Page images
PDF

Nomine avum referens, animo manibusque parentem ;
Qui quondam, castra ut Danaûm speculator adiret,
Ausus Pelidæ pretium sibi poscere currus :

350
Illum Tydides alio pro talibus ausis
Affecit pretio ; nec equis adspirat Achillis.
Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
Antè levi jaculo longum per inane secutus,
Sistit equos bijuges, et curru desilit, atque

355 Semanimi lapsoque supervenit, et pede collo Impresso, dextræ mucronem extorquet, et alto Fulgentem tingit jugulo, atque hæc insuper addit : En, agros, et quam bello, Trojane, petîsti, Hesperiam metire jacens : hæc præmia, qui me 360 Ferro ausi tentare, ferunt ; sic mạnia condunt. Huic comitem Asbuten, conjectâ cuspide, mittit ; Chloreaque, Sybarimque, Daretaque, Thersilochumque, Et sternacis equi lapsum cervice Thymæten. Ac velut Edoni Boreæ quum spiritus alto

365 Insonat Ægæo, sequiturque ad littora fluctus ; Quâ venti incubuêre, fugam dant nubila cælo : Sic Turno, quâcumque viam secat, agmina cedunt, Conversæque ruunt acies ; sert impetus ipsum, Et cristam adverso curru quatit aura volantem. 370 Non tulit instantem Phegeus animisque frementem ; Objecit sese ad currum, et spumantia frænis Ora citatorum dextrâ detorsit equorum. Dum trahitur, pendetque jugis, hunc lata retectum Lancea consequitur, rumpitque infixa bilicem

375
Loricam, et summum degustat vulnere corpus.
Ille tamen clypeo objecto conversus in hostem
Ibat, et auxilium ducto mucrone petebat :
Quum rota præcipitem, et procursu concitus axis
Impulit, effunditque solo ; Turnusque secutus,
Imam inter galeam summi thoracis et oras,
Abstulit ense caput, truncumque reliquit arenæ.

Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
Interea Ænean Mnestheus, et fidus Achates,
Ascaniusque comes, castris statuêre cruentum,
Alternos longâ nitentem cuspide gressus.
Sævit, et infractâ luctatur arundine telum .

380

[ocr errors]

395

Eripere, auxilioque viam, quæ proxima, poscit :
Ense secent lato vulnus, telique latebram
Rescindant penitùs, seseque in bella remittant.
Jamque aderat Phæbo ante alios dilectus lapis
Iasides ; acri quondam cui captus amore
Ipse suas artes, sua munera, lætus Apollo
Augurium, citharamque dabat, celeresque sagittas.
Ille, ut depositi proferret fata parentis,
Scire potestates herbarum usumque medendi
Maluit, et mutas agitare inglorius artes.
Stabat, acerba fremens, ingentem nixus in hastam,
Æneas, magno juvenum et mærentis Iuli
Concursu, lacrymis immobilis. Ille retorto

400
Pæonium in morem senior succinctus amictu,
Multa manu medicâ Phæbique potentibus herbis
Nequidquam trepidat, nequidquam spicula dextrâ
Sollicitat, prensatque tenaci forcipe ferrum.
Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo 405
Subvenit : et sævus campis magis ac magis horror
Crebrescit, propiùsque malum est. Jam pulvere cælum
Stare vident ; subeunt equites, et spicula castris
Densa cadunt mediis. It tristis ad æthera clamor
Bellantûm juvenum, et duro sub Marte cadentûm. 410
Hîc Venus, indigno nati concussa dolore,
Dictamnum genetrix Cretæâ carpit ab Idâ, .
Puberibus caulem foliis et flore comantem
Purpureo : non illa feris incognita capris
Gramina, quum tergo volucres hæsêre sagittæ.
Hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,
Detulit : hoc fusum labris splendentibus amnem
Inficit, occultè medicans ; spargitque salubris
Ambrosiæ succos, et odoriferam panaceam.
Fovit eâ vulnus lymphâ longævus Iapis,

420 Ignorans ; subitoque omnis de corpore fugit Quippe dolor ; omnis stetit imo vulnere sanguis : Jamque secuta manum, nullo cogente, sagitta Excidit, atque novæ rediêre in pristina vires. Arma citi properate viro ! quid statis? lapis Conclamat, primusque animos accendit in hostem. Non hæc humanis opibus, non arte magistrâ,

[ocr errors]
[ocr errors]

Proveniunt ; neque te, Ænea, mea dextera servat :
Major agit deus, atque opera ad majora remittit.
Ille, avidus pugnæ, suras incluserat auro

430
Hinc atque hinc, oditque moras, hastamque coruscat.
Postquam habilis lateri clypeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circùm complectitur armis,
Summaque per galeam delibans oscula fatur :
Disce, puer, virtutem ex me, verumque laborem ; 435
Fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello
Defensum dabit, et magna inter præmia ducet.
Tu facito, mox quum matura adoleverit ætas,
Sis memor, et te, animo repetentem exempla tuorum,
Et pater Æneas, et avunculus excitet Hector.

440 Hæc ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, Telum immane manu quatiens : simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt ; omnisque relictis Turba fluit castris. Tum cæco pulvere campus Miscetur, pulsuque pedum tremit excita tellus. 445 Vidit ab adverso venientes aggere Turnus, Vidêre Ausonii ; gelidusque per ima cucurrit Ossa tremor. Prima ante omnes Juturna Latinos Audiit, agnovitque sonum, et tremefacta refugit. Ille volat, campoque atrum rapit agmen aperto. 450 Qualis ubi ad terras, abrupto sidere, nimbus It mare per medium : miseris, heu ! præscia longè Horrescunt corda agricolis : dabit ille ruinas Arboribus, stragemque satis ; ruet omnia latè : Antevolant, sonitumque ferunt ad littora venti.

455 Talis in adversos ductor Rhæteïus hostes Agmen agit : densi cuneis se quisque coactis Agglomerant, Ferit ense gravem Thymbræus Osirim ; Archetium Mnestheus ; Epulonem obtruncat Achates, Ufentemque Gyas : cadit ipse Tolumnius augur, Primus in adversos telum qui torserat hostes. Tollitur in cælum clamor, versique vicissim Pulverulenta fugâ Rutuli dant terga per agros. Ipse neque aversos dignatur sternere morti, Nec pede congressos æquo, nec tela ferentes

465 Insequitur : solum densâ in caligine Turnum Vestigat lustrans ; solum in certamina poscit.

460

[ocr errors]

Hoc concussa metu mentem Juturna virago Aurigam Turni media inter lora Metiscum Excutit, et longè lapsum temone' relinquit.

470 Ipsa subit, manibusque undantes flectit habenas, Cuncta gerens, vocemque, et corpus, et arma Metisci. Nigra velut magnas domini quum divitis ædes Pervolat, et pennis alta atria lustrat hirundo, Pabula parva legens, nidisque loquacibus escas ;

475 Et nunc porticibus vacuis, nunc humida circum Stagna sonat : similis medios Juturna per hostes Fertur equis, rapidoque volans obit omnia curru ; Jamque hîc germanum, jamque hîc, ostentat ovantem ; Nec conferre manum patitur ; volat avia longè. 480 Haud minùs Æneas tortos legit obvius orbes, Vestigatque virum, et disjecta per agmina magnâ Voce vocat. Quoties oculos conjecit in hostem, Alipedumque fugam cursu tentavit equorum, Aversos toties currus Juturna retorsit. Heu ! quid agat ? vario nequidquam fluctuat æstu ; Diversæque vocant animum in contraria cura. Huic Messapus, uti lævâ duo fortè gerebat Lenta, levis cursu, præfixa hastilia ferro, Horum unum certo contorquens dirigit ictu.

490 Substitit Æneas, et se collegit in arma, Poplite subsidens : apicem tamen incita summum Hasta tulit, summasque excussit vertice cristas. Tum verò assurgunt iræ ; insidiisque subactus, Diversos ubi sensit equos currumque referri, Multa Jovem et læsi testatur fæderis aras ; Jam tandem invadit medios, et, Marte secundo Terribilis, sævam nullo discrimine cædem Suscitat, irarumque omnes effundit habenas.

Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine cædes 500 Diversas, obitumque ducum, quos æquore toto Inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troïus heros, Expediat ? Tanton' placuit concurrere motu, Jupiter, æternâ gentes in pace futuras ! Æneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentes

505 Pugna loco statuit Teucros,) haud multa moratus Excipit in latus, et, quâ fata celerrima, crudum

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Transadigit costas et crates pectoris ensem.
Turnus equo dejectum Amycum, fratremque Dioren,
Congressus pedes ; hunc venientem cuspide longa,
Hunc mucrone ferit ; curruque abscisa duorum
Suspendit capita, et rorantia sanguine portat.
Ille Talon, Tanaïmque neci, fortemque Cethegum,
Tres uno congressu, et mæstum mittit Onyten,
Nomen Echionium, matrisque genus Peridiæ.
Hic fratres Lyciâ missos et Apollinis agris,
Et juvenem exosum nequidquam bella Meneten
Arcada; piscosæ cui circum Alumina Lernæ
Ars fuerat, pauperque domus ; nec nota potentûm
Limina ; conductâque pater tellure serebat.
Ac velut immissi diversis partibus ignes
Arentem in silvam et virgulta sonantia lauro ;
Aut ubi decursu rapido de montibus altis
Dant sonitum spumosi amnes, et in æquora currunt,
Quisque suum populatus iter : non segniùs ambo
Æneas Turnusque ruunt per prælia : nunc, nunc
Fluctuat ira intus ; rumpuntur nescia vinci
Pectora ; nunc totis in vulnera viribus itur.
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
Nomina, per regesque actum genus omne Latinos,
Præcipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
Excutit, effunditque solo : hunc lora et juga subter
Provolvêre rotæ, crebro supèr ungula pulsu
Incita nec domini memorum proculcat equorum.
Ille ruenti Hyllo, animisque immanè frementi,
Occurrit, telumque aurata ad tempora torquet :
Olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
Dextera nec tua te, Graiûm fortissime, Creteu,
Eripuit Turno. Nec dî texêre Cupencum,
Æneâ veniente, sui : dedit obvia ferro
Pectora ; nec misero clypei mora profuit ærei.
Te quoque Laurentes viderunt, Æole, campi
Oppetere, et latè terram consternere tergo :
Occidis, Argivæ quem non potuêre phalanges
Sternere, nec Priami regnorum eversor Achilles ;
Hîc tibi mortis erant metæ : domus alta sub Idâ,
Lyrnessi domus alta ; solo Laurente sepulcrum.

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »