Page images
PDF

Dum subit, ac dextram labenti tendit inermem,
Præcipites pariterque ruunt. His addit Amastrum
Hippotaden ; sequiturque incumbens eminus hasta
Tereaque, Harpalycumque, et Demophoonta, Chromimque:
Quotque emissa manu contorsit spicula virgo,

676
Tot Phrygii cecidêre viri. Procul Ornytus armis
Ignotis et equo venator Iapyge fertur :
Cui pellis latos humeros erepta juvenco
Pugnatori operit ; caput ingens oris hiatus

680 Et malæ texêre lupi cum dentibus albis, Agrestisque manus armat sparus : ipse catervis Vertitur in mediis, et toto vertice suprà est. Hunc illa exceptum, neque enim labor agminę verso, Trajicit, et super hæc inimico pectore fatur:

685 Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putâsti ? Advenit qui vestra dies muliebribus armis Verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum Manibus hoc referes, telo cecidisse Camillæ. Protenus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrûm 690 Corpora : sed Buten aversum cuspide fixit Loricam galeamque inter, quâ colla sedentis Lucent, et lævo dependet parma lacerto : Orsilochum, fugiens magnumque agitata per orbem, Eludit gyro interior, sequiturque sequentem. Tum validam perque arma viro perque ossa securim, Altior exsurgens, oranti et multa precanti Congeminat : vulnus calido rigat ora cerebro.

Incidit huic, subitoque adspectu territus hæsit, Appenninicolæ bellator filius Auni,

700 Haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. Isque, ubi se nullo jam cursu evadere pugnæ Posse, neque instantem reginam avertere, cernit ; Consilio versare dolos ingressus et astu, Incipit hæc : Quid tam egregium, si fæmina forti 705 Fidis equo ? dimitte fugam, et te comminus æquo Mecum crede solo, pugnæque accinge pedestri : Jam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem. Dixit : at illa furens, acrique accensa dolore, Tradit equum comiti, paribusque resistit in armis,

710 Ense pedes nudo, purâque interrita parmâ.

730

At juvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,
Haud mora, conversisque fugax aufertur habenis,
Quadrupedem que citum ferratâ calce fatigat.
Vane Ligus, frustràque animis elate superbis,
Nequidquam patrias tentâsti lubricus artes ;
Nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.
Hæc fatur virgo, et pernicibus ignea plantis
Transit equum cursu, frænisque adversa prehensis
Congreditur, pænasque inimico ex sanguine sumit: 720
Quàm facilè accipiter saxo sacer ales ab alto
Consequitur pennis sublimem in nube columbam,
Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncis ;
Tum cruor et vulsæ labuntur ab æthere plumæ.

At non hæc nullis hominum sator atque deorum
Observans oculis, summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum genitor Tarchonem in prælia sæva
Suscitat, et stimulis haud mollibus injicit iras.
Ergo inter cædes cedentiaque agmina Tarcho
Fertur equo, variisque instigat vocibus alas,
Nomine quem que vocans ; reficitque in prælia pulsos :
Quis metus, o nunquam dolituri, o semper inertes
Tyrrheni, quæ tanta animis ignavia venit ?
Fæmina palantes agit, atque hæc agmina vertit.
Quò ferrum, quidve hæc gerimus tela irrita dextris ? 735
At non in Venerem segnes, nocturnaque bella,
Aut, ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
Exspectare da pes et plenæ pocula mensæ.
Hic amor, hoc studium ; dum sacra secundus haruspex
Nuntiet, ac lucos vocet hostia pinguis in altos. 740

Hæc effatus, equum in medios, moriturus et ipse, Concitat, et Venulo adversum se turbidus infert ; Dereptumque ab equo dextrâ complectitur hostem, Et gremium ante suum multâ vi concitus aufert. Tollitur in cælum clamor, cunctique Latini

745 Convertêre oculos. Volat igneus æquore Tarcho, Arma virumque ferens ; tum summâ ipsius ab hasta Defringit ferrum, et partes rimatur apertas, Quâ vulnus letale ferat. Contrà ille repugnans Sustinet a jugulo dextram, et vim viribus exit.

750 Utque volans altè raptum quum fulva draconem

Fert aquila, implicuitque pedes, atque unguibus hæsit ;
Saucius at serpens sinuosa volumina versat,
Arrectisque horret squamis, et sibilat ore,
Arduus insurgens ; illa haud minùs urget obunco 755
Luctantem rostro ; simul æthera verberat alis :
Haud aliter prædam Tiburtûm ex agmine Tarcho
Portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti
Mæonidæ incurrunt. Tum fatis debitus Arruns
Velocem jaculo et multâ prior arte Camillam

760
Circuit, et quæ sit fortuna facillima tentat.
Quâ se cumque furens medio tulit agmine virgo,
Hâc Arruns subit, et tacitus vestigia lustrat :
Quâ victrix redit illa, pedemque ex hoste reportat,
Hâc juvenis furtim celeres detorquet habenas. 765
Hos aditus, jamque hos aditus, omnemque pererrat
Undique circuitum, et certam quatit improbus hastam.

Fortè sacer Cybelæ Chloreus, olimque sacerdos, Insignis longè Phrygiis fulgebat in armis ; Spumantemque agitabat equum, quem pellis ahenis 770 In plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrinâ ferrugine clarus et ostro, Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu ; Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea vati Cassida ; tum croceam chlamydemque sinusque crepantes Carbaseos fulvo in nodum collegerat auro,

776 Pictus acu tunicas, et barbara tegmina crurum. Hunc virgo, sive ut templis præfigeret arma Troïa, captivo sive ut se ferret in auro Venatrix, unum ex omni certamine pugnæ

780 Cæca sequebatur ; totumque incauta per agmen Fæmineo prædæ et spoliorum ardebat amore. Telum ex insidiis quum tandem tempore capto Concitat, et Superos Arruns sic voce precatur : Summe deûm, sancti custos Soractis Apollo,

785 Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo Pascitur, et medium freti pietate per ignem Cultores multâ premimus vestigia prunâ ; Da, Pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, Omnipotens. Non exuvias, pulsæve tropæum 790 Virginis, aut spolia ulla peto. Mihi cætera laudem

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Facta ferent. Hæc dira meo dum vulnere pestis
Pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
Audiit, et voti Phæbus succedere partem
Mente dedit, partem volucres dispersit in auras.
Sterneret ut subitâ turbatam morte Camillam,
Annuit oranti : reducem ut patria alta videret,
Non dedit ; inque notos vocem vertêre procellæ.
Ergo, ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
Convertêre animos acres, oculosque tulêre
Cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa neque auræ
Nec sonitûs memor, aut venientis ab æthere teli;
Hasta sub exsertam donec perlata papillam
Hæsit, virgineumque altè bibit acta cruorem.
Concurrunt trepidæ comites, dominamque ruentem
Suscipiunt. Fugit ante omnes exterritus Arruns,
Lætitiâ mixtoque metu ; nec jam ampliùs hastæ
Credere, nec telis occurrere virginis audet.
Ac velut ille, priùs quàm tela inimica sequantur,
Continuò in montes sese avius abdidit altos,
Occiso pastore, lupus, magnove juvenco,
Conscius audacis facti, caudamque remulcens
Subjecit pavitantem utero, silvasque petivit :
Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns,
Contentusque fugâ, mediis se immiscuit armis.

Illa manu moriens telum trahit ; ossa sed inter
Ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
Labitur exsanguis, labuntur frigida leto
Lumina ; purpureus quondam color ora reliquit.
Tum sic exspirans Accam, ex æqualibus unam,
Alloquitur, fida ante alias quæ sola Camillæ,
Quicum partiri curas ; atque hæc ita fatur:
Hactenus, Acca soror, potui : nunc vulnus acerbum
Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circùm.
Effuge, et hæc Turno mandata novissima perfer:
Succedat pugnæ, Trojanosque arceat urbe.
Jamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
Ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
Paulatim exsolvit se corpore, lenta que colla
Et captum leto posuit caput, arma relinquens;
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Tum verò immensus surgens ferit aurea clamor
Sidera : dejectâ crudescit pugna Camilla.
Incurrunt densi simul omnis copia Teucrûm,
Tyrrhenique duces, Evandrique Arcades alæ.

At Triviæ custos jam dudum in montibus Opis
Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas.
Utque procul medio juvenum in clamore furentům
Prospexit tristi multatam morte Camillam ;
Ingemuitque, deditque has imo pectore voces :
Heu ! nimiùm, virgo, nimiùm crudele luisti
Supplicium, Teucros conata lacessere bello !
Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam
Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
Extremâ jam in morte : neque hoc sine nomine letum
Per gentes erit, aut famam patiếris inultæ.
Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,
Morte luet meritâ. Fuit ingens monte sub alto
Regis Dercenni terreno ex aggere bustum
Antiqui Laurentis, opacâque ilice tectum :
Hîc dea se primùm rapido pulcherrima nisu
Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit fulgentem armis, ac vana tumentem :
Cur, inquit, diversus abis ? huic dirige gressum,
Huc periture veni : capias ut digna Camillæ
Præmia. Tune etiam telis moriêre Dianæ ?
Dixit, et auratâ volucrem Threïssa sagittam
Deprompsit pharetrâ, cornuque infensa tetendit,
Et duxit longè, donec curvata coirent
Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis,
Lævâ aciem ferri, dextrâ nervoque papillam.
Extemplo teli stridorem aurasque sonantes
Audiit unâ Arruns, hæsitque in corpore ferrum.
Illum exspirantem socii atque extrema gementem
Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt : .
Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum.

Prima fugit, dominâ amissa, levis ala Camillæ ;
Turbati fugiunt Rutuli ; fugit acer Atinas ;
Disjectique duces desolatique manipli
Tuta petunt, et equis aversi ad mænia tendunt.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »