Page images
PDF
EPUB

79. COMPLAINT OF THE VIOLENCE OF THE NOBLES.

Nuper Teanum Sidicinum consul venit; uxorem dixit in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino a M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Uxor renuntiat viro, parum cito sibi balneas traditas esse, et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro: eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius: vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit: alter prehensus et virgis

caesus est.

Ap. Gell., X, iii, 1.

80. MEN MUST BE TAKEN AS THEY ARE.

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, et si quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus: neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse, qui apud vos verba facio, uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo: verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam. Qui suadent, ut accipiatis, ii quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiari suae pretium et praemium. Qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, ii vel acerrimi sunt: nam ab omnibus pretium accipiunt, et omnes fallunt. Vos, cum putatis, eos ab his rebus remotos esse, impertitis bonam existimationem. Legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent: uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat, talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? Ego, ut tacerem, decem

[blocks in formation]

(Tarquinius Superbus; Augur.)

Tarqu. Quom íam quieti córpus nocturno ímpetu
Dedí, sopore plácans artus lánguidos:
Visum ést insomnis pástorem ad me adpéllere
Pecús lanigerum exímia pulcritúdine,
Duos cónsanguineos árietes inde éligi
Praeclárioremque álterum, immoláre me.
Deinde eíus germanum córnibus conítier
In me árietare, eoque íctu me ad cásum dari.
Exín prostratum térra, graviter saúcium,
Resupínum in caelo cóntueri máxumum,

Miríficum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum

Radiátum solis líquier cursú novo.

Aug. Réx, quae in vita usurpant homines, cogitánt curant

vident,

Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa si cui in somno ácci

dunt,

Mínus mirum est, sed dí rem tantam haut témere improviso

ófferunt.

Proín vide, ne quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat,

Téque regno expéllat: nam id quod dé sole ostentum ést tibi, Pópulo commutátionem rérum portendít fore,

Pérpropinquam.

déxterum

Haec béne verruncent pópulo! nám quod

Cépit cursum ab láeva signum praépotens, pulcérrume,

Aúguratum est, rém Romanam públicam summám fore.

[ocr errors]

qui recte cónsulat, consúl cluat.

[Brútus] qui libertatem cívibus stabilíverat.

Brut., ap. Cic., De Div., I, xxii, 44, 45; Varr., L. L., v, 80 M;
Cic., Pro Sest., LVIII, 123.

82. A SHIP.

Tánta moles lábitur

Fremebúnda ex alto ingénti sonitu et spíritu,
Prae se úndas volvit, vórtices vi súscitat:
Ruít prolapsa, pélagus respargít, reflat.
Ita dum ínterruptum crédas nimbum vólvier,
Dum quód sublime véntis expulsúm rapi
Saxum aút procellis, vél globosos túrbines
Existere ictos úndis concursántibus :
Nisi quás terrestris póntus strages cónciet,
Aut fórte Triton fúscina everténs specus
Suptér radices pénitus undanti ín freto
Molem éx profundo sáxeam ad caélum erigit.
Med., ap. Cic., N. D., II, xxxv, 89.

C. LUCILIUS, 148–103 B. C.

83. A GLADIATOR DECLARES HIS EAGERNESS TO FIGHT.

Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis, inquit:
Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse
Quam gladium in stomacho furiae ac pulmonibu' sisto.
Odi hominem, iratus pugno, nec longiu' quicquam
Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter.
Usque adeo studio atque odio illius efferor ira.

Sat. IV; ap. Cic., Tusc. Dis., IV, xxi, 48.

84. A MISER'S PURSE.

Cui neque iumentumst nec servos nec comes ullus,
Bulgam et quicquid habet numorum secum habet ipse.
Cum bulga cenat dormit lavat: omnis in unast
Spes homini bulga. Bulga haec devincta lacertost.

Sat. VI; ap. Non., s. v. bulga, p. 78 M

85. HE RIDICULES THE SUPERSTITIONS SANCTIONED BY NUMA.

Terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique

Instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena
Vivere, et esse homines: et sic isti omnia ficta
Vera putant, credunt signis cor inesse in ahenis.
Pergula pictorum, veri nihil, omnia ficta.

Sat. XX; ap. Lact., Inst. Div., I, xxii.

86. A ROMAN GENTLEMAN'S IDEA OF Virtue.

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum
Quis in versamur, quis vivimus rebus potesse :

Virtus est homini scire id quod quaeque habeat res.

Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum ;

Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum ; Virtus quaerendae finem rei scire modumque:

Virtus, divitiis pretium persolvere posse:

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori;

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
Contra defensorem hominum morumque bonorum ;

Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;
Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

Sat. Incert., ap. Lact., Inst. Div., VI, v, 2.

87. THE ARTS OF THE FORUM.

Nunc vero a mane ad noctem, festo atque profesto,
Toto itidem pariterque die populusque patresque
Iactare indu foro se omnes, decedere nusquam,
Uni se atque eidem studio omnes dedere et arti;
Verba dare ut caute possint, pugnare dolose;
Blanditia certare, bonum simulare virum se;
Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
Sut. Incert., ap. Lact., Inst. Div., V, ix.

88. AFFECTATION OF GREEK MANNERS.

Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum
Municipem Ponti, Tritani, centurionum,

Praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
Maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,

Id quod maluisti, te, cum ad me accedi', saluto:

Xaîpe, inquam, Tite! Lictores turma omni' cohorsque, Xaîpe, Tite! Hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. Sat. Incert., ap. Cic., De Fin., I, iii, 8.

L. AFRANIUS, FL. CIRC. 125 B. C.

89. FRAGMENTS FROM 'TOGATAE.'

Vigiláns ac sollers, sícca sana sóbria:
Virósa non sum, et sí sum, non desúnt mihi
Qui ultró dent: aetas íntegra est, formaé satis.

Divortium; ap. Non., 21, 34.

Usús me genuit, máter peperit Mémoria:
Sophiám vocant me Grái, vos Sapiéntiam.

Sella; ap. Gell., XIII, viii, 2.

« PreviousContinue »