Page images
PDF
[ocr errors]

Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urget.
Inclusum veluti si quando flumine nactus
Cervum, aut puniceæ septum formidine pennæ, 750
Venator cursu, canis et latratibus instat :
Ille autem, insidiis et ripâ territus altâ,
Mille fugit refugitque vias ; at vividus Umber
Hæret hians, jam jamque tenet, similisque tenenti
Increpuit malis, morsuque elusus inani est.

755
Tum verò exoritur clamor, ripæque lacusque
Responsant circà, et cælum tonat omne tumultu.
Ille, simul fugiens, Rutulos simul increpat omnes,
Nomine quemque vocans ; notumque efflagitat ensem.
Æneas mortem contrà præsensque minatur
Exitium, si quisquam adeat ; terretque trementes,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque orbes explent cursu, totidemque retexunt
Huc, illuc. Neque enim levia aut ludicra petuntur
Præmia, sed Turni de vitâ et sanguine certant.

765 Fortè sacer Fauno foliis oleaster amaris Hîc steterat, nautis olim venerabile signum ; Servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo, et votas suspendere vestes : Sed stirpem Teucri, nullo discrimine, sacrum

770 Sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hîc hasta Æneæ stabat ; huc impetus illam Detulerat, fixam et lentâ in radice tenebat. Incubuit, voluitque manu convellere ferrum Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu 775 Non poterat. Tum verò amens formidine Turnus, Faune, precor, miserere, inquit ; tuque optima ferrum Terra tene; colui vestros si semper honores, Quos contrà Æneadæ bello fecêre profanos. Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit. 780 Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus, Viribus haud ullis valuit discludere morsus Roboris Æneas. Dum nititur acer, et instat, Rursus in aurigæ faciem mutata Metisci Procurrit, fratrique ensem dea Daunia reddit. 785 Quod Venus audaci Nymphæ indignata licere, Accessit, telumque altâ ab radice revellit.

Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hastâ,
Adsistunt contrà, certamine Martis anheli.

790
Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Alloquitur, fulvâ pugnas de nube tuentem.
Quæ jam finis erit, conjux ? quid denique restat ? '
Indigetem Ænean scis ipsa, et scire fateris,
Deberi cælo, fatisque ad sidera tolli.

795 Quid struis ? aut quâ spe gelidis in nubibus hæres ? Mortalin' decuit violari vulnere divum ? Aut ensem (quid enim sine te Juturna valeret ?) Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis ? Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris ; 800 Nec te tantus edat tacitam dolor ; et mihi curæ Sæpè tuo dulci tristes ex ore recursent. Ventum ad supremum est. Terris agitare, vel undis, Trojanos potuisti, infandum accendere bellum, Deformare domum, et luctu miscere hymenaeos : 805 Ulteriùs tentare veto. Sic Jupiter orsus : Sic dea submisso contrà Saturnia vultu : Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Jupiter, et Turnum et terras invita reliqui. Nec tu me aëriâ solam nunc sede videres

810 Digna indigna pati ; sed flammis cincta sub ipsam Starem aciem, traheremque inimica in prælia Teucros. Juturnam misero, fateor, succurrere fratri Suasi, et pro vitâ majora audere probavi; Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum ; 815 Adjuro Stygii caput implacabile fontis, Una superstitio superis quæ reddita divis. Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo. Illud te, nullâ fati quod lege tenetur, Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum :

820 Quum jam connubiis pacem felicibus, esto, Component, quum jam leges et fædera jungent ; Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos; Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari, Aut vocem mutare viros, aut vertere vestes. Sit Latium, sint Albani per sæcula reges ;

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Sit Romana potens Italâ virtute propago :
Occidit, occideritque sinas cum nomine, Troja.

Olli subridens hominum rerumque repertor :
Et germana Jovis, Saturnique altera proles,
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus !
Verùm age, et inceptum frustra submitte furorem :
Do quod vis, et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt ;
Utque est, nomen erit : commixti corpore tantùm
Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.
Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate videbis ;
Nec gens ulla tuos æquè celebrabit honores.
Annuit his Juno, et mentem lætata retorsit.
Interea excedit cælo, nubemque reliquit.

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat ;
Juturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megaram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentûm spiris, ventosasque addidit alas.
Hæ Jovis ad solium, sævique in limine regis,
Apparent, acuuntque metum mortalibus ægris,
Si quando letum horrificum morbosque deûm rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab æthere summo
Jupiter, inque omen Juturnæ occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur :
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
Armatam sævi Parthus quam felle veneni,
Parthus, sive Cydon, telum immedicabile, torsit ;
Stridens, et celeres incognita transilit umbras.'
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.

Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
Alitis in parvæ subitam collecta figuram,
Quæ quondam in bustis, aut culminibus desertis,
Nocte sedens serùm canit importuna per umbras :
Hanc versa in faciem, Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans, clypeumque everberat alis.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Illi membra novus solvit formidine torpor,
Arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit.
At, procul ut Diræ stridorem agnovit et alas,
Infelix crines scindit Juturna solutos,

870
Unguibus ora soror fædans, et pectora pugnis.
Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare ?
Aut quid jam duræ superat mihi ? quâ tibi lucem
Arte morer ? talin' possum me opponere monstro ?
Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem, 875
Obscænæ volucres ; alarum verbera nosco,
Letalemque sonum ; nec fallunt jussa superba
Magnanimi Jovis. Hæc pro virginitate reponit ?
Quò vitam dedit æternam ? cur mortis adempta est
Conditio ? possem tantos finire dolores

880 Nunc certè, et misero fratri comes ire per umbras. Immortalis ego ? aut quidquam mihi dulce meorum Te sine, frater, erit ? O quæ satis alta dehiscat Terra mihi, Manesque deam demittat ad imos ? Tantùm effata, caput glauco contexit amictu

885 Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

Æneas instat contrà, telumque coruscat Ingens, arboreum, et sævo sic pectore fatur: Quæ nunc deinde mora est ? aut quid jam, Turne, retractas? Non cursu, sævis certandum est comminus armis. 890 Verte omnes tete in facies, et contrahe quidquid Sive animis, sive arte, vales ; opta ardua pennis Astra sequi, clausumque cavâ te condere terrâ. Ille, caput quassans : Non me tua fervida terrent Dicta, ferox ; dî me terrent, et Jupiter hostis. 895 Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod fortè jacebat, Limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus. 900 Ille manu raptum trepidâ torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus, heros. Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem, Tollentemve manu, saxumque immane moventem. Genua labant ; gelidus concrevit frigore sanguis. Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,

[ocr errors]

Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri

910
Succidimus ; non lingua valet, non corpore notæ
Sufficiunt vires ; nec vox aut verba sequuntur :
Sic Turno, quâcumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos adspectat, et urbem, 915
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit ;
Nec quò se eripiat, nec quâ vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.

Cunctanti telum Æneas fatale coruscat, Sortitus fortunam oculis, et corpore toto

920 Eminus intorquet. Murali concita nunquam Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar Exitium dirum hasta ferens ; orasque recludit Loricæ, et clypei extremos septemplicis orbes; 925 Per medium stridens transit femur. Incidit ictus Ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit Mons circùm, et vocem latè nemora alta remittunt. Ille, humilis supplexque, oculos dextramque precantem 930 Protendens : Equidem merui, nec deprecor, inquit : Utere sorte tuâ. Miseri te si qua parentis Tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor,) Dauni miserere senectæ ; Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,

935 Redde reis. Vicisti, et victum tendere palmas

Ausonii vidêre : tua est Lavinia conjux. . · Ulteriùs ne tende odiis. Stetit acer in armis

Æneas, volvens oculos, dextramque repressit.
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo 940
Ceperat, infelix humero quum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri ; victum quem vulnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam savi monumenta doloris

945 Exuviasque hausit, furiis accensus, et irâ

« PreviousContinue »