Page images
PDF
[graphic]

Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem ;
Æneæ magni dextrâ cadis. Increpat ultro

830 Cunctantes socios, et terrâ sublevat ipsum, Sanguine turpantem comptos de more capillos.

Interea genitor Tiberini ad Auminis undam Vulnera siccabat lymphis, corpusque levabat, Arboris acclinis trunco : procul area ramis

835 Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt. Stant lecti circùm juvenes : ipse æger, anhelans, Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam ; Multa super Lauso rogitat, multumque remittit Qui revocent, mestique ferant mandata parentis. 840 At Lausum socii exanimem super arma ferebant Flentes, ingentem, atque ingenti vulnere victum. Agnovit longè gemitum præsaga mali mens ; Canitiem multo deformat pulvere, et ambas Ad cælum tendit palmas, et corpore inhæret : 845 Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, Ut pro me hostili paterer succedere dextræ, Quem genui ? tuane hæc genitor per vulnera servor, Morte tuâ vivens ? Heu ! nunc misero mihi demum Exsilium infelix ! nunc altè vulnus adactum ! Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriæ pænas odiisque meorum : Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem. Nunc vivo! neque adhuc homines lucemque relinquo ! 855 Sed linquam. Simul hoc dicens attollit in ægrum Se femur ; et, quanquam vis alto vulnere tardat, Haud dejectus, equum duci jubet. Hoc decus illi, Hoc solamen erat ; bellis hoc victor abibat Omnibus. Alloquitur mærentem, et talibus infit : 860 Rhæbe, diu (res si qua diu mortalibus ulla est,) Viximus : aut hodie victor spolia illa cruenta Et caput Æneæ referes, Lausique dolorum Ultor eris mecum ; aut, aperit si nulla viam vis, Occumbes pariter. Neque enim, fortissime, credo, 865 Jussa aliena pati et dominos dignabere Teucros. Dixit ; et exceptus tergo consueta locavit Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis,

[ocr errors]
[graphic]

ÆNEIDOS

LIBER XI.

15

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.
Æneas, quanquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataque funere mens est,
Vota deûm primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum, decisis undique ramis,
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma
Mezentî ducis exuvias ; tibi, magne, tropæum,
Bellipotens : aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis ; clypeumque ex ære sinistra
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes :

Maxima res effecta, viri : timor omnis abesto,
Quod superest. Hæc sunt spolia, et de rege superbo
Primitiæ ; manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate, animis et spe præsumite bellum ;
Ne qua mora ignaros, ubi primùm vellere signa
Annuerint Superi, pubemque educere castris,
Impediat, segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumata que corpora terræ
Mandemus ; qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite, ait, egregias animas, quæ sanguine nobis
Hanc patriam peperêre suo, decorate supremis
Muneribus ; mæstamque Evandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum ;
Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acætes
Servabat senior, qui Parrhasio Evandro

Armiger antè fuit ; sed non felicibus æquè
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circùm omnes famulûmque manus, Trojanaque turba,
Et mæstum Iliades crinem de more solutæ.
Ut verò Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mestoque immugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis :

Tene, inquit, miserande puer, quum læta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres
Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
Non hæc Evandro de te promissa parenti
Discedens dederam, quum me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum durâ prælia gente.
Et nunc ille quidem, spe multùm captus inani,
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis ;
Nos juvenem exanimum, et nil jam cælestibus ullis
Debentem, vano mæsti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis !
Hi nostri reditus, exspectatique triumphi !
Hæc mea magna fides ! At non, Evandre, pudendis 55
Vulneribus pulsum adspicies ; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi ! quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule !

Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus Imperat, et toto lectos ex agmine mittit Mille viros, qui supremum comitentur honorem, Intersintque patris lacrymis : solatia luctûs Exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum Arbuteis texunt virgis et vimine querno, Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hîc juvenem agresti sublimem stramine ponunt : Qualem virgineo demessum pollice florem, Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi, Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit ; 70 Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.

« PreviousContinue »