Page images
PDF
EPUB

tractatus et consilia, et rei militaris administrationem, (quæ omnino absoluti juris sunt) sæpenumero ad Comitiorum Reg. ni deliberationes et vota referebat. Justitia, temporibus suis, recte et æquabiliter administrata fuit; præterquam cum rex in lite pars esset; præterquam etiam, quod consilium privatum regis communibus causis circa meum et tuum se nimis immisceret. Etenim consessus ille mera erat tum curia et tribunal justitiæ, præsertim sub regni sui initiis. Enimvero in illa justitiæ parte quæ fixa est et tanquam in ære incisa (hoc est prudentia legislatoria), prorsus excelluit. Justitiam etiam suam misericordia et clementia temperavit; utpote sub cujus regno tres tantum ex nobilitate pæna capitali affecti sunt: Comes nempe Warwicensis, Aulæ Regiæ Camerarius, et Baro Audleius. Quamvis priores duo instar multorum essent, quatenus ad invidiam et obloquia apud populum. At ne auditu quidem cognitum erat, tantas rebelliones tam parca sanguinis per gladium justitiæ missione expiatas fuisse, quam fuerunt duæ illæ insignes rebelliones, Exoniæ et prope Grenovicum. Severitas autem illa, satis cruenta, qua in primos illos infimæ conditionis homines qui Cantium appulerunt animadversum est, ad fæcem quandam populi tantum pertinebat. Diplomata autem illa generalia, quæ gratiam præteritorum rebellibus faciebant, perpetuo arma sua et præibant et sequebantur. Videre autem erat apud eum miram quandam et inusitatam gratiæ larga manu præbitæ et plane inexpectatæ cum suppliciorum severitate alternationem. Quod quidem, si tanti principis prudentiam cogitemus, minime inconstantiæ aut consiliorum vacillationi imputari poterit; sed aut causæ alicui secretæ, quæ jam nos latet ; aut regulae cuidam, quam sibi præscripserat, ut rigoris et mansuetudinis vias per vices experiretur. Sed quo minus sanguinis, eo plus pecuniæ haurire solebat. Atque ut nonnulli satis malevole interpretabantur, in altero fuit continentior ut in altero premeret magis : utrunque enim intolerabile plane fuisset. Natura proculdubio erat ad accumulandos thesauros pronior, et divitias plus quam pro fastigio suo admirabatur. Populus certe quibus hoc natura inditum est, ad conservandas monarchias, ut principes suos excusent, licet sæpenumero minus juste in consiliarios eorum et ministros culpam rejiciant, hoc ipsum Mortono Cardinali et Reginaldo Braio consiliario imputabat: qui tamen viri (ut postea luculenter patebat) utpote qui pro veteri ipsorum apud eum auctoritate et gratia plurimum pollebant, ita ingenio ejus obsecundabant, ut id tamen nonnihil moderarentur : ubi contra qui sequebantur, Empsonus et Dudleius, viri nullius apud eum auctoritatis nisi quatenus cupiditatibus illius servilem in modum ministrabant, viam ei non tantum præberent, verum etiam sternerent, ad eas oppressiones et concussiones pro pecuniis undique excutiendis, quarum et ipsum sub finem vitæ suæ pænituit, quibusque successor ejus renunciavit; quin et easdem diluere et expiare connixus est. Iste autem excessus tunc temporis complures nactus est interpretationes et glossas. Nonnulli in ea opinione erant, perpetuas rebelliones quibus toties vexatus fuit eum ad hoc redegisse, ut odio populum suum haberet. Alii judicium faciebant, hoc eo tendisse, ut ferocitatem populi reprimeret, eumque propter inopiam humiliorem redderet. Alii eum filio suo vellus aureum relinquere cupiisse. Alii denique, eum cogitationes secretas de bello aliquo externo animo agitâsse. Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent, qui causas hujus rei minus longe petunt, easque attribuunt naturæ suæ, ætati ingravescenti, paci quæ opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato. Quibus illud addere placet, eum, quod quotidie per occasiones varias inopiæ mala et difficiles pecuniarum conquisitiones in aliis principibus observaret, ex comparatione quadam plenarum arcarum felicitatem melius agnovisse. Quatenus ad modum quem servabat in thesauris impendendis, hoc habuit, ut nunquam sumptui parceret quem negotia sua postulabant: in ædificando magnificus, in remunerando tenacior: ita ut liberalitas sua potius se applicaret ad ea quæ ad statum suum proprium aut memoriam nominis sui pertinerent, quam ad præmia benemeritorum

Fuit ille alti et excelsi animi; propriæ sententiæ, proprii consilii, amator; utpote qui seipsum revereretur, et ex se revera regnare vellet. Si privatæ conditionis fuisset, superbus proculdubio habitus esset: sed in principe prudente nihil aliud hoc fuit, quam ut intervallum et spatium justum et debitum inter se et subditos suos tueretur; quod certe erga omnes constanter tenuit; nemini propinquum permittendo aditum, neque ad auctoritatem suam neque ad secreta. A nullo eniin ex suis regebatur. Regina, consors ejus, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret), beâsset, parum apud eum potuit. Matrem magna sane reverentia prosecutus est, sed ad participationem consiliorum suorum raro admovit. Qui vero grati ob conversationem ipsi forent (qualis fuit Hastingus apud regem Edwardum quartum, aut Carolus Brandonus postea apud Henricum octavum) nulli fuerant ; nisi forte inter tales numeraremus Foxum Episcopum, et Braium, et Empsonum; quod eos tam frequenter secum habuit. Sed non alio modo, quam sicut instrumentum plerunque secum habet artifex. Gloriæ inanis, si in aliquo alio principe, minimum in illo fuit; ita tamen ut de majestate, quam ad summum fastigium usque semper attollebat, nihil remitteret; haud ignarus, majestatis reverentiam populum in obsequio continere, inanem autem gloriam (si quis recte rem æstimet) reges populari auræ prostituere.

Erga fæderatos suos justum se et constantem præbuit, tectum tamen et cautum; sed contra, tam diligenter in eos inquirebat, se interim ita velans et reservans, ut illi aspicerentur, tanquam in lumine positi; ipse, veluti in tenebris collocatus, lateret: absque specie tamen hominis se occultantis, sed potius libere et familiariter communicantis negotia sua, atque de illorum rebus vicissim percontantis. Quantum autem ad pusillas illas invidias et æmulationes (quæ inter principes, haud parvo rerum suarum detrimento, intercedere solent), nihil tale in eo cernere erat; sed suas res sedulo et solide agebat. Atque certissimum est, existimationem ejus domi magnam, in externis partibus adhuc majorem et illustriorem fuisse. Exteri enim, qui negotiorum ejus ductus et vias particulares cernere non poterant, sed summas tantum et exitus eorum intuebantur, eum perpetuo conflictari et perpetuo superiorem esse animadvertebant. Partim etiam in causa erant literæ et relationes legatorum exterorum, qui in comitatu aulæ suæ magno numero erant. Quibus non tantum comitate, muneribus, et colloquiis familiaribus satisfaciehat, verum in colloquiis illis suis haud parva admiratione illos perstrinxit, cum viderent universalem ejus rerum Europæarum notitiam. Quam licet ex ipsis legatis eorumque informationibus maxima ex parte hauserat, nihilominus quod ab universis collegerat admirationi erat singulis. Ita ut magna semper conscriberent ad superiores suos de prudentia ejus et artibus imperandi. Imo post reditum eorum in patrias suas, per literas de rebus omnimodis scitu dignis eum frequenter certiorem faciebant. Tantæ fuit dexteritatis in conciliandis sibi principum externorum ministris.

Omnibus profecto modis sollicitus erat de procuranda sibi et obtinenda rerum ubique occurrentium notitia. Quam ut assequeretur, non tantum exterorum ministrorum qui apud se residebant industria usus est, atque pensionariorum suorum quos tam in curia Romana quam alibi in aulis principum fovebat; verum etiam sui ipsius legatorum qui apud exteros perfungebantur. Quem in finem, mandata ejus usque ad curiositatem diligentissima erant, et per articulos ordine digestos; inter quos plures erant plerunque quæ ad inquisitionem quam quæ ad negotiationem pertinerent: exigendo responsa particularia et articulata, ad quæstiones suas respectiva.

Quantum vero ad emissarios suos, quos tam domi quain foras ad explorandas machinationes et conjurationes contra se initas subornabat; sane hoc, quo loco res suæ erant, apprime necessarium fuit. Tot in eum veluti talpæ subterraneæ perpetuo operam dabant, quo statum ejus labefactarent et subfoderent. Neque hoc illicitum habendum est. Etenim si in bello exploratores probantur adversus hostes legitimos, multo magis adversus conjuratos et proditores. Verum ut fides hujusmodi exploratoribus concilietur per juramenta, et per execrationes, atque anathemata contra illos tanquam hostes fulminata, defensionem justam non capit. Sacra enim ista vestimenta larvis non conveniunt. Veruntamen habebat illud in se boni industria ista emissarios adhibendi, ut quemadmodum opera eorum multæ conjurationes detectæ, ita etiam fama eorum et diffidentia inde nata plurimæ ne tentarentur proculdubio cohibitæ fuerint.

Maritus erat minime uxorius, ne indulgens quidem ; sed comis, et consortio blandus, et sine zelotypia. Erga liberos suos itidem paterno plenus affectu, magnam suscipiens curam de iis optime educandis ; ad hoc etiam animi quadam altitudine aspirans, ut conditiones eis dignas et sublimes procuraret; honores quoque, quales amplitudinem eorum condecerent, ab omnibus deferri curavit; sed non admodum cupidus ut in oculis populi sui extollerentur.

Ad Sanctius Consilium suum plurima negotia referebat, ubi frequenter et ipse præsidebat; satis gnarus hoc pacto se via recta et solida insistere tam ad auctoritatem suam roborandam quam ad judicium suum informandum. Ad quem etiam finem, patiens fuit libertatis eorum, tam in suadendo quam in suffragia ferendo, donec animi sui sensum, quem ad finem deliberationum reservare solebat, declarâsset. Nobilitati suæ aliquantum gravis fuit, et ad negotia sua potius ecclesiasticos et jurisconsultos evehebat; qui magis ad obsequium parati, et apud populum minus gratiosi erant; quod quidem ut imperiose regnaret profuit, ut tuto non item. Adeo ut mihi persuasissimum sit, hunc ejus morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quæ sub regimine suo contigerunt; propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabantur ; sed vota ejus magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant. Nunquam sibi metuit a servis et ministris elatioribus ingeniis et virtutibus præditis ; id quod in moribus erat Ludovico undecimo Galliæ regi : sed e contra ad sua negotia

17

VOL. II.

« PreviousContinue »