Page images
PDF
EPUB

Commendare fretis; cara submovit ab arce
Hostiles Tritonis aquas; vidi ipse potentem
Gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas
Cyllene secreta tubas, Minoave curat

Ida; quid heu tantum nostris offenderis aris?
Hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes
Herculeae, placitusque vagae Nycteidos ardor,
Hic Tyrium genus, et nostro felicior igne
Taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.

Theb., vii, 155–177, 181-192.

M. FABIUS QUINTILIANUS, 35-95 A. D.

407. THE VALUE OF MUSIC AS AN AID TO LITERARY CULTURE.

Veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Versus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse. Denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, 'Indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.' Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. Numeros musice duplices habet, in 'vocibus' et in 'corpore;' utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. 'Vocis' rationem Aristoxenus musicus dividit in pvðμóv et μédos μμЄтρоv quorum alterum modulatione ac canore' alterum 'sonis' constat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet. Si habebit in primis curam vocis orator, quid tam musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est ut uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui concionanti consistens post eum musicus, fistula, quam Továρtov vocant, modus quibus

deberet intendi, ministrabat. Haec ei cura inter turbidissimas actiones, vel turrenti optimates, vel iam timenti fuit.

I, x, 20-22, 27, 28.

408. THE YOUNG ROMANS WERE TAUGHT HOW TO DISCUSS ON THEIR MERITS QUESTIONS INVOLVING SOME OF THE BROAD PRINCIPLES OF LAW.

[ocr errors]

'Legum laus' et vituperatio' iam maiores, ac prope summis. operibus suffecturas, vires desiderant: quae quidem suasoriis magis an controversiis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur: Romanis pro concione suadere ac dissuadere moris fuit. Utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. Nam et genera sunt tria, 'sacri, publici, privati iuris.' Quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod 'lex,' quod 'publica,' quod ad religionem deum comparata' sit. Ea quidem, de quibus quaeri solet, communia omnibus. Aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat,' ut 'de P. Clodii, qui non rite creatus tribunus arguebatur:' aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino' forte 'nundino' promulgata, sive 'non idoneo die,' sive 'contra intercessiones,' vel auspicia, aliudve quid, quod legitimis obstet,' dicitur lata esse, vel ferri; sive alicui manentium legum repugnare.' Sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt eae citra complexum personarum, temporum, causarum. Reliqua eadem fere, vero fictoque huiusmodi certamine, tractantur. Nam vitium aut in verbis' est, aut 'in rebus.' In verbis quaeritur, 'an satis significent? an sit in iis aliquid ambiguum?' In rebus, 'an lex sibi ipsa consentiat? an in praeteritum ferri debeat? an in singulos homines?' Maxime vero commune est quaerere, 'an sit honesta? an utilis?' Nec ignoro, plures fieri a plerisque partes: sed nos 'iustum, pium, religiosum,' ceteraque his similia 'honesto' complectimur. 'Iusti' tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut 'dignane poena,' vel praemio sit?' aut de modo praemii poenaeve, 'qui' tam maior,' quam minor' culpari potest. Utilitas quoque interim 'natura' discernitur, interim tempore.' Quaedam an obtineri possint,' ambigi solet. Ne illud quidem

ignorare oportet, leges aliquando 'totas,' aliquando ex parte' reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. Nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia' fuit, de qua Ciceronis oratio est.

[ocr errors]

II, iv, 33-40.

409. THE CHIEF MERIT OF A 'SUASORIA' IS TO REFLECT AS FORCIBLY AS POSSIBLE THE INDIVIDUALITY OF THE PERSON INTO WHOSE MOUTH THE ORATION IS

PUT.

Ideoque longe mihi difficillimae videntur 'prosopopoeiae' in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. Namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. Verum et oratoribus necessaria. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum conditionem vitamque aptanda, quae dicebantur, fuerunt. An eodem modo cogitavit, aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio, et cum T. Ampio, ceterisve: ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus, omnium, quibus vocem dabat, etiam imaginem expressit? ut melius quidem, sed tamen ipsi, dicere viderentur. Neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine, quam si a re, cui accommodari debuit, dissidet: ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat? qui paucissimas controversias ita dicunt, ut advocati; plerumque filii, patres, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt ; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronunciando concipiendi sint, quam his in dicendo. Quae omnia videri possunt prosopopoeiae; quas ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab his, quam persona, distant. Quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae, certis agentium nominibus continentur. Neque ignoro, plerumque exer

citationis gratia poni et poeticas et historicas; ut Priami verba apud Achillem, aut Sullae dictaturam deponentis in contione. Sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere, et alia, de quibus supra dictum est, varie, atque ut res vult, in materia iudiciali, deliberativa, domonstrativa, solemus. Frequentissime vero in his utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione: ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in hortationem amorum compositus, alloquitur.

III, viii, 49–54.

410. HINTS ON THE EXAMINATION OF WITNESSES IN

6

COURT.

Sed

Qui voluntarium' producit, scire, quid is dicturus sit, potest; ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit: providendumque, ne timidus, ne inconstans, ne imprudens testis sit; turbantur enim, et a patronis diversae partis induuntur in laqueum, et plus deprehensi nocent, quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi: variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. Sic fit, ut aut constent sibi, aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius, a quo producti sunt, interrogatione velut in gradum reponantur. In his quoque adhur, qui constiterint sibi, vitandae sunt insidiae; nam frequenter subici ab adversario solent, et, omnia profutura polliciti, diversa respondent, et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium. Explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium afferant: nec id sat est, inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint; quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur re vera sciunt, necessarium est praecavere; tum multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur. Nam et frequentior eorum paenitentia est, et promissum suspectius; et, si perseveraverint, responsio facilior. . . . Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante iudicium scire, quid testis dicturus sit:

...

expeditior, quod, cum interrogandus est, sciunt, quid dixerit. Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat? quas et quibus ex causis inimicitias habeat? eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes, sive invidia, sive gratia, sive pecunia, videri volumus. Qua in re primum est, nosse testem; nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest: prudens vero et constans, vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim, vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est; aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus; aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus. Probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est, aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius, et unde nihil suspecti sit, repetita percontatione, priora sequentibus applicando, saepe eo perducit homines, ut invitis, quod prosit, extorqueat. Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis, neque exercitatio traditur: et naturali magis acumine, aut usu contingit haec virtus. V, vii, 10-14, 22-23, 26-28.

411. THE POWER OF PATHOS.

Ubi vero

Qui vero iudicem rapere, et in quem vellet habitum auini posset perducere, quo dicto flendum et irascéndum esset, rarus fuit. Atqui hoc est, quod dominatur in iudiciis; haec eloquentiam regunt. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa; et pro meliore parte plura sunt semper; ut, qui per haec vicit, tantum, non defuisse sibi advocatum, sciat. animis iudicum vis afferenda est, et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non ducet litigator: hoc libellis non continetur. Probationes enim efficiunt sane, ut causam nostram meliorem esse iudices putent: affectus praestant, ut etiam velint: sed id, quod volunt, credunt quoque. Nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant: et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipitat animus, ita omnem veri

« PreviousContinue »