Tu quoque, luxuriae fictas dum colligis artis, M. MANILIUS, LATE IN AUGUSTAN AGE. 328. THE UNIVERSE IS SPHERICAL IN FORM. Nec vero tibi natura admiranda videri Nec patulas distenta plagas, sed condita in orbem 329. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE ORDER OBSERVABLE IN NATURE. Nec quidquam in tanta magis est mirabile mole, Quid tam confusum specie, quid tam vice certum est? Atque ipsum esse deum, nec forte coisse magistra, 330. THE FIVE ZONES. Circulus ad boream fulgentem sustinet Arcton, Et quinque in partes aquilonis distat ab orbe. Parte ab utraque videns axem; quo limine Phoebus I, 566-588. 331. COMETS ARISE FROM THE UBIQUITY OF FIERY SUBSTANCE. Sunt autem cunctis permixti partibus ignes, Qui gravidas habitant fabricantes fulmina nubis ; Ac modo dimittit, (sicut Cyllenius orbis Et Venus, accenso cum ducit Vespere noctem, Saepe nitent, falluntque oculos rursusque revisunt ;) Signa per affectus caelique incendia mittit; 332. THE DIGNITY OF MAN. I, 852-876. Quid mirum, noscere mundum Si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis, Exemplumque dei quisque est in imagine parva? An quoquam genitos nisi caelo credere fas est Esse homines? proiecta iacent animalia cuncta In terra vel mersa vadis vel in aere pendent: Omnibus una quies venter, sensusque per artus, Et quia consilium non est, et lingua remissa; Unus et inspectus rerum, viresque loquendi, Ingeniumque capax, varias educit in artes. Hic partus, qui cuncta regit, secessit in orbem, Edomuit terram ad fruges, animalia cepit, Imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem Erectus capitis, victorque ad sidera mittit Sidereos oculos, propiusque aspectat Olympum, Inquiritque Iovem: nec sola fronte deorum Contentus manet, et caelum scrutatur in alvo, Cognatumque sequens corpus se quaerit in astris: Hinc in tanta fidem petimus, quam saepe volucres Accipiunt, trepidaeque suo sub pectore fibrae. An minus est sacris rationem ducere signis, Quam pecudum mortes, aviumque attendere cantus, Atque ideo faciem caeli non invidet orbi Ipse deus, vultusque suos corpusque recludit Semper volvendo, seque ipsum inculcat et offert; Ut bene cognosci possit, doceatque videndo, Qualis eat, cogatque suas attendere leges. IV, 886-912. LIMITS OF THE EARTH: HE KNOWS NOT WHAT TO CONQUER NEXT. Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. Inmanes pro pone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, quas ad litora undas agat. Tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est; nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras velut vinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem, et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, commilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe victo adhuc magis quam pacato relinquis. Ap. Sen. Rh., Suas. I, iv. ARELLIUS FUSCUS, LATE IN AUGUSTAN AGE. 334. A SUASORIA.- ALEXANDER HESITATES WHETHER TO ENTER BABYLON, AFTER AN AUGUR HAD PREDICTED THAT HE SHOULD DIE THERE. Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo imprudentes nascimur: quandam imaginem dei pracferat |