Page images
PDF

245

Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam. Rara sit, an supra morem si densa, requiras ; Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho ; Densa magis Cereri, rarissima quæque Lyæo; Antè locum capies oculis, altèque jubebis

230 In solido puteum demitti, omnemque repones Rursus humum, et pedibus summas æquabis arenas. Si deerunt, rarum, pecorique et vitibus almis Aptius, uber erit : sin in sua posse negabunt Ire loca, et scrobibus superabit terra repletis, 235 Spissus ager : glebas cunctantes crassaque terga Exspecta, et validis terram proscinde juvencis.

Salsa autem tellus, et quæ perhibetur amara, Frugibus infelix, (ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina, servat,) 240 Tale dabit specimen : tu spisso vimine qualos Colaque prælorum fumosis deripe tectis ; Huc ager ille malus, dulcesque a fontibus undæ, Ad plenum calcentur : aqua eluctabitur omnis Scilicet, et grandes ibunt per vimina guttæ ; At sapor indicium faciet manifestus, et ora Tristia tentantûm sensu torquebit amaror. Pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto Discimus : haud unquam manibus jactata fatiscit, Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. 250 Humida majores herbas alit, ipsaque justo Lætior : ah! nimiùm ne sit mihi fertilis illa, Neu se prævalidam primis ostendat aristis ! Quæ gravis est, ipso tacitam se pondere prodit, Quæque levis. Promptum est oculis prædiscere nigram, 255 Et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus Difficile est ; piceæ tantùm, taxique nocentes Interdum, aut hederæ pandunt vestigia nigræ.

His animadyersis, terram multò antè memento Excoquere, et magnos scrobibus concidere montes, 260 Antè supinatas aquiloni ostendere glebas, Quàm lætum infodias vitis genus : optima putri Arva solo ; id venti curant, gelidæque pruinæ, Et labefacta movens robustus jugera fossor. At, si quos haud ulla viros vigilantia fugit,

265

Antè locum similem exquirunt, ubi prima paretur
Arboribus seges, et quò mox digesta feratur ;
Mutatam ignorent subitò ne semina matrem.
Quin etiam cæli regionem in cortice signant ;
Ut, quo quæque modo steterit, quâ parte calores 270
Austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi,
Restituant : adeò in teneris consuescere multum est !

Collibus, an plano meliùs sit ponere vitem
Quære priùs. Si pinguis agros metabere campi,
Densa sere ; in denso non segnior ubere Bacchus : 275
Sin tumulis acclive solum collesque supinos,
Indulge ordinibus ; nec seciùs omnis in unguem
Arboribus positis secto via limite quadret.
Ut sæpè, ingenti bello quum longa cohortes
Explicuit legio, et campo stetit agmen aperto, 280
Directæque acies, ac latè fluctuat omnis
Ære renidenti tellus ; necdum horrida miscent
Prelia, sed dubius mediis Mars errat in armis :
Omnia sint paribus numeris dimensa viarum ;
Non animum modò uti pascat prospectus inanem, 285
Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas
Terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et, scrobibus quæ sint fastigia, quæras.
Ausim vel tenui vitem committere sulco.
Altior ac penitùs terræ defigitur arbos ;
Æsculus in primis, quæ quantùm vertice ad auras
Ætherias, tantùm radice in Tartara tendit.
Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres,
Convelunt ; immota manet, multosque nepotes,
Multa virûm volvens durando sæcula, vincit :

295 Tum fortes latè ramos et brachia tendens Huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem ; Neve inter vites corylum sere; neve flagella Summa pete, aut summâ destringe ex arbore plantas ; 300 Tantus amor terræ ! neu ferro læde retuso Semina ; neve oleæ silvestres insere truncos : Nam sæpè incautis pastoribus excidit ignis, Qui, furtim pingui primùm sub cortice tectus, Robora comprendit, frondesque elapsus in altas 305

290 310 Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multâ memor occule terrâ : Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas ; Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit Halitus, atque animos tollent sata : jam que reperti 350 Qui saxo supèr atque ingenti pondere testa Urgerent ; hoc effusos munimen ad imbres ; Hoc, ubi hiulca siti findit Canis æstifer arva.

315

320

325

Ingentem cælo sonitum dedit ; inde secutus
Per ramos victor perque alta cacumina regnat,
Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram
Ad cælum piceâ crassus caligine nubem ;
Præsertim si tempestas a vertice silvis
Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
Hoc ubi, non a stirpe valent, cæsæque reverti
Possunt, atque imâ similes revirescere terrâ:
Infelix superat foliis oleaster amaris.

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor
Tellurem Boreâ rigidam spirante moveri :
Rura gelu tum claudit hiems, nec semine jacto
Concretam patitur radicem affigere terræ.
Optima vinetis satio, quum vere rubenti
Candida venit avis, longis invisa colubris ;
Prima vel autumni sub frigora, quum rapidus Sol
Nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas.

Ver adeò frondi nemorum, ver utile silvis :
Vere tument terræ, et genitalia semina poscunt.
Tum Pater omnipotens fæcundis imbribus Æther
Conjugis in gremium lætæ descendit, et omnes
Magnus alit, magno commixtus corpore, fætus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus..
Parturit almus ager : Zephyrique tepentibus auris
Laxant arva sinus ; superat tener omnibus humor ;
Inque novos soles audent se germina tuto
Credere ; nec metuit surgentes pampinus austros,
Aut actum cælo magnis aquilonibus imbrem ;
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.
Non alios primâ crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem,
Crediderim : ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri;
Quum primæ lucem pecudes hausêre, virûmque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissæque feræ silvis, et sidera cælo.
Nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet cæli indulgentia terras.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Seminibus positis, superest deducere terram Sæpiùs ad capita, et duros jactare bidentes ;

355 Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa Flectere luctantes inter vineta juvencos : Tum leves calamos, et rasæ hastilia virgæ, Fraxineasque aptare sudes, furcasque bicornes, Viribus eniti quarum, et contemnere ventos

360 Assuescant, summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas, Parcendum teneris : et dum se lætus ad auras Palmes agit, laxis per purum immissus habenis, Ipsa acie nondum falcis tentanda ; sed uncis

365 Carpendæ manibus frondes, interque legendæ. Inde, ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde ; Antè reformidant ferrum ; tum denique dura Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

370 Texendæ sepes etiam, et pecus omne tenendum, Præcipuè dum frons tenera imprudensque laborum : Cui, super indignas hiemes, solemque potentem, Silvestres uri assiduè capreæque sequaces Illudunt ; pascuntur oves, avidæque juvencæ. 375 Frigora nec tantùm canâ concreta pruinâ, Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas, Quantùm illi nocuêre greges, durique venenum Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix.

Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris 380 Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi ; Præmiaque ingeniis, pagos et compita circum, Thesidæ posuere, atque inter pocula læti Mollibus in pratis unctos saluêre per utres. Nec non Ausonii, Trojâ gens missa, coloni

385 405

Versibus incomptis ludunt, risuque soluto,
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis :
Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique
Oscilla ex altâ suspendunt mollia pinu.
Hinc omnis largo pubescit vinea fætu ;

390
Complentur vallesque cavæ, saltusque profundi,
Et quocumque deus circùm caput egit honestum.
Ergo ritè suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis, lancesque et liba feremus :
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,

395 Pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter, Cui nunquam exhausti satis est ; namque omne quotannis Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis Æternùm frangenda bidentibus, omne levandum 400 Fronde nemus : redit agricolis labor actus in orbem, Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Ac jam olim, seras posuit quum vinea frondes, Frigidus et silvis aquilo decussit honorem ; Jam tum acer curas venientem extendit in annum Rusticus, et curvo Saturni dente relictam Persequitur vitem attondens, fingitque putando. Primus humum fodito, primus devecta cremato Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto : Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra ; 410 Bis segetem densis obducunt sentibus herbe : Durus uterque labor. Laudato ingentia rura ; Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo Cæditur, incultique exercet cura salicti.

415 Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt, Jam canit extremos effætus vinitor antes : Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus ; Et jam maturis metuendus Jupiter uvis.

Contrà, non ulla est oleis cultura : neque illæ 420 Procurvam exspectant falcem, rastrosque tenaces, Quum semel hæserunt arvis, aurasque tulerunt. Ipsa satis tellus, quum dente recluditur unco, Sufficit humorem, et gravidas cum vomere fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. 425

« PreviousContinue »