Page images
PDF
EPUB

Æneam, factum partim poëtarum exemplo partim ventorum natura. Nam in maris hujus plagis Austrinis, infra Cycladas saltem ac Cretam, gravissimæ ab Aquilone vento excitantur tempestates, durantque certo anni tempore flatus ejus continui per plures dies, ob hoc ipsum dicti etesiæ. Videntur hi iidem fuisse, qui Menelaum xx dies ad Pharum retinebant Odyss. 4, 360. His ventis quis miretur eos, qui a Troade Græciam vel Italiam peterent, versus Africæ littora propelli! Itaque Græcos a Troja reduces, cum Maleas circumvecti tempestate a cursu dejecti essent, omnes fere ad has partes actos esse videas. Menelaus quidem Ægyptum adiit, 1. c. et Odyss. T, 300; Paris et hanc et Phoenicen, Ulysses Lotophagorum insulam in Libya littore, Meningem, v. Odyss. I, 80 sqq. Apud Apollonium etiam Argo ex Ionio Mari versus Africæ littora proripitur. Si itaque Virgilius ventorum naturas, poëtarum exemplum ceterasque rationes sequi volebat, ad Africæ littus classis Trojana erat deferenda. Cum vero reliquæ passim partes, Ægyptus ac Libya, essent ab Homero et Apollonio occupatæ, feliciter poëta in Carthaginiensem oram incidit. Quæ enim opportunior terra commemorari poterat, quam Carthago, cum Romanis suis Æneidem scriberet, quibus jucundissimum auditu esse debuit, si belli gravissimi, quo primum populus Rom. aditum ac viam ad terrarum imperium sibi paraverat, semina ac causas in ipsis olim Æneæ fatis ac casibus jacta esse videret.

Ut autem Didonis potissimum amore uteretur, cum Calypsus vel Circes aut Medea amores exempli auctoritate adducere poëtam poterant, tum foeminæ hujus claritas ac fama, tum ipsa rei ratio ac necessitas. Quodsi enim semel

appulsum Trojanorum ad Carthaginiense littus præferendum esse videbat, in tam antiqua de Æneæ erroribus historia, quæ Carthaginis incunabula antevertebat, quid de hac urbe aliud memorari poterat, quam ipsa ejus primordia? Quam opportunum autem ad poëticam tractationem vel in epico carmine argumentum esset amor, Apollonii exemplo intelligere poterat, qui hunc quidem locum in Medcæ et Ja

sonis amoribus egregie tractasse videri debet. Sed Virgilius et illum et ipsum Homerum longe post se reliquisse dicendus; quod quidem, si recte judico, duobus potissimum modis assecutus est, partim quod Tragicorum gravitatem et amoris atrocitatem sequi, partim quod ab heroici moris simplicitate ad elaboratiorem ac cultiorem vitam deflectere maluit, qua decoris et honestatis alicujus exquisitioris famæque laudem propositam sibi habent fœminæ. In toto enim Homero et ex Homerici temporis sensu amor parum idoneus est ad pathos inferendum.

Quæ a nobis commemorata si quis animo consideret, næ is, puto, Segræsii aliorumque rationes ad poëtam, tanquam qui tempora confuderit turbaritque, defendendum allatas, vanas fere aut infirmas, non magnopere desiderabit. Delectationis sane potior habenda est poëtæ ratio quam historicæ veritatis; et, si doctrinæ laus poëtam decet, non tamen illa ex temporum subtili ratione est expectanda, nec in poëta ullum peccatum habet reprehensionem, nisi quoties audientium animos seu rerum seu numerorum illecebris tenere nequiit: hoc unum est, quo adversus præscripta artis suæ peccasse videri debet; ad hoc enim redeunt ea, quæ Aristoteles de Poëtica disputat c. 25 distinguendo inter ἁμαρτίας, τὴν μὲν καθ ̓ αὐτὴν, τὴν δὲ κατὰ τὸ συμβεβηκός.

Si tamen in ipsas Carthaginis origines variasque super iis veterum narrationes accuratius inquirere voluissent viri docti, totum hoc poëtæ peccatum et accusatione et defensione vacare omninoque esse nullum facile intellexissent. Tam diverse enim de condita Carthagine traditur et in tam diversa tempora ejus incunabula rejiciuntur, ut vel historico minus subtili liberum fuisset eligere, quod maxime sequi vellet. Quanquam ea narrationis varietas facile ad certam rationem revocari potest, si memineris condi urbes dici non uno sensu, nec modo primis jactis fundamentis, sed et moenibus ductis, colonia nova ascripta, aucta denique et amplificata quocumque modo civitate. Certis etiam temporum intervallis a Phoenicibus Africam occupatam, a Sallustio quoque proditum, bello Jug. 22. Sæpias itaque haud

dubie condita est Carthago, et possunt varie traditæ ejus origines commode ad certas epochas revocari. Jam primum L ante Trojam captam annis Carthago condita esse dicitur a Tzoro et Carchedone, apud Appian. Punic. pr., quod idem ex Philisto repetit Hieronymus in Eusebio latine facto ad Num. 805 in ed. Scalig. p. 91 et ad Num. 798 in ed. Pontani et Vallars., h. e. ante Chr. 1198 (ad Euseb. computum 1217) et ante Troja excidium, ex eadem Euseb. computatione, a. 37. Græca Eusebii servata sunt a Syncello p. 172 ed. Par., unde Scaliger transtulit in Græca Euscbii p. 33 1. 31. Adde Chronicon lib. 1, p. 18 et p. 126. Tzori quidem et Carchedonis, quippe urbium, nomina imperite, ex antiquo tamen more, ad virorum personas designandas esse traducta, ab aliis Didonis nomen temere in hoc tempus referri, facile apparet; manet tamen illud, paulo ante belli Trojani tempora, L vel adeo XXXVII annos, Carthaginis prima exordia in veteri historia memorari solita fuisse. Altera Carthaginis conditæ epocha est CLXXIII a. post priorem illam, paulo ante Coloniam Ionicam, secundum Chron. Euseb. Hieronymi ad Num. 971, aut (ut verius apud Syncellum legitur, qui Græca Eusebii servavit p. 181 A), CXXXIII annis post Trojam captam, h. e. a. c. 1025 (sec. Euseb. 1044). Hac quoque epocha Didonis opera celebratur, quæ amplificanda ac munienda urbe Cartha, et Byrsa arce condenda, maxime fuit conspecta. 'ETEXTion ̓Επεκτίσθη Kagxya ait Syncellus: accepit etiam illo tempore suum nomen, cum antea Origo esset dicta; si modo vera tradit Syncellus (XXXI annis serius ab aliis hanc epocham definitam fuisse, ex Eusebio Hieronymi discas ad Num. 1002 sec. Scalig. 1000, quod in ipsa Salomonis tempora incidit). Tandem cxc annos ubi descenderis, tertio loco Carthaginis conditæ memoriam fieri videas a Josepho in Apion. lib. 1, 18, p. 1042, et ex eo ap. Syncell. p. 182, post Salomonis templum conditum anno cXXXXIII mense octavo; qui est ante C. N. 861, a Troja capta CCCXXIII, ante u. c. 108 Varr. Et ad has fere epochas alludunt ceteri numeri, qui passim apud alios leguntur, vel ex annis, quibus Carthago stetissc

dicitur, eliciuntur. IOCC anni vulgo hac in re memorati sunt: sed termino a quo et ad quem illi pertingerent parum exacto. Auctorem satis diligentem Appianus ante oculos habebat, cum ἑπτακοσίοις δ ̓ αὐτοὺς ἔτεσιν ἀπὸ τοῦ συνοικισμοῦ ̔Ρωμains Σixeríav åpsixovro. Factum hoc ante c. N. 242, quibus si annos 700 addideris, habes annos 942, qui a Troja excidio 242 annis absunt, adeoque ad mediam fere epocham supra memoratam assurgunt. At mox alii parum diligenter annos 700 ad excidium Carthaginis deduxere, ut in Epitome Livii Li habetur: cui indiligentiæ locum fecisse putandum hoc, quod per 700 annos floruisse Carthago vulgo ferebatur: ut in locis Appiani habetur Pun. p. 366, 55 et 493, 35. Ita enim paucis hæc expedias. Pluribus aliam rationem ibi exposuit editor doctiss., verum ea, quæ super Carthaginis originibus dicta sunt, sigillatim h. 1. repetere vel excutere, a consilio alienum est. Vid. viros doctos inprimis Scalig. ad Euseb. et in App. de Emend. Tempp. p. 31. Joseph. 1. c. Vellei. 1, 6, 4. Justin. XVIII, 4. Salmas. ad Solin. c. 27, p. 228, et, si ad manum est, vel Notata ad Guthrium consulas Tom. III, p. 253 sq., vel Simson. A. M. 3132 cum Wesseling. Nott. Non enim nisi eadem fere recocta passim videas. Est sane tertia hæc epocha, paulo maturius forte et illa constituenda, vera Didonis ætas, siquidem illa Pygmalionis fuit soror, Mutgonis seu Mettini filia. Fuisse tamen communem veterum errorem, ut ad Didonem prima Carthaginis exordia referrent, non modo ex iis, qui vetustiores exscripsere, Cedreno p. 140, et Jo. Malela p. 68, verum etiam ex Appiano Punic. pr. constat, qui, memorata ista prima urbis origine L ante b. Troj. annis, addit: 'conditores fuere Zorus et Carchedon; ut vero Romani et ipsi Carthaginienses opinantur, Dido, mulier Tyria.' In tanto itaque scriptorum optimorum dissensu tantaque rei obscuritate, et quidem non in patriis historiis, sed exteri populi, quis hoc a poëta postulet vel expectet, ut temporum rationes subtilius, quam ipsi historici nonnulli fecerunt, subducere sustineat? Ultimo loco et illud monendum, jam ante Virgilium amores Didonis et Æneæ videri celebratos fuissc ab

historicis Rom. Nam ad lib. iv, 682 Servius: Varro ait, non Didonem, sed Annam, amore Æneæ impulsam se super rogum interemisse.' Cf. eund. ad v, 4. Nullam igitur in Didone ad Æneæ ætatem revocanda reprehensionis materiam subesse, ex iis, quæ disputata sunt, satis intelligi puto. Egit de hoc episodio Abbas Andres in singulari libello: de quo v. judicium nostrum (in Götting. gelehrt. Anzeigen 1789. p. 1166 sq.) De Didone autem nonnulla minus nota vide in Tr. Anonymi De mulieribus, quæ bello claruerunt (ab Heeren nostro vulgato in Bibliothek. der alten Litteratur 6s Stück p. 15.) Est illa ibi appellata σσ; reliqua fere conveniunt cum Etymologo in 4idú.

EXCURSUS II.

APOLLINIS ACCESSUS AD DELUM.

[ocr errors]

IV, 143-149 Qualis, ubi hybernam Lyciam Xanthique fluenta Deserit, ac Delum maternam invisit Apollo, Instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; Ipse jugis Cynthi graditur, 'mollique fluentem Fronde premit crinem fingens, atque implicat auro; Tela sonant humeris.' Insignis phantasmatum et verborum dignitate locus, cujus pars ex Apollonio, sed multum ornatius, adumbrata, lib. 1, 307-311 Olos & ex voto θυώδεος εἶσιν ̓Απόλλων, Δῆλον ἀν ̓ ἠγαθέην ἠὲ Κλάρον ἢ ὅγε Πυθώ, Η Λυκίην εὐρεῖαν ἐπὶ Ξάνθοιο ῥοῇσι. (Confer etiam versus lib. 1, 536-539, et lib. 11, 677 sqq. item Callim.. in Dian. 241 sqq.), reliqua forte ex alio Græco poëta. Ante oculos locum Maronis habuit Avienus Orb. Terr. 705 sq. ubi compara Wernsdorfii Notam p. 1036 sq. De Neptuni incessu simili ornatu elaboratus est apud Apoll. III, 1239 sq. Sicut Dido cum Diana lib. 1, 502 sqq. ita Æneas incedens comparatur cum Apolline incedente. Jam, ut ornatum in

« PreviousContinue »