Page images
PDF
EPUB

Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina, fagos, Omnia carminibus vestrum servâsse Menalcan.

MERIS.

Audieras; et fama fuit: sed carmina tantùm
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantùm
Chaonias dicunt, aquilâ veniente, columbas.
Quòd nisi me quâcumque novas incidere lites
Antè sinistra cavâ monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas.

LYCIDAS.

10

15

Heu cadit in quemquam tantum scelus? heu! tua nobis
Pænè simul tecum solatia rapta, Menalca!

Quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis
Spargeret, aut viridi fontes induceret umbrâ?
Vel quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras ?
"Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas;
Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto."

MERIS.

Immo hæc, quæ Varo, necdum perfecta, canebat :
"Vare, tuum nomen (superet modò Mantua nobis,
Mantua væ miseræ nimiùm vicina Cremona !)
Cantantes sublimè ferent ad sidera cycni."

LYCIDAS.

20

25

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;·

30

Sic cytiso pastæ distendant ubera vaccæ.

Incipe, si quid habes. Et me fecêre poëtam

Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis.

Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinnâ

35

Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MERIS.

Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse ; neque est ignobile carmen.

"Huc ades, o Galatea: quis est nam ludus in undis?
Hic ver perpureum; varios hîc flumina circum
Fundit humus flores; hic candida populus antro
Imminet, et lentæ texunt umbracula vites.
Huc ades; insani feriant sine littora fluctus."

LYCIDAS.

Quid, quæ te purâ solum sub nocte canentem
Audieram? Numeros memini, si verba tenerem.

MERIS.

"Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionæi processit Cæsaris astrum ;

40

45

Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes."

50

Omnia fert ætas, animum quoque. Sæpè ego longos

'Cantando puerum memini me condere soles.

Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Morin

55

Jam fugit ipsa lupi Morin vidêre priores.
Sed tamen ista satìs referet tibi sæpè Menalcas.

LYCIDAS.

Causando nostros in longum ducis amores.

Et nunc omne tibi stratum silet æquor, et omnes,
Adspice, ventosi ceciderunt murmuris auræ.
Hinc adeò media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris. Hîc ubi densas
Agricolæ stringunt frondes, hîc, Mori, canamus ;
Hic hædos depone; tamen veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat antè veremur,
Cantantes licet usque (minùs via lædat) eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

MERIS.

Desine plura, puer; et, quod nunc instat, agamus.
Carmina tum meliùs, quum venerit ipse, canemus.

60

65

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus subterlabêre Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia silvæ.

5

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuêre, puellæ

Naïdes, indigno quum Gallus amore periret ?

10

Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi

Ulla moram fecêre, neque Aonia Aganippe.

Illum etiam lauri, etiam flevêre myricæ ;
Pinifer illum etiam solâ sub rupe jacentem
Mænalus, et gelidi fleverunt saxa Lycæi.
Stant et oves circùm, nostri nec pœnitet illas;
Nec te pœniteat pecoris, divine poëta :
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.

15

Venit et upilio; tardi venêre bubulci ;

Uvidus hibernâ venit de glande Menalcas.

20

Omnes, "Unde amor iste," rogant, "tibi ?" Venit Apollo;

"Galle, quid insanis?" inquit: "tua cura Lycoris

Perque nives alium perque horrida castra secuta est."
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentes ferulas et grandia lilia quassans.

25

Pan, deus Arcadiæ, venit; quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem:

"Ecquis erit modus ?" inquit ; "Amor non talia curat: Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis,

Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ."

Tristis at ille; "Tamen cantabitis, Arcades," inquit, "Montibus hæc vestris; soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quàm molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores !

Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem

Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!

30

35

40

45

Certè, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas ?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra),
Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret :
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hîc gelidi fontes, hîc mollia prata, Lycori;
Hîc nemus; hîc ipso tecum consumerer ævo.
Nunc insanus amor duri te Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostes ;
Tu, procul a patriâ, (nec sit mihi credere tantum !)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant !
Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas !
Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avenâ.
Certum est in silvis, inter spelæa ferarum
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus crescent illæ ; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,

[blocks in formation]

Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

Spicula. Tanquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat !

60

Jam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ, rursum concedite, silvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores ;
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ ;
Nec si, quum moriens altâ liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori."
Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos hæc facietis maxima Gallo :
Gallo, cujus amor tantùm mihi crescit in horas,
Quantùm vere novo viridis se subjicit alnus.

Surgamus solet esse gravis cantantibus umbra ;
Juniperi gravis umbra; noçent et frugibus umbræ.
Ite domum, saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

E

65

70

75

34

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER I.

QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis ;
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem cœlo quæ ducitis annum,
Liber, et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit aristâ,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis;
Et vos, agrestum præsentia numina, Fauni,

5

10

Ferte simul, Faunique, pedem, Dryadesque puellæ :

Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceæ
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci ;
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycæi,
Pan, ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis, o Tegeæe, favens; oleæque Minerva
Inventrix; uncique puer monstrator aratri ;
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum ;
Dîque deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum cœlo demittitis imbrem.

Tuque adeò, quem mox quæ sint habitura deorum
Concilia, incertum est; urbesne invisere, Cæsar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens maternâ tempora myrto:
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,

15

20

25

30

« PreviousContinue »