Page images
PDF
EPUB

111. AN EXAMPLE OF VARRO'S METHOD OF INVESTIGATING ETYMOLOGIES ('AGER.')

[ocr errors]
[ocr errors]

Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa: alii quod id Graeci dicunt ȧypóv. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi actus.' Eius finis minimus coustitutus in latitudinem pedes quatuor, fortasse an ab eo quatuor, quod ea quadrupedes agitur; in longitudinem pedes CXX; in quadratum actum et latum et longum esse CXX. Multa antiqui duodenario numero finierunt, ut XII decuriis actum. 'Iugerum' dictum iunctis duobus actibus quadratis. 'Centuria' primo a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut 'tribus' multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant, actus:' sic qua vehebant, ‘viae' dictae; quo fructus convehebantur, ‘villae'; qua ibant, ab itu 'iter' appellarunt, qua id anguste, 'semita' ut semiter dictum. Ager 'cultus' ab eo quod ibi cum terra semina coalescant, ut inconsitus, incultus.' Quod primum ex agro plano fructus capiebant, 'campus' dictus; posteaquam proxima superiora loca colere coeperunt, e colendo colles' appellarunt: quos agros non colebant propter silvas et id genus, ubi pecus posset pasci et possidebant, ab usu suo 'saltus' nominarunt. Haec etiam Graeci voμás, nostri 'nemora.' Ager quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, fundus' dictus; aut quod fundit quotquotannis multa. Vineta' ac Vineae' a vite multa. Vitis a vino, id a vi; hinc vindemia,' quod est vinidemia aut vitidemia. 'Seges' ab 'satu,' id est semine. Semen' quod non plene id quod inde; hinc seminaria, sementem,' item alia. Quod segetes ferunt, fruges'; a fruendo 'fructus'; ab spe 'spicae,' ubi et 'culmi,' quod in summo campo nascuntur, et summum culmen. Ubi frumenta secta, ut terantur et arescant, 'area.' Propter horum similitudinem in urbe loca pura ‘arcae a quo potest etiam ara' deum, quod pura; nisi potius ab ardore, ad quem ut sit, fit ara; a quo ipso area non abest, quod qui arefacit ardor est solis. Ager 'restibilis' qui restituitur ac reseritur quotquotannis; contra qui intermittitur, a novando 'novalis.' Ager 'arvus' et 'arationes' ab arando; ab eo quod aratri vomer sustulit, 'sulcus'; quo ea terra iacta id est proiecta, 'porca.' L L.. V, iv, 34-39.

[ocr errors]
[ocr errors]

AN

112. GRAMMATICAL THEORY MUST BE BASED UPON ANALYSIS OF THE SPOKEN IDIOM: HENCE CUSTOM AND ANALOGY ARE NOT NECESSARILY OPPOSED.

Ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem, partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se, quam iei credunt. Quod est nata ex quadam consuetudine analogia, et ex hac consuetudine item anomalia; itaque consuetudo ex dissimilibus et similibus verborum quod declinationibus constat: neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod est homo ex corpore et anima. Sed ea, quae dicam, quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum (nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis; haec enim duo sunt quae exigunt diversa, quod aliud est dicere verborum analogias aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum usus, an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debent uti, quae sunt plures. Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poëtae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia, et si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, quom orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poëtae transilire lineas impune possint. Populus enim in sua potestate, singuli in illius; itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi obtemperare debet gubernator, gubernatori unusquisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcunque summam in dicendo referam, si animadvertes, intelliges, utrum dicatur analogia esse, an uti oportere ea; et quom poscitur, ut usus ad id quod oporteret redigeretur, dici id in populum aliter, ac in eum qui sit in populo.

L. L., IX, i, 3-6.

113. CUSTOM BEING A THING WHICH IS PERPETUALLY FORMING ITSELF, A POPULAR WRITER WHO USES HIS

OPPORTUNITIES

ENCE IT.

IS ABLE MATERIALLY то INFLU

Cum duo peccati genera sint declinationum, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est, et perperam dicatur: unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur; ut sit similiter, quod id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedat; contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut compernis, si eum corrigi non concedat. Non sequitur ut stulte faciant, qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandus non sit medicus, qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducat: quare reprehendendus sit, qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducit in meliorem? . . . Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit; sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione, modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa: quae leviter haerent, ac sine offensione commutari possint, statim ad rationem corrigi oportet; quae tamen sunt ita, ut in praesentia corrigere nequeas, quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent, ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt. Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poëtae, maxime scaenici, consuetudine subigere aureis populi debent, quod poëtae multum possunt in hoc; propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu; itaque solet fieri ex meliore deterior, ex deteriore melior. Ac verba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poëtas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur. Quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequemur; in eo quoque est analogia; si ad eam invitant quae est depra

vata, nihilo magis sequemur quam, nisi cum erit necesse, sequar in ceteris rebus mala exempla; nam ea quoque, cum aliqua vis urget, inviti sequemur. Neque enim Lysippus artificum priorum potius est vitiosa secutus quam artem. Si sic populus facere debet etiam singuli, sine offensione quod fiat populi.

L. L., IX, v, 10, 11; x, 16-18.

114. THERE IS TRACEABLE IN GRAMMATICAL FORMS AN ANALOGY OF NATURAL AS WELL AS OF ARTIFICIAL CORRESPONDENCE.

Qui autem duo genera esse dicunt analogiae: unum naturale, quod ut ex lentibus seminatis nascuntur lentis, sic ex lupinis lupinum; alterum voluntarium ut in fabrica, cum vident scaenam, ut in dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione facta; de his duobus generibus naturalem esse analogiam ut sit in motibus caeli, voluntariam non esse, quod ut quique fabro lubitum sit, possit facere partis scaenae; sic in hominum partibus esse analogias, quod eas natura faciat, in verbis non esse, quod ea homines ad suam quisque voluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia verba habere Graecos, alia Syros, alia Latinos: ego declinatus verborum et voluntarios et naturaleis esse puto, voluntarios quibus homines vocabula imposuerint rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes; naturales, ut ab impositis vocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, ut ab Romulus Romulo, Romuli, Romulum, et ab dico dicebam, dixeram. Itaque in voluntariis declinationibus inconstantia est, in naturalibus constantia ; quas utrasque quoniam iei non debeant negare esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint et declinationes verborum innumerabiles, dicendum est, esse in his analogias. Neque ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda; nam si qua perperam declinavit verba consuetudo, ut ea aliter efferri non possint sine offensione multorum, huic rationem verborum praetermittendam ostendit loquendi ratio.

L. L., IX, xxvii, 34, 35.

115. THE GODS OF THE FARMER.

Et quoniam (ut aiunt) dei facientes adiuvant, prius invocal o eos; nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed XII deos consentis: neque tamen eos urbanos quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos qui maxime agricolarum duces sunt. Primum, qui omnes fructus agriculturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem. Itaque quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter pater apellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessarii ad victum. Ab his enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum et Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque publicae Robigo feriae robigalia; Florae ludi floralia instituti. Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti alterius hortorum; quo nomine rustica vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac miseri agricultura, sine successu ac bono eventu frustratio est non cultura. Iis igitur diis ad venerationem advocatis ego referam sermones eos quos de agricultura nuper habuimus.

R. R., I, 1.

116. THE BEST OXEN FOR FARM WORK.

Igitur de omnibus quadrupedibus prima est probatio, qui idonei sint boves, qui arandi causa emuntur, quos rudis, neque minoris trimos, neque maioris quadrimos parandum, ut viribus magnis sint ac pares, ne in opere firmior imbecilliorem conficiat: amplis cornibus, et nigris potius quam aliter: ut sint lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus. Hos veteranos ex campestribus locis non emendum in dura ac montana: nec non, ita si incidit ut sit. vitandum. Novellos cum quis emerit iuvencos, si eorum colla in furcas destitutas incluserit, ac dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti, et ad domandum proni. Tum ita subigendum, ut minutatim assuefaciant, et ut tironem

« PreviousContinue »