue »