Page images
PDF

165

Nunc juvenem imparibus video concurrere fatis,
Parcarumque dies et vis inimica propinquat.

150
Non pugnam adspicere hanc oculis, non fædera possum.
Tu, pro germano si quid præsentius audes,
Perge ; decet. Forsan miseros meliora sequentur.
Vix ea, quum lacrymas oculis Juturna profudit ;
Terque quaterque manu pectus percussit honestum. 155
Non lacrymis hoc tempus, ait Saturnia Juno;
Accelera, et fratrem, si quis modus, eripe morti ;
Aut tu bella cie, conceptumque excute fædus.
Auctor ego audendi. Sic exhortata reliquit
Incertam, et tristi turbatam vulnere mentis.

160 Interea reges, ingenti mole Latinus Quadrijugo vehitur curru, cui tempora circum Aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen ; bigis it Turnus in albis, Bina manu lato crispans hastilia ferro. Hinc pater Æneas, Romanæ stirpis origo, Sidereo flagrans clypeo et cælestibus armis, Et juxtà Ascanius, magnæ spes altera Romæ, Procedunt castris ; purâque in veste sacerdos Setigeri fætum suis, intonsamque bidentem Attulit, admovitque pecus flagrantibus aris. Illi, ad surgentem conversi lumina solem, Dant fruges manibus salsas, et tempora ferro Summa notant pecudum, paterisque altarja libant. Tum pius Æneas, stricto sic ense precatur :

175 Esto nunc Sol testis, et hæc mihi Terra vocanti, Quam propter tantos potui perferre labores, Et Pater omnipotens, et tu, Saturnia Juno, Jam melior, jam, diva, precor : tuque, inclyte Mavors, Cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques: 180 Fontesque, Fluviosque voco, quæque Ætheris alti Religio, et quæ cæruleo sunt numina ponto. Cesserit Ausonio si fors victoria Turno, Convenit, Evandri victos discedere ad urbem ; Cedet Iulus agris ; nec pòst arma ulla rebelles 185 Æneadæ referent, ferrove hæc regna lacessent. Sin nostrum annuerit nobis Victoria Martem, (Ut potiùs reor, et potiùs dî numine firment !)

170

190

Non ego nec Teucris Italos parere jubebo,
Nec mihi regna peto. Paribus se legibus ambæ
Invictæ gentes æterna in fædera mittant.
Sacra deosque dabo : socer arma Latinus habeto ;
Imperium solemne socer : mihi mænia Teucri
Constituent, urbique dabit Lavinia nomen.

Sic prior Æneas : sequitur sic deinde Latinus, 195
Suspiciens cælum, tenditque ad sidera dextram :
Hæc eadem, Ænea, Terram, Mare, Sidera, juro,
Latonæque genus duplex, Janumque bifrontem,
Vimque deûm infernam, et duri sacraria Ditis ;
Audiat hæc Genitor, qui fædera fulmine sancit. 200
Tango aras ; medios ignes et numina testor :
Nulla dies pacem hanc Italis nec fædera rumpet,
Quò res cumque cadent ; nec me vis ulla volentem
Avertet ; non, si tellurem effundat in undas,
Diluvio miscens, cælumque in Tartara solvat : 205
Ut sceptrum hoc, (dextrâ sceptrum nam fortè gerebat,)
Nunquam fronde levi fundet virgulta neque umbras,
Quum semel in silvis, imo de stirpe recisum,
Matre caret, posuitque comas et brachia ferro;
Olim arbos, nunc artificis manus ære decoro

210 Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.

Talibus inter se firmabant fædera dictis, Conspectu in medio procerum. Tum ritè sacratas In flammam jugulant pecudes, et viscera vivis Eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.

215 At verò Rutulis impar ea pugna videri Jam dudum, et vario misceri pectora motu : Tum magis, ut propiùs cernunt, non viribus æquis. Adjuvat, incessu tacito progressus, et aram Suppliciter venerans demisso lumine, Turnus, Tabentesque genæ, et juvenali in corpore pallor. Quem simul ac Juturna soror crebrescere vidit Sermonem, et vulgi variare labantia corda, In medias acies, formam assimulata Camerti, Cui genus a proavis ingens, clarumque paternæ Nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, In medias dat sese acies, haud nescia rerum, Rumoresque serit varios, ac talia fatur :

220

245

Non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
Objectare animam ? numerone, an viribus æqui 230
Non sumus ? En, omnes et Troës et Arcades hi sunt,
Fatilisque manus, infensa Etruria Turno :
Vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
Ille quidem ad Superos, quorum se devovet aris,
Succedet famâ, vivusque per ora feretur :

235
Nos, patriâ amissâ, dominis parere superbis
Cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.
Talibus incensa est juvenum sententia dictis
Jam magis atque magis ; serpitque per agmina murmur.
Ipsi Laurentes mutati, ipsique Latini.

240 Qui sibi jam requiem pugnæ rebusque salutem Sperabant, nunc arma volunt, fædusque precantur Infectum, et Turni sortem miserantur iniquam.

His aliud majus Juturna adjungit, et alto Dat signum cælo ; quo non præsentius ullum Turbavit mentes Italas, monstroque fefellit. Namque volans rubrâ fulvus Jovis ales in æthrâ Littoreas agitabat aves, turbamque sonantem Agminis aligeri ; subitò quum lapsus ad undas Cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. 250 Arrexêre animos Itali ; cunctæque volucres Convertunt clamore fugam, (mirabile visu !) Ætheraque obscurant pennis, hostemque per auras Factâ nube premunt ; donec vi victus et ipso Pondere defecit, prædamque ex unguibus ales

255 Projecit fluvio, penitùsque in nubila fugit. Tum verò augurium Rutuli clamore salutant, Expediuntque manus ; primusque Tolumnius augur, Hoc erat, hoc votis, inquit, quod sæpè petivi : Accipio, agnoscoque deos. Me, me duce, ferrum 260 Corripite, o miseri, quos improbus advena bello Territat, invalidas ut aves ; et littora vestra Vi populat. Petet ille fugam, penitùsque profundo Vela dabit. Vos unanimi densate catervas, Et regem vobis pugnâ defendite raptum.

265 Dixit, et adversos telum contorsit in hostes Procurrens ; sonitum dat stridula cornus, et auras Certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor, et omnes

270

275

280

285

Turbati cunei, calefactaque corda tumultu.
Hasta volans, ut fortè novem pulcherrima fratrum
Corpora constiterant contrà, quos fida creârat
Una tot Arcadio conjux Tyrrhena Gylippo ;
Horum unum, ad medium, teritur quâ sutilis alvo
Balteus, et laterum juncturas fibula mordet,
Egregium formâ juvenem et fulgentibus armis,
Transadigit costas, fulvâque effundit arenâ ·
At fratres, animosa phalanx, accensaque luctu,
Pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
Corripiunt, cæcique ruunt. Quos agmina contra
Procurrunt Laurentûm : hinc densi rursus inundant
Troës, Agyllinique, et pictis Arcades armis.
Sic omnes amor unus habet decernere ferro.
Diripuêre aras : it tota turbida cælo
Tempestas telorum, ac ferreus ingruit imber:
Craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus,
Pulsatos referens infecto fædere divos.
Infrænant alii currus ; aut corpora saltu
Subjiciunt in equos, et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem, regisque insigne gerentem,
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere fædus,
Adverso proterret equo : ruit ille recedens,
Et miser oppositis a tergo involvitur aris
In caput in que humeros. At fervidus advolat hasta
Messapus, teloque orantem multa trabali
Desuper altus equo graviter ferit, atque ita fatur:
Hoc habet ; hæc melior magnis data victima divis,
Concurrunt Itali, spoliantque calentia membra.
Obvius ambustum torrem Corynæus ab arâ
Corripit, et venienti Ebuso, plagamque ferenti,
Occupat os flammis : olli ingens barba reluxit,
Nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus
Cæsariem lævâ turbati corripit hostis,
Impressoque genu nitens terræ applicat ipsum :
Sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
Pastorem, primâque acie per tela ruentem,
Ense sequens nudo superimminet : ille securi
Adversi frontem mediam mentumque reductâ
Disjicit, et sparso latè rigat arma cruore.

[merged small][ocr errors]

Olli dura quies oculos et ferreus urget
Somnus ; in æternam clauduntur lumina noctem. 310

At pius Æneas dextram tendebat inermem,
Nudato capite, atque suos clamore vocabat :
Quò ruitis ? quæve ista repens discordia surgit ?
O cohibete iras ! ictum jam fædus, et omnes
Compositæ leges ; mihi jus concurrere soli;

315 Me sinite, atque auferte metus. Ego fædera faxo Firma manu : Turnum jam debent hæc mihi sacra. Has inter voces, media inter talia verba, Ecce, viro stridens alis allapsa sagitta est : Incertum quâ pulsa manu, quo turbine adacta ; 320 Quis tantam Rutulis laudem, casusne, deusne, Attulerit. Pressa est insignis gloria facti ; Nec sese Æneæ jactavit vulnere quisquam.

Turnus, ut Ænean cedentem ex agmine vidit, Turbatosque duces, subitâ spe servidus ardet : 325 Poscit equos atque arma simul, saltuque superbus Emicat in currum, et manibus molitur habenas. Multa virûm volitans dat fortia corpora leto ; Semineces volvit multos, aut agmina curru Proterit, aut raptas fugientibus ingerit hastas.

330 Qualis apud gelidi quum flumina concitus Hebri Sanguineus Mavors clypeo increpat, atque furentes Bella movens immittit equos : illi æquore aperto Ante Notos Zephyrumque volant ; gemit ultima pulsu Thraca pedum ; circùmque atræ Formidinis ora, 335 Iræque, Insidiæque, dei comitatus, aguntur. . Talis equos alacer media inter prælia Turnus Fumantes sudore quatit, miserabilè cæsis Hostibus insultans ; spargit rapida ungula rores Sanguineos, mixtâque cruor calcatur arena.

340 Jamque neci Sthenelumque dedit,Thamyrimque,Pholumque; Hunc congressus et hunc ; illum eminus ; eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse Nutrierat Lyciâ, paribusque ornaverat armis, Vel conferre manum, vel equo prævertere ventos. 345

Parte aliâ, media Eumedes in prælia fertur, Antiqui proles bello præclara Dolonis ;

« PreviousContinue »