Page images
PDF
EPUB

C. SCRIBONIUS CURIO, TRIBUNE 50 B. C.

211. ADDRESS TO HIS SOLDIERS. 49 B. C.

Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos L. Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? non sibi, clam vobis, salutem fuga petivit? non, proditi per illum, Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum, proiectis fascibus et deposito imperio, privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut, eo neglecto sacramento, quo nunc tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis, qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt: qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis. Diligentiam quidem nostram, aut quem ad finem adhuc res processit, fortunamque cur praeteream? An poenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum, nulla omnino nave desiderata, transduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum ducentas naves onerarias abduxerim, eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere, neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis, Corfiniensem ignominiam, an Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, an Africi belli praeiudicia sequimini? Equidem me Caesaris militem dici volui: vos me imperatoris nomine adpellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis beneficium remitto; mihi meum restituite nomen; ne ad contumeliam honorem dedisse videamini.

Ap. Caes., B. C., ii, 32.

D. JUNIUS BRUTUS ALBINUS, CIRC. 90-43 B. C.

212. LETTER TO CICERO. 43 B. C.

Non mihi rempublicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes: si tamen hoc temporis videatur dici caussa, malle me tuum iudicium, quam ex altera parte omnium istorum. Tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis: quod isti ne faciant, summa malevolentia et livore impediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus respublica a me commode administrari possit. Quae quanto sit in periculo, quam potero brevissime exponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas, non te fugit. Satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror. Scio enim, cui scribam. Revertor nunc ad Antonium: qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo, omneque genus hominum arripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. Huc accessit manus Ventidii, quae trans Apenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit, atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonii haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur; aut Apennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca, in quae incurrerit: aut rursus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Apenninum transisset: in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius, quam ferro conficeretur. Sed neque Caesari imperari potest, nec Caesar exercitui suo. Quod utrumque pessimum est. Cum haec talia sint: quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. Haec quemadmodum explicari possint, aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad rempublicam liberandam accessi, H. S. mihi fuit quadringenties amplius. Tantum abest, ut meae

rei familiaris liberum sit quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem nunc numerum legionum alo: qua difficultate, tu arbitrare. Non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. hoc idem me in te facere senseris. Dertona.

Tu me amabis ita, si III Non. Maii, ex castris,

In Cic. ad Fam., XI, x.

A. HIRTIUS, cos. 43 B. C.

213. GANYMEDES RUINS THE DRINKING WATER.

Alexandria est fere tota suffosa, specusque habet ad Nilum pertinentes, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consueverunt. Nam quae flumine Nilo fertur, adeo est limosa atque turbida, ut multos variosque morbos efficiat. Sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte urbis erat, quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes, posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis, specubus et puteis extracta aqua utebantur.

Hoc probato consilio, magnum ac difficile opus aggreditur. Interseptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis, quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari, rotis ac machinationibus, exprimere contendit. Hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quamobrem salsior paullo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis, magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob causam id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti, atque ante consuessent: vulgoque inter se conserebant, et degustando, quantum inter se differrent aquae, cognoscebant. Parvo vero

temporis spatio, haec propior bibi non poterat omnino, illa inferior corruptior iam, salsiorque reperiebatur.

B. Alex., v, vi.

214. SUBMISSION OF THE ALEXANDRIANS.

Re felicissime celerrimeque gesta, Caesar, magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandriam cum equitibus contendit; atque ea parte oppidi victor introiit, quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit, quin hostes, eo proelio audito, nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit. Omnis enim multitudo oppidanorum, armis proiectis, munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantes deprecari consueverunt sacrisque omnibus prolatis, quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt, seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus, per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum; qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem, sed etiam talem adventum eius felicem fuisse laetabantur.

B. Alex., xxxii.

C. SALLUSTIUS CRISPUS, 86-34 B. C.

215. CATILINE APPEARS IN THE SENATE.

At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paullo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in Senatum venit. Tum M. Tullius Consul, sive praesentiam eius timens, sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent: ea familia

:

ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad haec maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: quoniam quidem circumventus,' inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.'

216. COMPARISON OF CAESAR AND CATO.

Catil., 31.

Sed memoria mea ingenti virtute, diversis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar: quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem. Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere: magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis atque munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus. est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies: illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse, quam videri, bonus malebat; ita, quo minus gloriam petebat, eo illum magis sequebatur.

Catil., 53, 54.

217. THE PATH OF PROGRESS LIES THROUGH VIRTUE.

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque maius aliud neque praestabilius invenies,

« PreviousContinue »