Page images
PDF
EPUB

Unum etiam donis istis, quæ plurima mitti
Dardanidis dicique jubes, unum, optime regum,
Adjicias; nec te ullius violentia vincat,
Quin natam egregio genero dignisque hymenæis
Des pater, et pacem hanc æterno fœdere firmes.
Quòd si tantus habet mentes et pectora terror,
Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso ;
Cedat, jus proprium regi patriæque remittat.
Quid miseros toties in aperta pericula cives
Projicis, o Latio caput horum et causa malorum?
Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse

355

360

Nil moror, en, supplex venio. Miserere tuorum ;
Pone animos, et pulsus abi. Sat funera fusi
Vidimus, ingentes et desolavimus agros.

365

Aut, si fama movet, si tantum pectore robur
Concipis, et si adeò dotalis regia cordi est,

Aude, atque adversum fidens fer pectus in hostem.
Scilicet, ut Turno contingat regia conjux,
Nos, animæ viles, inhumata infletaque turba,
Sternamur campis ! Et jam tu, si qua tibi vis,

370

Si patrii quid Martis habes, illum adspice contrà,
Qui vocat.

375

Talibus exarsit dictis violentia Turni ;
Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces:
Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi,
Tum quum bella manus poscunt; patribusque vocatis
Primus ades. Sed non replenda est curia verbis,
Quæ tutò tibi magna volant, dum distinet hostem
Agger murorum, nec inundant sanguine fossæ.
Proinde tona eloquio, solitum tibi; meque timoris
Argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit, passim que tropæis
Insignis agros. Possit quid vivida virtus,
Experiare licet: nec longè scilicet hostes.

380

385

Quærendi nobis ; circumstant undique muros.

Imus in adversos? Quid cessas ? an tibi Mavors

Ventosâ in linguâ pedibusque fugacibus istis
Semper erit ?

390

Pulsus ego aut quisquam meritò, fœdissime, pulsum
Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Tybrim
Sanguine, et Evandri totam cum stirpe videbit
Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis ?
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens,
Et quos mille die victor sub Tartara misi,
Inclusus muris, hostilique aggere septus.
Nulla salus bello! Capiti cane talia demens
Dardanio, rebusque tuis. Proinde omnia magno
Ne cessa turbare metu, atque extollere vires
Gentis bis victæ ; contrà premere arma Latini.

395

400

Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremiscunt, Nunc et Tydides, et Larissæus Achilles :

Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.

405

Vel quum se pavidum contra mea jurgia fingit

Artificis scelus, et formidine crimen acerbat.

Nunquam animam talem dextrâ hâc, absiste moveri,

Amittes; habitet tecum, et sit pectore in isto.

Nunc ad te, et tua magna, pater, consulta revertor. 410 Si nullam nostris ultrà spem ponis in armis,

Si tam deserti sumus, et semel agmine verso

Funditùs occidimus, neque habet Fortuna regressum ;
Oremus pacem, et dextras tendamus inertes.
Quanquam, o, si solitæ quidquam virtutis adesset,
Ille mihi ante alios, fortunatusque laborum,
Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
Procubuit moriens, et humum semel ore momordit.
Sin et opes nobis, et adhuc intacta juventus,
Auxilioque urbes Italæ populique supersunt ;
Sin et Trojanis cum multo gloria venit

415

420

Sanguine; sunt illis sua funera, parque per omnes

Tempestas cur indecores in limine primo

Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?

Multa dies, variique labor mutabilis ævi

425

Retulit in melius; multos alterna revisens

Lusit, et in solido rursus Fortuna locavit.
Non erit auxilio nobis tolus, et Arpi :

At Messapus erit, felixque Tolumnius, et quos
Tot populi misêre duces; nec tarda sequetur
Gloria delectos Latio et Laurentibus agris.

430

Est et Volscorum egregiâ de gente Camilla,
Agmen agens equitum, et florentes ære catervas.
Quòd si me solum Teucri in certamina poscunt,
Idque placet, tantùmque bonis communibus obsto;
Non adeò has exosa manus Victoria fugit,
Ut tantâ quidquam pro spe tentare recusem.
Ibo animis contrà; vel magnum præstet Achillem,
Factaque Vulcani manibus paria induat arma
Ille licèt. Vobis animam hanc soceroque Latino,
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
Devovi. Solum Æneas vocat et, vocet, oro.
Nec Drances potiùs, sive est hæc ira deorum,
Morte luat; sive est virtus et gloria, tollat.

Illi hæc inter se dubiis de rebus agebant
Certantes castra Æneas aciemque movebat.
Nuntius ingenti per regia tecta tumultu

435

440

445

Ecce ruit, magnisque urbem terroribus implet;
Instructos acie Tiberino a flumine Teucros
Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
Extemplo turbati animi, concussaque vulgi
Pectora, et arrectæ stimulis haud mollibus iræ.

450

Arma manu trepidi poscunt; fremit arma juventus;

Flent mosti mussantque patres. Hic undique clamor
Dissensu vario magnus se tollit in auras :

455

Haud secus atque alto in luco quum fortè catervæ
Consedêre avium, piscosove amne Padusæ
Dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
Immo, ait, o cives, arrepto tempore, Turnus,
Cogite concilium, et pacem laudate sedentes :
Illi armis in regna ruant. Nec plura locutus
Corripuit sese, et tectis citus extulit altis.

460

Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis;

Duc, ait, et Rutulos. Equitem, Messapus, in armis,
Et cum fratre Coras, latis diffundite campis.
Pars aditus urbis firment, turresque capessant:
Cætera, quâ jusso, mecum manus inferat arma.
Ilicet in muros totâ discurritur urbe.
Concilium ipse pater et magna incepta Latinus
Deserit, ac tristi turbatus tempore differt.
Multaque se incusat, qui non acceperit ultro

465

470

Dardanium Ænean, generumque adsciverit, urbi.
Præfodiunt alii portas, aut saxa sudesque

Subvectant. Bello dat signum rauca cruentum
Buccina. Tum muros variâ cinxêre coronâ

475

Matronæ puerique : vocat labor ultimus omnes.

Nec non ad templum summasque ad Palladis arces
Subvehitur magnâ matrum regina catervâ,

Dona ferens; juxtàque comes Lavinia virgo,
Causa mali tanti, oculos dejecta decoros.
Succedunt matres, et templum thure vaporant,
Et mostas alto fundunt de limine voces:
Armipotens, præses belli, Tritonia virgo,
Frange manu telum Phrygii prædonis, et ipsum.
Pronum sterne solo, portisque effunde sub altis.
Cingitur ipse furens certatim in prælia Turnus.
Jamque adeò Rutulum thoraca indutus ahenis
Horrebat squamis, surasque incluserat auro,

480

485

Tempora nudus adhuc ; laterique accinxerat ensem ;
Fulgebatque altâ decurrens aureus arce;

490

Exsultatque animis, et spe jam præcipit hostem.

Qualis, ubi abruptis fugit præsepia vinclis,

Tandem liber, equus, campoque potitus aperto ;

Aut ille in pastus armentaque tendit equarum,
Aut assuetus aquæ perfundi flumine noto
Emicat, arrectisque fremit cervicibus altè

495

Luxurians; luduntque jubæ per colla, per armos.
Obvia cui, Volscorum acie comitante, Camilla
Occurrit, portisque ab equo regina sub ipsis
Desiluit quam tota cohors imitata relictis

500

Ad terram defluxit equis. Tum talia fatur :
Turne, sui meritò si qua est fiducia forti,
Audeo, et Æneadûm promitto occurrere turmæ,
Solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
Me sine prima manu tentare pericula belli :

505

Tu pedes ad muros subsiste, et mœnia serva.
Turnus ad hæc, oculos horrendâ in virgine fixus :
O, decus Italiæ, virgo, quas dicere grates,
Quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
Iste animus supra, mecum partire laborem.
Æneas, ut fama fidem missique reportant

510

Exploratores, equitum levia improbus arma
Præmisit, quaterent campos ipse, ardua montis
Per deserta jugo superans, adventat ad urbem.
Furta paro belli convexo in tramite silvæ,
Ut bivias armato obsidam milite fauces.
Tu Tyrrhenum equitem collatis excipe signis;
Tecum acer Messapus erit, turmæque Latinæ,
Tiburnique manus: ducis et tu concipe curam.

515

Sic ait, et paribus Messapum in prælia dictis Hortatur, sociosque duces; et pergit in hostem. Est curvo anfractu valles, accomoda fraudi Armorumque dolis; quam densis frondibus atrum Urget utrimque latus; tenuis quò semita ducit, Angustæque ferunt fauces, aditusque maligni.

520

525

Hanc super, in speculis, summoque in vertice montis,
Planities ignota jacet, tutique receptus,
Seu dextrâ lævâque velis occurrere pugnæ,
Sive instare jugis, et grandia volvere saxa.
Huc juvenis notâ fertur regione viarum,
Arripuitque locum, et silvis insedit iniquis.

530

Velocem interea superis in sedibus Opim, Unam ex virginibus sociis sacrâque catervâ, Compellabat, et has tristis Latonia voces

Ore dabat: Graditur bellum ad crudele Camilla,

535

O virgo, et nostris nequidquam cingitur armis,

Cara mihi ante alias: neque enim novus iste Dianæ

[blocks in formation]

Nomine Casmillæ, mutatâ parte, Camillam.
Ipse, sinu præ se portans, juga longa petebat-

Solorum nemorum tela undique sæva premebant,
Et circumfuso volitabant milite Volsci.

545

Ecce, fugæ medio, summis Amasenus abundans
Spumabat ripis ; tantus se nubibus imber

Ruperat. Ille, innare parans, infantis amore

Tardatur, caroque oneri timet. Omnia secum
Versanti subitò vix hæc sententia sedit :

550

« PreviousContinue »