Page images
PDF
EPUB

viendi, quam causa deficiat. Alioqui quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant, et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo. Parentes enim liberique eorum qui interfecti sunt, et propinqui, et amici, in locum singulorum succedunt. Hoc quam verum sit, admonere te exemplo domestico volo.

Visus est Seneca duram imponere regibus conditionem, quum vociferationem verborumque intemperantiam in illis vituperaret. Si quid est enim. liberum in homine, lingua est. Detruditur ergo in postremam servitutem, cui ademptum est loquendi arbitrium. Oportet, inquit Tiberius, in libera civitate liberas esse linguas. Solus is qui supra libertatem est, silentio serviet. Hic rem per se asperam mollit [pag. 55] Seneca, nunc verborum deflexione, nunc aptis comparationibus. Ostendit enim hoc maiestatis plenum esse, non contaminare scurrilibus verbis maiestatem: tantum abest ut aliquid dignitati detrahatur. Virtutes et vitia principum esse in aperto. A vitiis cavendum ut solae et purae virtutes emineant: vulgus autem suis tenebris immersum, inglorium latere. Sic principis magno comitum adparatu procedere, privatos nullum habere comitatum. Denique hanc esse deorum necessitatem, qui suo coelo avelli non possunt, quemadmodum nec princeps suo fastigio.

Ista quidem servitus est] Ex persona principis, qui nolit sibi eripi loquendi arbitrium. Quasi diceret, non esse id rationi consentaneum, ut qui imperare debet, serviat. In hanc sententiam est il lud Publii Mimographi:

Regibus est peius multo quam servientibus.

Et Salustius in Catilina: Qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna, minima licentia est. Quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Agamemnon etiam, ut refert Plutarchus in vita Niciae, hoc saepe usurpabat. Vitae nostrae praesidem turbam sortiti sumus, multitudinique procul dubio servire cogimur.

Alia conditio est eorum] Qui enim sibi vivunt obscuro loco positi, ignobilitatis suae beneficio loquuntur libere, et faciunt libere quidquid libet. Putas quot) pauperum praeclare dicta ac facta, non longa vetustate, sed unius aut alterius diei spatio obliterantur? Principum verba atque opera simul sunt edita, perpetuae consecrantur memoriae. Rursum, quae turpiter aut facta aut dicta fuerint a viris ignobilibus, eodem temporis articulo effluunt. Nam qua ratione celebrentur, ubi autor sibi tantum

[blocks in formation]

ac suis parietibus cognitus est? Sic aetas, ut ait ille, per tacitum fluit, et dies sine strepitu praeter

eunt.

Vestra facta dictaque] Nihil quod fit aut dicitur a viris principibus, excidit, quin in vulgus perferatur, et suos habeat interpretes. Quare, ut Herodianus ait, principum res nullo pacto latere possunt. Plinius in Panegyrico: Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur: Principum vero non modo domos, sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omniaque arcana noscenda famae proponit atque explicat. Claudianus in Panegyrico Honorii:

Hoc te praeterea crebro sermone monebo,
Ut te totius medio telluris in orbe

Vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse
Facta palam, nec posse dari regalibus usquam
Secretum vitiis. Nam lux altissima fati

[pag.56] Occultum nil esse sinit, latebrasque per omnes
Intrat, et angustos explorat fama recessus.
Iuvenalis:

Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet, quanto qui peccat, maior habetur. Salustius in Iugurtha: Maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona eorum, neque mala in occulto patitur. Eadem est sententia Plutarchi in Politicis.

Et ideo nullis magis curandum est] Istis qui personam magnae dignitatis sustinent, non licet esse mediocribus. A privatis enim virtutes populares exiguntur: ab illis excellentes et heroicae: atque, ut ait ille, maiora semper populus a summo exigit. Cicero ad Quintum fratrem: Quod si in mediocri statu sermonis et praedicationis res nostrae essent, nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur: nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia assequimur, vix videmur summam vitupeincumbit, quoniam velint nolint magnos esse oporrationem posse vitare. Hoc igitur illis necessitatis. tet, ut boni sint iuxta ac magni nominis.

mili, ne putet aliquid ex sua magnitudine decedere Quam multa tibi non licent] Argumentum a siprinceps, si illi in iurgia et rixas non liceat prorumpere, quum multa non liceant, salva tamen maiestate. Malim autem interrogative legere, quanquam sine interrogatione legitur in plerisque exemplaribus: et loquutio est ab autoribus recepta, licet Valla improbet. Coelius libro VIII. Epistol. Ciceronis: At ille quam clementer. Item: Omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Cicero Tuscul. quarta: Atqui stirpes sunt aegritudinis quam multae, quam amarae, quae ipso trunco everso omnes elidendae sunt. Seneca ipse lib. X. Declamationum: Et quia ipsos pudet viros esse, id agunt ut quam pauci viri sint. Suetonius in

5

Claudio: Opera magna potius quam necessaria quam multa perfecit.

Aberrare a fortuna tua non potes] Est artificii rhetorici, quae contra nos faciunt, in rem nostram et causae commodum vertere. Est enim aliquid tyrannicum, inter cives suos corpus munire armorum praesidio. Cicero Philipp. II.: Nonne igitur millies perire est melius, quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? Seneca vero magis esse ornamenta et insignia imperii dicit, quam vitae praesidia. Mamertinus in Panegyrico Iuliani Caesaris: Arma igitur, et iuvenes cum gladiis atque pilis, non custodiae corporis sunt, sed imperatoriae maiestatis solennis ornatus. Quid enim istis opus est, quum firmissimo sis muro civici amoris obseptus?

Omnium in istam oculi conversi sunt] Ovidius

in consolatione ad Liviam:

Ad te oculos auresque trahis, tua facta notamus, [pag. 57] Nec vox missa potest principis ore tegi. Et ille turpem esse in rege ebrietatem dicebat, quem aures oculique omnium sequerentur. Verum id, ut praeclarum, ita etiam difficile et arduum est: ut non immerito Cicero exclamaverit: O dii immortales, quam magnum est personam in republica tueri principis, qui non animis solum debet, sed oculis servire civium.

Irasci non potes] Verissima sententia. Omnes enim verentur quo efferatur animi impotentia, cui nihil clausum est. Et quum tandem, velut calamitas, in aliquem cecidit, alii idem in caput suum timent. Quantam enim putas futuram terris pestem, si principes legibus liberi, soluti omnibus, ut aiunt, frenis ac repagulis, velint exercere nocendo potentiam? Quis finis esset caedibus, latroniciis, direptionibus, ubi nihil non potest efferata rabies? Bene ergo quod principes legibus soluti, legibus tamen vivunt. Imo vero lex ipsa sunt.

Advice nunc quod privatos] Redit nunc ex digressione ad orationis contextum, et filum argumenti, et tandem quartam rationem reddit, cur sit ignoscendum privatis hominibus ubi asperius suas offensas ulciscuntur: quia quum sint obnoxii iniuriae, veterem ferendo, novam invitant. Id est quod saepe eos cogit retaliare iniurias: non ut praeterita corrigant, sed ut in futurum provideant. Alia est regum ratio et conditio, qui quum iniurias remittunt, certam sibi securitatem comparant. Idque comprobat argumento a contrariis. Si enim frequens vindicta paucorum odium reprimit, multorum irritat: sequitur aptiorem esse coercendis iniuriis

veniam.

Quemadmodum praecisae arbores] Comparatio sumpta ex disciplina rei rusticae. Solent enim agricolae, quo sint firmiores arbores et feraciores, teneros adhuc ramos praecidere. Ita et frondosi

magis et densiores renascuntur. Et sunt satorum quaedam genera, quae nisi ferro amputantur, emoriuntur, et languescunt. Multa in hanc rem praecipiuntur ab autoribus rei rusticae.

Parentes liberique eorum] Unde illud celebre antiquitus proverbium: Stultus, qui patre interfecto filium relinquit superstitem.

Admonere te exemplo domestico] Haec enim plus habent energiae, quia melius in aures influunt, promptiores ad laudes familiae suae audiendas, et aculeum relinquunt, quum is qui admonetur, probrosum reputat maioribus suis cedere, et partum ab illis splendorem obscurare. Vergilius Aeneidos III. in persona Andromaches:

Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles
Et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector?

Quod sie lib. XII. repetitum est:

Tu facito mox quum matura adoleverit aetas, [pag. 58] Sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum Et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector.

CAPUT IX.

Unus ex

Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestimare incipiat. In communem quidem rempublicam gladium movit, quum hoc aetatis esset, quod tu nunc es: duodevicesimum egressus annum iam pugiones in sinu amicorum absconderat. Iam insidiis Marci Antonii consulis latus petierat. tierat. Iam fuerat collega proscriptoris. Sed quum annum quadragesimum transisset, et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium, Cinnam stolidi ingenii virum insidias ei struere. Dictum est et ubi, et quando, et quemadmodum aggredi vellet. consciis deferebat. Constituit se ab eo vindicare. Consilium amicorum advocari iussit. Nox illi inquieta erat, quum cogitaret adolescentem nobilem hoc detracto integrum, Cn. Pompeii nepotem damnandum. Iam unum hominem occidere non poterat. Quum proscriptionis edictum inter coenam dictaret gemens, subinde voces emittebat varias, et inter se contrarias. Quid ergo? Ego percussorem meum securum ambulare patiar, me solicito? Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestriis praeliis incolume, postquam terra marique pax parta est, non occidere constituat, sed immolare? Nam sacrificantem placuerat adoriri. Rursus silentio interposito, maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur. Quid vivis, si perire te, tam multorum interest? Quis finis erit suppliciorum? Quis sanguinis? Ego sum nobilibus adolescentibus expositum caput, in quod mucrones acuant. Non est tanti vita, si ut ego non peream, tam multa perdenda sunt. Interpellavit tandem illum Livia uxor. Et admittis, inquit, muliebre consilium? Fac quod medici solent,

[pag. 59] qui ubi usitata remedia non procedunt, tentant contraria. Severitate nihil adhuc profecisti. Salvidenum1) Lepidus sequutus est, Lepidum Murena, Murenam Coepio, Coepionem Egnatius, ut alios taceam: quos tantum ausos pudet. Nunc tenta quomodo tibi cedat clementia. Ignosce L. Cinnae: deprehensus est. Iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae potest. Gavisus sibi, quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit: renunciari autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit, et Cinnam unum ad se accersit, dimissisque omnibus egressus e cubiculo, quum alteram Cinnae cathedram poni iussisset, Hoc, inquit, primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne meo sermone medio proclames: dabitur tibi loquendi liberum tempus. Ego te Cinna, quum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum, sed natum, servavi: patrimonium tibi omne concessi. Hodie tam felix es, et tam dives, ut victo victores invideant. Sacerdotium tibi petenti, praeteritis compluribus, quorum parentes mecum militaverant, dedi. Quum sic de te meruerim, occidere me constituisti. Quum ad hanc vocem exclamasset, procul hanc a se abesse dementiam, Non praestas, inquit, fidem, Cinna: convenerat, ne interloquereris. Occidere inquam me paras. Adiecit locum, socios, diem, Adiecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum. Et quum defixum videret, nec ex conventione iam, sed ex conscientia tacentem, Quo, inquit, hoc animo facis? Ut ipse sis princeps? Male mehercule cum republica agitur, si tibi ad imperandum nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam non potes. Nuper libertini hominis gratia in privato iudicio superatus es. Adeo nihil facilius potes, quam contra Caesarem advocare. Cedo, 2) si spes tuas solus impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent, tantum que agmen nobilium non inania nomina praeferentium, sed eorum qui imaginibus suis decori sint?) Ne totam eius [pag. 60] orationem repentendo, magnam partem voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis loquutum esse constat) quum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet: Vitam tibi, inquit, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat. Contendamus utrum ego meliore fide vitam tibi dederim, an tu debeas. Post haec detulit ultro consulatum, questus, quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, haeres solus fuit illi. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est.

Sic sunt distinguendae orationis partes ut uno spiritu hoc efferatur; Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestimare incipiat. Deinde quod sequitur, seorsum pronuncietur: In communem quidem rempublicam gladium movit

1) Ed. Amst.: Salvidienum. 2) Edd. 1611 sqq.: Credo. 3) Ed. Amst.: sunt.

quum id aetatis esset quod tu nunc es. Qui enim cius temporis historiam prodiderunt, omnes uno ore Augusti clementiam celebrant, postquam solus sublatis Lepido et Antonio reipublicae administrationem suscepit. In triumviratu acri ferocique ingenio proscribendi saevitiam exercuit, et alia quaedam edidit crudelitatis plena opera, quae recensere longum est. Tranquillus in eius vita: Clementiae civilitatisque eius multa et magna documenta sunt. Vide Cornelium Tacitum lib. I., Ovidium in pluribus locis. Nolui enim hic haerere, quia quaedam ut se offerent, sparsim attingentur.

In communem rempublicam gladium movit] Erasmus in posteriori editione legit, in communi republica. Utraque lectio sustineri potest. Nam Caesar octodecim plus minus natus annos, in expeditionem missus adversus Antonium, qui tunc Brutum Mutinae obsidebat, negotium intra tres menses confecit. Paulo post fugato Antonio, consulum altero in acie interempto, altero ex vulnere mortuo, animum ad petitionem consulatus adiecit: quia et suspicio insederat hominum animis, occisum ab eo Hirtium in pugnae tumultu, et Pansae vulneri, eiusdem instinctu, venenum a Glicone medico illitum: quo fractis opibus Antonii, et republica ducibus orbata, dominatum ad se reciperet. Et senatui visum erat, eius potentiam revocato exercitu scindere. His inquam nunciis territus, operam intendit at petendum consulatum. quum de successu ambigeret, legiones urbi admovit, arma quae sibi pro republica data erant, in rempublicam convertens. Quo tempore sic ad eum Cicero scribit: Quo [pag. 61] te misimus? a quibus reverteris? contra quos armavimus? quibus arma cogitas inferre? a quibus exercitum abducis? et adversus quos aciem struis? cur hostis relinquitur, civis hostis loco ponitur? cur castra medio itinere longius adversariorum castris, et propius urbem moventur? Paulo post cum Antonio et Lepido sceleratam triumviratus societatem coepit coire. Ita circiter undevicesimum aetatis annum in rempublicam gladium movit, et in republica.

Id aetatis quod tu nunc es] Sic ineunda est supputatio ex Tranquillo: Quadrimus patrem amisit. Duodecimum annum agens, aviam Iuliam defunctam pro concione laudavit; quadriennio post, virili sumpta toga, militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est. Quid temporis intercesserit inter id, et mortem Iulii dictatoris, alia supputatione colligendum. Siquidem primum cum M. Antonio atque Lepido, deinde tantum cum Antonio per duodecim lus rempublicam tenuit. Mortuus est anno aetatis sepfere annos, novissime per quatuor et quadraginta sotuagesimo sexto, diebus quinque et triginta minus. Demantur anni sexdecim ad id tempus quo aviam laudavit in funere, deinde anni fere duodecim societatis cum Lepido et Antonio, post XLIV. qui assignantur monarchiae, supersunt anni quatuor.

Quibus partim stetit a republica partim ad partes Antonii et Lepidi deflexit. Ex qua etiam observatione deprehenditur, conscriptum esse hunc librum a Seneca anno imperii Neronis II. qui septemdecim natus annos Claudio successit: ex quo fluxerat annus integer, et alter agebatur. Erat enim undevicesimum ingressus annum. Syntaxis qua hic usus est Seneca, licet non adeo trivialis, usurpatur a bonis autoribus. Cicero Epist. VII.: Et id aetatis iam sumus, ut omnia quae non nostra culpa accident, ferre fortiter debeamus. Libro I. de Oratore: Peto igitur, inquit Crassus, a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis oneris imponitur. Idem in Verrem: Hominem id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime aggrediuntur. Philippica II.: Dixit P. Africanus et in fratre suo summam esse virtutem, summumque consilium, neque se ei legatum id aetatis, iisque rebus gestis defuturum. Plautus: Quid aetatis tibi videor? Apuleius in V. Metamorphoseon: Ut primum quidem tuae parentis, imo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam me veram cruciares, verum etiam hoc aetatis puer, tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus.

Iam M. Antonii consulis latus] Satis, constat Antonium eo anno fuisse consulem, quo Caesar Iulius a coniuratis caesus est. Quamobrem et Caesaris commentaria penes se habuit (quia decretum erat a senatu, ne eius acta rescinderentur), et pecuniam, quam apud eum [pag. 62] Calphurnia deposuerat, quatuor millia talentorum. Eam quum Octavianus haeres ex dodrante scriptus, repeteret, contumeliose habitus est. Haec prima fuit causa dissidii: quod tamen temporarium fuit. Redierunt per communes amicos in gratiam, congressu in capitolio habito: ea nocte dormientem Antonium terribilis visio excitavit. Visum est ei dexteram de coelo feriri, nec multo post nunciatum est illi Caesarem insidias tendere. Quam ob causam rursus inter eos ardentissimae inimicitiae exortae sunt. Autor Plutarchus in Antonio. Meminit etiam Tranquillus his verbis: Hortantibus nonnullis percussores ei subornavit. Idem tradit Appianus.

Iam fuerat collega proscriptoris] Hostis consulis, proscriptoris collega. Non enim inter eos convenit, nisi initis de triumviratu et ultra ducentorum civium proscriptione, pactionibus.

Quum annum quadragesimum transisset, et in Gallia] Nempe anno imperii nono, quum Mediolani staret, ut ad primam quamque occasionem Druso adesset bellum gerenti adversus Germanos.

Delatum est ad eum indicium] Saepe huiusmodi delationes, merae sunt calumniae, quibus patent aures principum: huic vero indicio ita omnes circumstantiae loci, temporis, modi, apponuntur, ut pro re comperta esse possit.

Cinnam] Quis iste fuerit Lucius Cinna, apud alios autores non reperio. Primum in ea opinione fui, eundem esse Cinnam, qui graviter et aspere in Caesarem mortuum apud populum concionatus erat, quia videbatur verisimile, cum qui unus semel fuisset ex vindicibus libertatis, stetisse in proposito: eaque causa fuisse infensum Augusto. Sed postea animadverti Cornelium esse, non Lucium, et vocari a Seneca adolescentem, qui foret iustae senectutis. Forte is ipse est, cuius tacito nomine meminit Valerius libro nono cap. de dictis improbis aut factis sceleratis.

Unus ex consciis deferebat] Index proprie dicitur, ut autor est Paedianus in divinationem, qui facinoris cuius est conscius, latebras indicit, impunitate proposita. Cuius nominis proprietatem expressit Seneca per periphrasim. sit Seneca per periphrasim. Videas tamen alicubi non observatam a probis autoribus. Curtius libro nono: Bessus, quanquam erat graeci sermonis ignarus, tamen stimulante conscientia, indicium Patronem detulisse credebat. Nam ut certum est, Patron nunquam consilium inierat cum coniuratis, nec erat proposita impunitas. Idem libro sexto: Ille Ceballino in armamentario abscondito, protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. Quum tamen Ceballinus non esset e numero coniuratorum, et detulisset non proposita impunitate.

Nox illi inquieta erat] Ex eorum more qui res magnas animo volvunt, et in magnis cogitationibus [pag. 63] suspensi haerent. Nam ut ait Ovidius: Conscia curarum nox intempesta.

[blocks in formation]

Nec placidam membris dat cura quietem. In quem sensum Aristophanes eleganter vocavit δυσκολόκοιτον μερίμνην.

Quum cogitaret] Haec illi tum obversabantur, nobilitas viri, ob quam multo favore, multisque opibus polleret. Integritas vitae et morum, hac una proditionis exceptione. Probitas, quae iniuria damnatum argueret. Pompeii cognatio, quae omnium illi populorum gratiam conciliaret, ob hominis viventis celebritatem, et mortui gratam memoriam. Ita suspensus animi, Cinnam occideret necne, ambigebat.

Iam unum hominem] Epiphonema, seu rei narratae acclamatio. Cuius generis est illud Ciceronis: Facere enim fortis adolescens periculose, quam perpeti aliquid turpiter maluit. Et Vergilii:

Tantae molis erat romanam condere gentem. Quum enarrasset Octavianum intendisse insidias vitae consulis, rempublicam armis pulsasse, fuisse civium proscriptorem, et nunc diu de morte homi

nis deliberare, tandem exclamat: Iam unum hominem occidere non poterat.

Quum M. Antonius proscriptionis edictum] Videri posset lapsus memoria Seneca, ut aliquando solet. Si enim supra quadraginta annos natus Augustus, ergo novem annis aut circiter post debellatum Antonium: quo tamen expugnato, ut testatur Plutarchus, publico edicto vetitum est, ne quis ex Antoniorum familia Marcus appellaretur. Ita nulIta nullus potuit esse id temporis M. Antonius, qui proscriptionis edictum dictaret. At vix credibile est adeo pueriliter hallucinatum esse Senecam in re praesertim suis temporibus gesta: quo fit ut malim omittere nomen M. Antonii.

Quid ergo] Dialogismos, schema rhetoricum, quum quis secum disputat et deliberat. Observat formam et decorum orationis patheticae, quae ab odio et indignatione proficiscitur, abruptum habens initium: ut ait Macrobius. Iuno apud Vergilium:

Mene incepto desistere victam?

Nec posse Italia Teucrorum avertere gentem?

Aiax XIII. Metamorphoseon:

Agimus proh Iuppiter, inquit,

Ante rates causam? et mecum confertur Ulysses? Movet etiam indignationem, quum percussorem vocat, quasi iam perpetraverit quod statuerat. rum eum, se sollicitum.

Secu

Tot civilibus bellis] Bella civilia quinque gessit Augustus, quemadmodum Tranquillus exsequitur. Primum Mutinense, contra M. Antonium, quo Decimum Brutum consulem designatum obsidione liberavit. Secundum Philippense, adversus Brutum et Cassium, quo vindicavit mortem patris adoptivi, ubi prius inter Pompeium et Caesarem depugnatum [pag. 64] fuerat. Unde invidiose exclamat Vergilius: Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi.

Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro Aemathiam et latos Haemi pinguescere campos. Perusinum, adversus L. Antonium, triumviri fratrem. Quartum Siculum, contra Sextum Pompeium piraticam exercentem. Quintum Actiacum, contra Antonium et Cleopatram. Haec Ovidius recensuit lib. XV. Metamorphoseon:

Illius auspiciis obsessae moenia pacem
Victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
Aemathiique iterum remadescent caede Philippi,
Et magnum Siculis nomen superabitur undis,
Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae

Non bene fixa cadet, frustraque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.

Ex his quaedam pedestria fuerunt: ut Mutinense, Perusinum, Philippense: reliqua duo navalia, Siculum et Actiacum. Nec defuerunt externa bella, ut Dalmaticum et Cantabricum. Quod sua pericula commemorat Augustus, hunc habet sensum: qui tot bellorum pericula evasit, quem fortuna tot discri

minibus servatum voluit, hic vult perdere. Ab hisdem locis movet adfectus Alexander apud Curtium lib. VI.: Quam feliciter in acie cecidissem, potius hostis praeda, quam civis victima? nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui.

Pedestriis praeliis] Frequentius et usitatius pedestre praelium dicitur, quam pedestrium. Hic tamen men ea forma ponitur pedestrium, qua vulgarium Gellio, pro vulgari, et singularius pro singulari. Vide Nonium Marcellum de mutata declinatione.

Postquam terra marique pax parta est] Facit invidiam L. Cinnae, ex eo quod autor publicae pacis, parta omnibus populis quiete, unus ipse insidiis petitur. Significat autem id tempus, quo devictis Antonio et Cleopatra ad Actium promontorium, Iani templum clausit, quod observatum signum est pacis. Livius, Tranquillus, Plutarchus in vita Numae. Vergilius:

Claudentur belli portae, furor impius intus

Saeva sedens super arma, et centum vinctus ahenis
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.

Ovidius I. Fastorum:

Frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
Pax ades, et toto mitis in orbe mane.
Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi,
Tu ducibus, bello gloria maior eris.

[pag. 65] Non occidere, sed immolare] Occidere quidem et immolare, sed illud tanquam levius, quod tamen per se grave est, elevat: ut atrocitatem criminis exaggeret, quia et diis praesentibus testibus facinus perpetratur, et hostiae purae et sanctae humano sanguine resperguntur.

Adoriri] Iuxta verbi proprietatem. Est enim adoriri, ut admonet Donatus in Andriam, ex insidiis repente invadere, ex eo quod corpora ingrediuntium exsurgant subito, atque increscant. Idem in Adelphos: Aggredimur de longinquo, adorimur ex insidiis. Cicero in Milone: Qui erant cum Clodio, partim rccurrere ad rhedam, ut a tergo Milonem adorirentur. Livius lib. VII.: Via patentiore ad hostem ducuntur, quem incautum improviso adortae etc. Idem lib. XXI.: Ut quum facto opus sit, adoriatur a tergo hostem. Curtius libro VIII.: Quem praetergressum sylvam, qui in ea consederant, ex improviso adorti, cum omnibus interemerunt. Nec tamen haec differentia ubique servatur.

Rursus silentio] Prius consilium capiebat in mortem hominis. Non aequum esse percussorem suum impunitum dimitti se sollicito. Esse irrogandam poenam insidiatori, qui in eius mortem conspiraverit, cui fortuna toties pepercerat. Nunc in se ipsum vertit accusationem, et vitam suam detestatur, quae tot hominum mortes secum trahat. Moriendum itaque sibi concludit, quia vivere non potest sine multorum malo.

« PreviousContinue »