Page images
PDF
EPUB

Ære caput fulgens, cristâque hirsutus equinâ.

Sic cursum in medios rapidus dedit. Estuat ingens

870

Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu,

[Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus.]
Atque hic Ænean magnâ ter voce vocavit.
Æneas agnovit enim, lætusque precatur :
Sic Pater ille deûm faciat, sic altus Apollo,
Incipias conferre manum !

Tantum effatus, et infestâ subit obvius hastâ.
Ille autem: Quid me, erepto, sævissime, nato,
Terres hæc via sola fuit, quâ perdere posses.
Nec mortem horremus, nec divûm parcimus ulli.
Desine jam venio moriturus, et hæc tibi porto
Dona priùs. Dixit, telumque intorsit in hostem :
Inde aliud supèr atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro; sed sustinet aureus umbo.

Ter circum adstantem lævos equitavit in orbes,
Tela manu jaciens; ter secum Troïus heros
Immanem ærato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet
Vellere, et urgetur pugnâ congressus iniquâ ;
Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter
Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem supèr ipse secutus
Implicat, ejectoque incumbit cernuus armo.

Clamore incendunt cœlum Troësque Latinique.
Advolat Æneas, vaginâque eripit ensem,
Et super hæc Ubi nunc Mezentius acer, et illa
Effera vis animi? Contrà Tyrrhenus, ut auras
Suspiciens hausit cœlum, mentemque recepit:
Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris ?
Nullum in cæde nefas: nec sic ad prælia veni,
Nec tecum meus hæc pepigit mihi fœdera Lausus.
Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro;
Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
Circumstare odia; hunc, oro, defende furorem,
Et me consortem nati concede sepulcro.

Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem,
Undantique animam diffundit in arma cruore.

875

880

885

890

895

900

905

ENEIDOS

LIBER XI.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.
Æneas, quanquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataque funere mens est,
Vota deûm primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum, decisis undique ramis,
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma
Mezentî ducis exuvias ; tibi, magne, tropæum,
Bellipotens aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis ; clypeumque ex ære sinistræ
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes :

5

10

Maxima res effecta, viri: timor omnis abesto,
Quod superest. Hæc sunt spolia, et de rege superbo
Primitiæ; manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate, animis et spe præsumite bellum;

15

Ne qua mora ignaros, ubi primùm vellere signa
Annuerint Superi, pubemque educere castris,
Impediat, segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terræ
Mandemus; qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite, ait, egregias animas, quæ sanguine nobis
Hanc patriam peperêre suo, decorate supremis

20

25

Muneribus; mostamque Evandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem

Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum ;

Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes

30

Servabat senior, qui Parrhasio Evandro

Armiger antè fuit; sed non felicibus æquè

Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

Circùm omnes famulûmque manus, Trojanaque turba,

Et mæstum Iliades crinem de more solutæ.

35

Ut verò Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, moestoque immugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis :

40

Tene, inquit, miserande puer, quum læta veniret,

Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?

Non hæc Evandro de te promissa parenti

45

Discedens dederam, quum me complexus euntem

Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum durâ prælia gente.

Et nunc ille quidem, spe multùm captus inani,

[blocks in formation]

Hæc mea magna fides! At non, Evandre, pudendis
Vulneribus pulsum adspicies; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi! quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus

55

[blocks in formation]

Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit ;
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.

70

Tunc geminas vestes, auroque ostroque rigentes,
Extulit Eneas, quas illi læta laborum

Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

75

Harum unam juveni supremum mæstus honorem
Induit, arsurasque comas obnubit amictu:
Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ
Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci.

Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.

80

Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris

Inferias, cæso sparsuros sanguine flammam :

Indutosque jubet truncos hostilibus armis

Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
Ducitur infelix ævo confectus Acœtes,

85

Pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora:
Sternitur et toto projectus corpore terræ.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.

Post bellator equus, positis insignibus, Æthon

It lacrymans, guttisque humectat grandibus ora.

90

Hastam alii galeamque ferunt; nam cætera Turnus

Victor habet. Tum mæsta phalanx Teucrique sequuntur, Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis.

Postquam omnis longè comitum processerat ordo,
Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto:
Nos alias hinc ad lacrymas eadem horrida belli
Fata vocant. Salve æternùm mihi, maxime Palla,
Æternùmque vale. Nec plura effatus, ad altos
Tendebat muros, gressumque in castra ferebat.

Jamque oratores aderant ex urbe Latinâ,
Velati ramis oleæ, veniamque rogantes :
Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant,
Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ ;
Nullum cum victis certamen et æthere cassis ;
Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Æneas, haud aspernanda precantes,
Prosequitur veniâ, et verbis hæc insuper addit:

Quænam vos tanto Fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos ?
Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
Oratis; equidem et vivis concedere vellem.

95

100

105

110

Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
Nec bellum cum gente gero. Rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potiùs se credidit armis.
Equiùs huic Turnum fuerat se opponere morti.
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat, his mecum decuit concurrere telis :
Vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.

Dixerat Æneas: olli obstupuêre silentes ;
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior, semperque odiis et crimine Drances
Infensus juveni Turno, sic ore vicissim

115

120

Orsa refert: O famâ ingens, ingentior armis,
Vir Trojane, quibus cœlo te laudibus æquem?
Justitiæne priùs mirer, belline laborum ?

125

Nos verò hæc patriam grati referemus ad urbem,
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino

Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus.

Quin et fatales murorum attollere moles,

130

Saxaque subvectare humeris Trojana, juvabit.

Dixerat hæc; unoque omnes eadem ore fremebant.

Bis senos pepigêre dies; et, pace sequestrâ,
Per silvas Teucri, mixtique impunè Latini,
Erravêre jugis. Ferro sonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus ;
Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctûs,
Evandrum Evandrique domos et mania complet,
Quæ modò victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere ; et de more vetusto
Funereas rapuêre faces: lucet via longo
Ordine flammarum, et latè discriminat agros.
Contrà turba Phrygum veniens plangentia jungunt
Agmina. Quæ postquam matres succedere tectis
Viderunt, mostam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere ;

135

140

145

Sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto

Procubuit super, atque hæret lacrymansque gemensque; Et via vix tandem voci laxata dolore est :

151

LL

« PreviousContinue »