Page images
PDF
EPUB

esse (1 Cor. 8, 10). Iudas quoque apostolus hoc argumentum versat. Danielis autem prophetias accommodatas esse novissimis temporibus, ut ecclesiae filios instruant, confitentur pii omnes, ut cap. 7. 8. 11. 12. Zacharias quoque vaticiniis suis erudit nos adversum doctrinas pestiferas, ut cap. 5. et 11. et 12. et 13. et 14. Sunt autem exempla magna et illustria, quae doctrinam hanc muniant. In veteri enim ecclesia prophetae usque adeo non assensere doctrinis falsis, et ritibus iam receptis et vulgo approbatis, ut oppugnarint etiam usque ad vitae [pag. 343] periculum. Idem fecerunt saeviente Antiocho Eleazar, Mattathias, et multi alii. Apostoli quoque et martyres et confessores vitae suae dispendio testati sunt, magis obediendum esse Deo quam hominibus.

aut Christum et Belial coniungere. Iubet sperare ac lus doctor gentium, praesertim 2. Thess. 2. et 1. Timoth. petere opem divinam, ne deficiamus in tentatione, si 4. et 2. Timoth. 3. 4. Idem graviter deterret Corinthios a quidem caro imbecillis est, etiam quum spiritus promp-communione idolothytorum, etiam scientes idolum nihil tus est. Requirit simplicem et apertam confessionem sui nominis et veritatis, ac prorsus damnat non modo abnegationem, sed etiam dissimulationem christianae religionis. Imperat mordicus retinere illa, quae nobis a Deo tradita in scripturis sanctis certo scimus. Dictat patientiam, qua homines possidebunt animas suas: dictat perseverantiam in finem usque, quae salvos efficiet. Hortatur luctari per angustam portam, et ingredi per arcam viam quae ducit ad vitam, declinare autem spatiosam viam, et latam portam, quae multos accipiunt et transmittunt ad aeternum exitium (Matth. 7, 13 8.). Denique Deus imperat suis cultoribus, ut certent contra Satanam et omnes hostes ipsius: certantibus autem pollicetur tum gratiam et opem [pag. 341] suam, tum victoriam, tum praemia longe amplissima. Timidis vero, qui Christi partes deserunt, minatur iustus ac verax Deus aeterna supplicia, non secus quam canibus, et porcis, et mendacibus, et idololatris, et homicidis, qui aperte flagitiosi sunt (Apoc. 21, 7 s.).

Etsi vero quivis facile agnoscit haec deprompta esse non ex humano commento, sed ex oraculis divinae scripturae, qui vel mediocriter in eis literis versatus est, non pigebit tamen locos aliquos indicare. Dominus Christus Matth. 24. Marc. 13. Luc. 21. novissimi saeculi faciem graphice depingit, et pericula omnia ponit ob oculos, utque viari possint summa fide atque diligentia perdocet. Matth. 10. cap. et Ioann. 15. 16. cap. praemonet apostolos atque adeo cunctos suos discipulos Christus, ut sese praeparent ad certamina, et in spem bonam erigit, etiam hostibus extrema lentantibus, et requirit confessionem minime simu latam. Matth. 15. et Luc. 6. scribas et Pharisacos israelitici populi magistros, quia male interpretando scripturas in alienum sensum torquebant, vocat caecos duces, et iubet eos cavere: si quidem caecus dux et eum sequentes abeunt in foveam perditionis. In revelatione autem sua. quam Dominus Christus per angelum Ioanni [pag. 342] apostolo dictavit, copiose describit fata ecclesiae, et a capite quidem 11. usque in finem libri certamina Christianorum et hostium ita ob oculos ponit, ut simul athletas suos egregie instruat. Petrus apostolus in epistola posteriori, falsos doctores praedicit grassaturos in ecclesia Christi, et ita eos suis coloribus describit, ut latere non possint, nisi plane stupidos: nec tacet exitium, quod eos et sectatores eorum manet: utque declinari possit ingens istud malum falsae religionis, edocet. Idem agit Pau

Exempla plurima confessorum et martyrum suppeditat nobis ecclesiastica historia, Eusebii inprimis, ut Polycarpi lib. 4. cap. 15. Blandinae item mulieris sanctissimae, et multorum aliorum, lib. 5. cap. 1. 2. 3, item lib. 6. cap. 31; lib. 8. cap. 3. Exclamabant, ait, martyres ad templa idolorum adducti, ac iam in tormentis, ingenti voce, et testabantur se non sacrificasse, sed esse Christianos: tali se gaudentes confessione decorari. Nonnulli etiam maiori fiducia neque immolasse, neque unquam immolaturos esse testabantur: quibus tamen ab assistentibus militibus ora continuo atque oculi contundebantur ut tacerent, et violenter expellebantur tanquam acquierissent, etc. In eodem et sequenti lib. 9. innumera alia liberarum confessionum exempla exhibentur. Huc pertinet et exemplum militum Iuliani libere confitentium Christum. Nam alii quidem vexillum imperatorium, in quo pictae erant Iovis, Mercurii et Martis imagines. adorare ut moris erat renuerunt, alii vero donativa. quae per ignorantiam pag. 344] non sine superstitionis suspicione e manu Imperatoris acceperant. Imperatori restituebant, clamantes se esse Christianos, et in ea professione permanere: per ignorantiam autem, quod fecerant, fecisse, adeoque manum ́ solam paganam esse, conscientiam vero nihil simul egisse. Locus exstat in Trip. Hist. lib. 6. cap. 30.

Ex quibus omnibus perpicuum fit, homini christiano minime licere, ut doctrinas, aut fidem, aut actiones, institutis Christi adversantes, vel per simulationem approbet. 17. Iunii anno 1549.

Pastores et lectores ministri ecclesiae
Tigurinae in Helvetia.

BRUNSVIGAE, TYPIS M. BRUHNII.

[graphic]
« PreviousContinue »