Page images
PDF
EPUB

ut quæ præter spem et expectationem eveniunt majori felicitati deputentur; sed non hoc est quod volo. Illud intueor; principes qui in domo regnatrice et ad spem successionis non dubiam nutriti sunt, ab educationis indulgentia et licentia depravatos, plerumque et minus capaces et minus moderatos evadere. Itaque optimos et excellentissimos reges reperias, quos utraque fortuna erudiit. Talis apud nos fuit Henricus septimus, et apud Gallos Ludovicus duodecimus, qui recenti memoria et eodem fere tempore non tantum a privata, sed etiam ab adversa et exercita fortuna, regnum accepere; atque ille prudentia, hic justitia foruere. Similis fuit et hujusce principis ratio ; cujus initia et spes variavit fortuna, ut in principatu ad extremum erga illam constans et æquabilis esset. Nam Elizabetha natalibus suis successioni destinata, dein' exhæredata, tum posthabita fuit. Eadem regno fratris fortuna magis propitia et serena, regno sororis magis turbida et ancipiti usa est. Neque tamen ex vinculis subito in regnum assumpta est, ut ab infortunio exacerbata intumesceret; sed libertati restituta, et expectatione aucta, tum demum regnum sine tumultu aut competitore placide et felicissime obtinuit. Atque hæc ideo adducimus, ut appareat Divinam · Providentiam, optimam principem meditatam, per istiusmodi disciplinæ gradus eam præparasse et extulisse. Neque sane natalium dignitati calamitas matris obesse debet; cum præsertim satis constet Henricum octavum prius amori novo quam iræ adversus Annam indulsisse; ejusque regis natura et ad amores et ad suspiciones propensissima, et in iisdem usque ad sanguinem præceps, posteritatis notam non effugiat. Adde, quod criminatione, vel personæ ipsius ad quem referebatur nomine, minus probabili et tenuissimis conjecturis innixa, circumventa erat ; quod et fama etiam tum occulto ut solet murmure excepit, et Anna ipsa celso animo et memorabili voce sub tempus mortis suæ detestata est. Nacta enim nuntium ut existimabat et fidum et benevolum, eadem hora qua ad mortem se para bat hujusmodi mandata ad regem perferenda dedit: Regem in ipsa novis honoribus cumulanda institutum suum optime servare et perpetuo tueri; cum illam primum, generosa stirpe ortam sed nobilitatis titulis non insignitam, dignitate marchionissæ ornasset, deinde in reginam et consortem suam accepisset ; et postremo, quia non restabat terreni honoris gradus altior, innocentem ad coronam martyrii evehere voluisset. Atqui nuntius ille ad regem alio amore flagrantem hoc perferre non ausus est; sed fama veritatis vindex ad posteros pertulit.

1 deinde. R.

Atque non exigua : pars felicitatis Elizabethæ, etiam mensura ac veluti curriculum ipfum regni 4 sui nobis visum est : non tantum quia diuturnum, sed quia spatium illud ætatis suæ occupavit, quod rerum moderamini et habenis regni flectendis et moliendis aptissimum esset. Annos enim viginti quinque (qua ætate curatura finitur) nata cum regnare inciperet, ad septuagesimum ætatis annum imperium produxit. Itaque nec pupillae detrimenta et aliena arbitria, nec rursus exacta et ægræ senectutis incommoda experta est. Senectus autem, etiam privatis, miseriarum satis ; sed regibus, præter communia atatis mala, adhuc status sui declinationes et inglorios exitus afferre solet. Nemo enim fere in regno ad multam et invalidam senectutem pertingit,

1 protestata. R.
8 non exigui sane.

2 in regni et thori consortium. R 4 regiminis. R.

R.

2

quin aliquam imperii et existimationis diminutionein ? patiatur. Cujus rei exemplum maxime eminet in Philippo secundo rege Hispaniarum, principe potentissimo et imperandi peritissimo; qui extremis suis temporibus et fessa ætate hoc quod diximus penitus sensit, ideoque prudentissimo consilio se rerum conditioni submisit; territoriis in Galliis acquisitis se ipse mulctavit, pacem ibidem firmavit, alibi tentavit, ut res compositas atque integra omnia posteris relinqueret. Contra, Elizabethæ fortuna tam constans et valida fuit, ut nec ulla rerum declinatio vergentem certe, sed tamen adhuc vigentem, ætatem sequeretur : atque insuper, in signum felicitatis suæ certissimum, non prius diem obiret ? quam de defectione in Hibernia prospero prælii eventu decretuin esset ; ne gloria ejus aliqua ex parte deformata et imperfecta videretur.

Etiam 3 illud cogitandum censeo, in quali populo imperium tenuerit. Si enim in Palmyrenis, aut Asia imbelli et molli, regnam sortita esset, minus mirandum fuisset ; cum effæminato populo fæmina princeps competeret: verum in Anglia, natione ferocissima et bellicosissima, omnia ex nutu fæminæ moveri et cohiberi potuisse, summam merito admirationem habet.

Neque hæc inclinatio populi sui, belli cupida et pacem ægre tolerans, obfuit, quo minus perpetuis suis temporibus pacem coleret et teneret. Atque hanc ejus voluntatem cum successu conjunctam inter maximas ejus laudes pono. Hoc enim ætati suæ felix, hoc sexui decorum, hoc conscientiae salutare fuit. Tentata paulisper, circa decimum regni sui annum, in partibus borealibus rerum commotio, sed statim sopita et ex

I detrimentum. MS.

2 obierit.

R.

8 Et etiam. R.

tincta est. Reliqui anni interna pace, eaque secura atque alta, floruere.

Pacem antem florentissimam judico duabus de causis, quæ ad meritum pacis nihil faciunt, ad gloriam maxime: una, quod vicinorum calamitatibus, veluti flammis lucentibus, magis fiebat conspicua et illustrata ; altera, quod commodis pacis armorum honor non defuit; cum celebritatem nominis Anglici in armis et re militari per multa decora non solum retineret, sed etiam augeret. Nam et auxilia in Belgium, Galliam, et Scotiam præbita, et navales expeditiones susceptæ in Indias, atque ex illis nonnullæ per universi globi terrarum ambitum factæ, et classes in Lusitaniam et ad oras Hispaniæ infestandas missæ, et rebelles in Hibernia sæpius concisi et domiti, nihil aut de virtute bellica gentis nostræ remitti, aut de ejusdem fama et honore deperire, sinebant.

Aderat etiam gloriæ meritum, quod et regibus vicinis tempestivis ab ipsa : auxiliis regnum conservatum est ; 4 et populis supplicibus (pessimo principum consilio) ministrorum suorum crudelitati et plebis furori et omni laniena et vastitati relictis et fere devotis, levamentum malorum datum est; per quod res eorum adhuc stetere.

Nec minus consiliis quam auxiliis benefica et salutaris hæc5 princeps fuit: ut quæ regem Hispaniarum toties de lenienda in subditos suos in Belgio ira, et illis suo imperio sub tolerabili aliqua conditione restituendis, interpellavit: et reges Galliæ perpetuis et repetitis monitis de elictis suis pacem spondentibus observandis maxima fide solicitavit. Neque 6 negaverim consilio

1 misgn. R.
8 ab ipsa om. MS.
6 hæc om.

R.

2 submissa. R.
4 sil. R.
6 Non. R.

ejus successum defuisse. Neque enim prius illud sivit fatum Europæ commune; ne forte ambitio Hispaniæ, veluti carceribus liberata, in majus ? regnorum et re

1 rumpublicarum orbis Christiani detrimentum (ut tunc res erant) se effunderet. Hoc etiam posterius non sivit sanguis tot innocentium cum uxoribus et liberis ad focos et cubilia sua per infimam plebis fæcem, ut belluas quasdam publica auctoritate et animatas et armatas et missas, effusus; qui ut regnum tam nefario scelere obligatum mutuis cædibus et contrucidationibus expiaretur, in ultionem poscebat. Illa tamen utcunque officium foederatæ et prudentis et benevolæ præstitit.

Alia etiam subest causa, cur pacem ab Elizabetha cultam et conservatam admiremur: ea nimirum, quod non a temporum inclinatione sed ab ejus prudentia et rebus bene ordinatis pax ista profecta est. Nam cum et interna factione ob causam religionis laboraret, et hujus regni robur et præsidium universæ Europæ instar propugnaculi esset adversus regis Hispaniæ illis temporibus formidabilem et exundantem ambitionem et potentiam, belli materia non defuit, verum ipsa et copiis et consiliis superfuit. Id 3 eventus docuit maxme memorabilis inter res gestas nostri seculi universas, si felicitatem spectes. Nam cum classis Hispana, 4 tanto rerum tumore et totius Europæ terrore et expectatione, et tanta victoriæ fiducia, freta nostra secaret, nec naviculam aliquam in mari excepit, nec villulam aliquam incendio vastavit, nec littus omnino attigit: sed prælio fusa, misera fuga et crebris naufragiis dissipata est ; atque pax Anglico solo et finibus immota et inconcussa mansit. 1 majus om.

4 Hispanica, R. 6 accepit. R.

2 sit. R.

R. 8 ]stud. R. 6 sulcaret. R.

« PreviousContinue »