323. OVID BESEECHES AUGUSTUS TO RELENT.
His precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar, Fiat ab ingenio mollior ira meo.
Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo. Non adeo nostro fugit ab ore pudor. Sed, nisi peccassem, quid tu concedere posses? Materiam veniae sors tibi nostra dedit. Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat Iuppiter; exiguo tempore inermis erit. Nunc, ubi detonuit, strepituque exterruit orbem, Purum discussis aëra reddit aquis.
Iure igitur genitorque deum rectorque vocatur: Iure сарах mundus nil Iove maius habet. Tu quoque, cum patriae rector dicare paterque ; Utere more dei nomen habentis idem. Idque facis: nec te quisquam moderatius unquam Imperii potuit frena tenere sui.
Tu veniam parti superatae saepe dedisti, Non concessurus quam tibi victor erat. Divitiis etiam multos et honoribus auctos Vidi, qui tulerant in caput arma tuum: Quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram: Parsque simul templis utraque dona tulit: Utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem; Sic, cur se victum gaudeat, hostis habet. Causa mea est melior: qui nec contraria dicor Arma nec hostiles esse secutus opes.
Per mare, per terras, per tertia numina iuro,
Per te, praesentem conspicuumque deum; Hunc animum favisse tibi, vir maxime: meque, Qua sola potui, mente fuisse tuum.
SALEIUS BASSUS, CONTEMPORARY OF OVID.
324. PANEGYRIC ON CALPURNIUS PISO.
O decus, et toto merito venerabilis aevo Pierii tutela chori, quo praeside tuti
Non umquam vates inopi metuere senectae. Quod si quis nostris precibus locus, et mea vota Si mentem subiere tuam, memorabilis olim Tu mihi Maecenas tenero cantabere versu. Possumus aeternae nomen committere famae, Si tamen hoc ulli de se promittere fas est, Et deus ultor abest: superest animosa voluntas, Ipsaque nescio quid mens excellentius audet. Tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem Exsere: nos humilis domus et sincera parentum, Sed tenuis fortuna sua caligine celat, Possumus impositis caput exonerare tenebris Et lucem spectare novam, si quid modo laetus Annuis, et nostris subscribis, candide, votis. Est mihi, crede, meis animus constantior annis ; Quamvis nunc iuvenile decus mihi pingere malas Coeperit et nondum vicesima venerit aestas. Quod si tam validae mihi robur mentis inesset Et solidus primos impleret spiritus annos, Auderem voces per carmina nostra referre, Piso, tuas sed fessa labat mihi pondere cervix, Et tremefacta cadant succiso poplite membra. Sic nec olorinos audet Pandionis ales
Parva referre sonos, nec, si velit improba, possit. Sic et aedonia superantur voce cicadae, Stridula cum rapido faciunt convicia soli. Quare age, Calliope, posita gravitate forensi, Lumina Pisonis mecum pete: plura supersunt, Quae laudare velis inventa penatibus ipsis.
PEDO ALBINOVANUS, CONTEMPORARY OF OVID.
Iam pridem post terga diem solemque relinquunt, Iam pridem notis extorres finibus orbis
Per non concessas audaces ire tenebras
Ad rerum metas extremaque litora mundi; Nunc illum pigris immania monstra sub undis Qui ferat Oceanum, qui saevas undique pistris Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis. Accumulat fragor ipse metus. Iam sidere limo Navigia et rapido desertam flamine classem Seque feris credunt per inertia fata marinis Tam non felici laniandos sorte relinqui. Atque aliquis prora caecum sublimis ab alta Aëra pugnaci luctatus rumpere visu, Ut nihil erepto valuit dinoscere mundo, Obstructa in talis effundit pectora voces: Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum Ultima perpetuis claudit natura tenebris. Anne alio positas ultra sub cardine gentes Atque alium flabris intactum quaerimus orbem? Di revocant rerumque vetant cognoscere finem Mortales oculos: aliena quid aequora remis Et sacras violamus aquas divumque quietas Turbamus sedes?
Ap. Sen. Rh., Suas. I, xv.
CORNELIUS SEVERUS, CONTEMPORARY OF OVID.
326. A LAMENT FOR CICERO.
Oraque magnanimum spirantia paene virorum In rostris iacuere suis: sed enim abstulit omnis, Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. Tunc redeunt animis ingentia consulis acta Iurataeque manus deprensaque foedera noxae Patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi Deiectusque redit votis Catilina nefandis.
Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? Abstulit una dies aevi decus, citaque luctu Conticuit Latiae tristis facundia linguae. Unica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica vox saevis aeternum obmutuit armis. Informes voltus sparsamque cruore nefando Canitiem sacrasque manus operumque ministras Tantorum pedibus civis proiecta superbis Proculcavit ovans nec lubrica fata deosque Respexit. Nullo luet hoc Antonius aevo. Hoc nec in Emathio mitis victoria Perse, Nec te, dive Syphax, non fecerat hoste Philippo; Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae Membra tamen Stygias tulit inviclata sub umbras. Ap. Sen. Rh., Suas. VI, xxvi.
GRATIUS FALISCUS, CONTEMPORARY OF OVID.
327. TRAINING OF YOUNG DOGS OF A HUNTING BREED (METAGON), WITH A DIGRESSION ON THE EVILS OF LUXURY.
Ne matrem indocilis natorum turba fatiget, Percensere notis, iamque inde excernere parvos. Signa dabunt ipsi. Teneris vix artubus haeret Ille tuos olim non defecturus honores: Iamque illum impatiens aequae vehementia sortis Extulit: affectat materna regna sub alvo, Ubera tota tenet, [stat] tergo liber aperto, Dum tepida indulget terris clementia mundi. Verum ubi Caurino perstrinxit frigore vesper Ira iacet, turbaque potens operitur inerti. Illius et manibus viris sit cura futuras Perpensare: levis deducet pondere fratres.
[Haec de] pignoribus (nec te mea carmina fallent): Protinus et cultus alios et debita fetae
Blandimenta feres, curaque sequere merentem: Illa perinde [suo nutrit de lacte] minores,
Ac longam praestabit opem. Tum denique, fetae Cum desunt operi, fregitque industria matres, Transeat in catulos omnis tutela relictos. Lacte novam pubem facilique tuebere maza, Nec luxus alios avidaeque impendia vitae Noscant haec magno redit indulgentia damno: Nec mirum: humanos non [res] magis altera sensus Tollit: [sed] ratio vitiis adeuntibus obstat. Haec illa est, Pharios quae fregit noxia reges,
Dum servata cavis potant Mareotica gemmis, Nardiferumque metunt Gangem, vitiisque ministrant. Sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro:
Atqui dives eras, fluvialibus aurea venis. Scilicet, ad summam ne quid restaret habendum,
« PreviousContinue » |