Page images
PDF

275

280

285

290

Continuòque, avidis ubi subdita flamma medullis,
Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illæ
Ore omnes versæ in Zephyrum stant rupibus altis,
Exceptantque leves auras ; et sæpè, sine ullis
Conjugiis, vento gravidæ (mirabile dictu !)
Saxa per et scopulos et depressas convalles
Diffugiunt ; non, Eure, tuos, neque solis ad ortus ;
In Boream, Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
Nascitur, et pluvio contristat frigore cælum.
Hîc demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum destillat ab inguine virus :
Hippomanes, quod sæpè malæ legere novercæ,
Miscueruntque herbas, et non innoxia verba.

Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
Singula dum capti circumvectamur amore.
Hoc satis armentis. Superat pars altera curæ,
Lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
Hîc labor ; hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum
Quàm sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis
Raptat amor : juvat ire jugis, quâ nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.

Incipiens, stabulis edico in mollibus herbam
Carpere oves, dum mox frondosa reducitur æstas“;
Et multâ duram stipulâ filicumque maniplis
Sternere subter humum, glacies ne frigida lædat
Molle pecus, scabiemque ferat, turpesque podagras.
Pòst, hinc digressus, jubeo frondentia capris
Arbuta sufficere, et fluvios præbere recentes ;
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem ; quum frigidus olim
Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.

Hæ quoque non curâ nobis leviore tuendæ ;
Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
Vellera mutentur, Tyrios incocta rubores.
Densior hinc soboles, hinc largi copia lactis.
Quàm magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
Læta magis pressis manabunt flumina mammis.

295

300

305

310

Nec minùs interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci, setasque comantes,
Usum in castrorum, et miseris velamina nautis.
Pascuntur verò silvas, et summa Lycæi,
Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos ; 315
Atque ipsæ memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivales,
Quò minor est illis curæ mortalis egestas,
Avertes ; victumque feres et virgea lætus

320
Pabula, nec totâ claudes fænilia bruma.
At verò, Zephyris quum læta vocantibus æstas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura
Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, 325
Et ros in tenerâ pecori gratissimus herbâ.
Inde, ubi quarta sitim cæli collegerit hora,
Et cantu querulæ rumpent arbusta cicadæ,
Ad puteos aut alta greges ad stagna jubeto
Currentem ilignis potare canalibus undam :

330 Æstibus at mediis umbrosam exquirere vallem, Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus Ingentes tendat ramos, aut sicubi nigrum Ilicibus crebris sacrâ nemus accubet umbrâ : Tum tenues dare rursus aquas, et pascere rursus,

335 Solis ad occasum, quum frigidus aëra vesper Temperat, et saltus reficit jam roscida luna, Littoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

Quid tibi pastores Libyæ, quid pascua versu Prosequar, et raris habitata mapalia tectis ?

340 Sæpè diem noctemque, et totum ex ordine mensem, Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis : tantum campi jacet. Omnia secum Armentarius Afer agit, tectumque, Laremque, Armaque, Amyclæumque canem, Cressamque pharetram. Non secùs ac patriis acer Romanus in armis

346 Injusto sub fasce viam quum carpit, et hosti Ante exspectatum positis stat in agmine castris.

At non, quâ Scythiæ gentes, Mæotiaque unda, Turbidus et torquens flaventes Ister arenas,

350

[ocr errors]

Quâque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
Illic clausa tenent stabulis armenta ; neque ullæ
Aut herbæ campo apparent, aut arbore frondes :
Sed jacet aggeribus niveis informis et alto
Terra gelu latè, septemque assurgit in ulnas ;
Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.
Tum Sol pallentes haud unquam discutit umbras ;
Nec quum invectus equis altum petit æthera, nec quum
Præcipitem Oceani rubro lavit æquore currum.
Concrescunt subitæ currenti in flumine crusta, 360
Undaque jam tergo ferratos sustinet orbes,
Puppibus illa priùs, patulis nunc hospita plaustris.
Æra que dissiliunt vulgò, vestesque rigescunt
Indutæ, cæduntque securibus humida vina,
Et totæ solidam in glaciem vertêre lacunæ,

365
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non seciùs aëre ningit :
Intereunt pecudes ; stant circumfusa pruinis
Corpora magna boum ; confertoque agmine cervi
Torpent mole novâ, et summis vix cornibus exstant. 370
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis,
Puniceæve agitant pavidos formidine pinnæ ;
Sed frustra oppositum trudentes pectore montem
Comminus obtruncant ferro, graviterque rudentes
Cædunt, et magno læti clamore reportant.

375 Ipsi in defossis specubus secura sub altâ Otia agunt terrâ, congestaque robora, totasque Advolvêre focis ulmos, ignique dedêre. Hîc noctem ludo ducunt, et pocula læti Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.

380 Talis Hyperboreo septem subjecta trioni Gens effræna virûm Rhipæo tunditur Euro, Et pecudum fulvis velatur corpora setis.

Si tibi lanicium curæ, primùm aspera silva, Lappæque tribulique absint ; fuge pabula læta: -385 Continuòque greges villis lege mollibus albos. Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, Nigra subest udo tantùm cui lingua palato, Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentûm ; plenoque alium circumspice campo.

[ocr errors]

400

Munere sic niveo lanæ, si credere dignum est,
Pan, deus Arcadiæ, captam te, Luna, fefellit,
In nemora alta vocans ; nec tu aspernata vocantem.

At, cui lactis amor, cytisum lotosque frequentes
Ipse manu salsasque ferat præsepibus herbas. 395
Hinc et amant fluvios magis, ac magis ubera tendunt,
Et salis occultum referunt in lacte saporem.
Multi jam excretos prohibent a matribus hædos,
Primaque ferratis præfigunt ora capistris.
Quod surgente die mulsêre horisque diurnis,
Nocte premunt ; quod jam tenebris et sole cadente,
Sub lucem exportans calathis adit oppida pastor ;
Aut parco sale contingunt, hiemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema ; sed unâ Veloces Spartæ catulos, acremque Molossum, 405 Pasce sero pingui. Nunquam custodibus illis Nocturnum stabulis furem, incursusque luporum, Aut impacatos a tergo horrebis Iberos. Sæpè etiam cursu timidos agitabis onagros, Et canibus leporem, canibus venabere damas : 410 Sæpè volutabris pulsos silvestribus apros Latratu turbabis agens, montesque per altos Ingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. 415 Sæpè sub immotis præsepibus aut mala tactu Vipera delituit, cælumque exterrita fugit ; Aut tecto assuetus coluber succedere et umbræ, Pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, Fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor ; 420 Tollentemque minas et sibila colla tumentem Dejice : jamque fugâ timidum caput abdidit altè, Quum medii nexus extremæque agmina caudæ Solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbes.

Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, 425 Squamea convolvens sublato pectore terga, Atque notis longam maculosus grandibus alvum ; Qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus, et dum Vere madent udo terræ ac pluvialibus austris, Stagna colit ; ripisque habitans, hîc piscibus atram 430

Improbus ingluviem ranisque loquacibus explet.
Postquam exusta palus, terræque ardore dehiscunt,
Exsilit in siccum, et, flammantia lumina torquens,
Sævit agris, asperque siti atque exterritus æstu.
Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos,

435
Neu dorso nemoris libeat jacuisse per herbas !
Quum, positis novus exuviis nitidusque juventâ,
Volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens,
Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

Morborum quoque te causas et signa docebo. 440 Turpis oves tentat scabies, ubi frigidus imber Altiùs ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu ; vel quum tonsis illotus adhæsit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri

445 Perfundunt, udisque aries in gurgite villis Mersatur, missusque secundo defluit amni : Aut tonsum tristi contingunt corpus amurcâ, Et spumas miscent argenti, vivaque sulfura, Idæasque pices, et pingues unguine ceras,

450 Scillamque, helleborosque graves, nigrumque bitumen. Non tamen ulla magis præsens fortuna laborum est, Quàm si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os : alitur vitium, vivitque tegendo ; Dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor 455 Abnegat, aut meliora deos sedet omina poscens. Quin etiam, ima dolor balantûm lapsus ad ossa Quum furit, atque artus depascitur arida febris, Profuit incensos æstus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam ;

460 Bisaltæ quo more solent, acerque Gelonus, Quum fugit in Rhodopen, atque in deserta Getarum, Et lac concretum cum sanguine potat equino.

Quam procul aut molli succedere sæpiùs umbræ Videris, aut summas carpentem ignaviùs herbas, 465 Extremamque sequi, aut medio procumbere campo Pascentem, et seræ solam decedere nocti ; Continuò culpam ferro compesce, priusquam Dira per incautum serpant contagia vulgus. Non tam creber agens hiemem ruit æquore turbo, 470

« PreviousContinue »